lat

BREVIARIUM ROMANUM

12 september 2022
Sanctissimi nominis Mariæ, memoria ad libitum




AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

2, 8 – 3, 11. 16-21
Vocatio Ezechielis

     In diébus illis locútus est Dóminus ad me, dicens: «Tu, fili hóminis, audi, quæcúmque loquor ad te, et noli esse exásperans, sicut domus exasperátrix est; áperi os tuum et cómede, quæcúmque ego do tibi». Et vidi, et ecce manus missa ad me, in qua erat involútus liber; et expándit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptæ erant in eo lamentatiónes et gémitus et væ.
     Et dixit ad me: «Fili hóminis, quodcúmque invéneris, cómede; cómede volúmen istud et vadens lóquere ad fílios Israel». Et apérui os meum, et cibávit me volúmine illo et dixit ad me: «Fili hóminis, venter tuus cómedet, et víscera tua complebúntur volúmine isto, quod ego do tibi». Et comédi illud, et factum est in ore meo sicut mel dulce.
     Et dixit ad me: «Fili hóminis, vade ad domum Israel et loquéris verba mea ad eos. Non enim ad pópulum profúndi sermónis et ignótæ linguæ tu mítteris, ad domum Israel; neque ad pópulos multos profúndi sermónis et ignótæ linguæ, quorum non possis audíre sermónes; et si ad illos mitteréris, ipsi audírent te. Domus autem Israel nolunt audíre te, quia nolunt audíre me; omnis quippe domus Israel dura fronte est et obstináto corde. Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum et frontem tuam duriórem fróntibus eórum; ut adamántem et duriórem sílice dedi fáciem tuam: ne tímeas eos, neque métuas a fácie eórum, quia domus exásperans est». Et dixit ad me: «Fili hóminis, omnes sermónes meos, quos loquor ad te, assúme in corde tuo et áuribus tuis audi. Et vade, ingrédere ad transmigratiónem, ad fílios pópuli tui, et loquéris ad eos et dices eis: Hæc dicit Dóminus Deus; sive áudiant, sive contémnant».
     Cum autem pertransíssent septem dies, factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israel; et áudies de ore meo verbum et commonébis eos ex me. Si, dicénte me ad ímpium: Morte moriéris, non commonúeris eum, neque locútus fúeris ei, ut avertátur a via sua ímpia et vivat, ipse ímpius in iniquitáte sua moriétur, sánguinem autem eius de manu tua requíram. Si autem tu commonúeris ímpium, et ille non fúerit convérsus ab impietáte sua et a via sua ímpia, ipse quidem in iniquitáte sua moriétur, tu autem ánimam tuam liberásti. Sed et si convérsus iustus a iustítia sua, fécerit iniquitátem, ponam offendículum coram eo; ipse moriétur, quia non commonuísti eum: in peccáto suo moriétur, et non erunt in memória iustítiæ eius, quas fecit; sánguinem vero eius de manu tua requíram. Si autem tu commonúeris iustum, ut non peccet iustus, et ille non peccáverit, vivens vivet, quia commonuísti eum et tu ánimam tuam liberásti».

RESPONSORIUM

Ez 3, 17; 2, 6a. 8a; 3, 8

R. Speculatórem dedi te dómui Israel, et áudies de ore meo verbum et commonébis eos ex me. * Tu ergo ne tímeas eos, et noli esse exásperans.
V. Ecce dedi fáciem tuam valentiórem faciébus eórum, et frontem tuam duriórem fróntibus eórum. * Tu ergo ne tímeas eos, et noli esse exásperans.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris

(Hom. 2, 17: PL 183, 70-71)

In omnibus Mariam cogita et invoca

     «Et nomen — inquit Evangelísta — Vírginis María». Loquámur pauca et super hoc nómine, quod interpretátum «maris stella» dícitur, et Matri Vírgini valde conveniénter aptátur. Ipsa namque aptíssime síderi comparátur, quia, sicut sine sui corruptióne sidus suum emíttit rádium, sic absque sui læsióne Virgo párturit Fílium. Nec síderi rádius suam mínuit claritátem, nec Vírgini Fílius suam integritátem. Ipsa ergo est nóbilis illa stella ex Iacob orta, cuius rádius univérsum orbem illúminat, cuius splendor et præfúlget in supérnis et ínferos pénetrat, terras étiam perlústrans et calefáciens magis mentes quam córpora fovet virtútem, excóquit vítia. Ipsa, inquam, est præclára et exímia stella super hoc mare magnum et spatiósum necessário subleváta, micans méritis, illústrans exémplis.
     O quisquis te intélligis in huius sǽculi proflúvio magis inter procéllas et tempestátes fluctuáre quam per terram ambuláre, ne avértas óculos a fulgóre huius síderis, si non vis óbrui procéllis! Si insúrgant venti tentatiónum, si incúrras scópulos tribulatiónum, réspice stellam, voca Maríam. Si iactáris supérbiæ undis, si ambitiónis, si detractiónis, si æmulatiónis, réspice stellam, voca Maríam. Si iracúndia aut avarítia aut carnis illécebra navículam concússerit mentis, réspice ad Maríam. Si críminum immanitáte turbátus, consciéntiæ fœditáte confúsus, iudícii horróre pertérritus, báratro incípias absorbéri tristítiæ, desperatiónis abýsso, cógita Maríam.
     In perículis, in angústiis, in rebus dúbiis Maríam cógita, Maríam invóca. Non recédat ab ore, non recédat a corde et, ut ímpetres eius oratiónis suffrágium, non déseras conversatiónis exémplum. Ipsam sequens non dévias, ipsam rogans non despéras, ipsam cógitans non erras; ipsa tenénte non córruis, ipsa protegénte non métuis, ipsa duce non fatigáris, ipsa propítia pérvenis et sic in temetípso experíris quam mérito dictum sit: «Et nomen Vírginis María».

RESPONSORIUM

Sir 24, 27-28; Lc 1, 27c

R. Doctrína enim mea super mel dulcis et heréditas mea super mel et favum. * Et nomen vírginis María.
V. Memória mea in generatiónes sæculórum. * Et nomen vírginis María.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut cunctis gloriósum beátæ Maríæ Vírginis nomen celebrántibus misericórdiæ tuæ benefícia ipsa procúret. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)