lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 september 2022
S. Ianuarii, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Episcopus Beneventanus, in persecutione Diocletiani martyrium subiit Puteolis, apud Sulphurariam, unde eius corpus Neapolim translatum est, ubi potissimum colitur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

34, 1-6. 11-16. 23-31
Israel grex Domini

     Factum est verbum Dómini ad me dicens: «Fili hóminis, prophéta de pastóribus Israel, prophéta et dices pastóribus: Hæc dicit Dóminus Deus: Væ pastóribus Israel, qui pascébant semetípsos! Nonne greges pascúntur a pastóribus? Lac comedebátis et lana operiebámini et, quod crassum erat, occidebátis, gregem autem non pascebátis; quod infírmum fuit, non consolidástis et, quod ægrótum, non sanástis; quod fractum est, non alligástis et, quod eiéctum est, non reduxístis et, quod períerat, non quæsístis et super forte imperabátis cum violéntia. Et dispérsæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor; et factæ sunt in devoratiónem ómnium bestiárum agri et dispérsæ sunt. Erravérunt greges mei in cunctis móntibus et in univérso colle excélso, et super omnem fáciem terræ dispérsi sunt greges mei; et non erat qui requíreret, non erat qui requíreret.
     Quia hæc dicit Dóminus Deus: Ecce ego ipse requíram oves meas et visitábo eas. Sicut vísitat pastor gregem suum in die, quando fúerit in médio óvium suárum dissipatárum, sic visitábo oves meas et liberábo eas de ómnibus locis, in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis. Et edúcam eas de pópulis et congregábo eas de terris et indúcam eas in terram suam et pascam eas in móntibus Israel, in rivis et in cunctis sédibus terræ. In páscuis ubérrimis pascam eas, et in móntibus excélsis Israel erunt páscua eárum; ibi requiéscent in herbis viréntibus et in páscuis pínguibus pascéntur super montes Israel. Ego pascam oves meas et ego eas accubáre fáciam, dicit Dóminus Deus. Quod períerat, requíram et, quod eiéctum erat, redúcam et, quod confráctum fúerat, alligábo et, quod infírmum erat, consolidábo et, quod pingue et forte, custódiam et pascam illas in iudício.
     Et suscitábo super eas pastórem unum, qui pascat eas, servum meum David; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastórem. Ego autem Dóminus ero eis in Deum, et servus meus David princeps in médio eórum. Ego Dóminus locútus sum. Et fáciam cum eis pactum pacis et cessáre fáciam béstias péssimas de terra, et habitábunt in desérto secúri et dórmient in sáltibus; et ponam eos et, quæ sunt in circúitu collis mei, benedictiónem et dedúcam imbrem in témpore suo: plúviæ benedictiónis erunt. Et dabit lignum agri fructum suum, et terra dabit germen suum, et erunt in terra sua absque timóre et scient quia ego Dóminus, cum contrívero vectes iugi eórum et erúero eos de manu imperántium sibi. Et non erunt ultra in rapínam géntibus, neque béstiæ terræ devorábunt eos, sed habitábunt confidénter absque ullo terróre. Et suscitábo eis germen nominátum, et non erunt ultra imminúti fame in terra, neque portábunt ultra oppróbrium géntium; et scient quia ego Dóminus Deus eórum cum eis, et ipsi pópulus meus domus Israel, ait Dóminus Deus. Vos autem grex meus, grex páscuæ meæ vos, et ego Dóminus Deus vester», dicit Dóminus Deus.

RESPONSORIUM

Ez 34, 12b. 13b. 14a; Io 10, 10b

R. Liberábo oves meas de ómnibus locis in quibus dispérsæ fúerant in die nubis et calíginis, et indúcam eas in terram suam. * In páscuis ubérrimis pascam eas.
V. Ego veni ut vitam hábeant et abundántius hábeant. * In páscuis ubérrimis pascam eas.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 340, 1: PL 38, 1483-1484)

Vobis sum episcopus, vobiscum sum christianus

     Semper quidem me, ex quo úmeris meis ista, de qua diffícilis rátio rédditur, sárcina impósita est, honóris mei cura sollícitat. Quid autem isto reformidátur in múnere, nisi ne plus nos deléctet quod periculósum est in nostro honóre, quam quod fructuósum est in vestra salúte? Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolátur, quod vobíscum sum. Vobis enim sum epíscopus, vobíscum sum christiánus. Illud est nomen suscépti offícii, hoc grátiæ; illud perículi est, hoc salútis.
     Dénique tamquam in mari magno illíus actiónis tempestáte iactámur; sed recoléntes cuius sánguine redémpti fuérimus, velut portum securitátis tranquillitáte huius cogitatiónis intrámus; et in hoc próprie laborántes offício, in commúni requiéscimus benefício. Si ergo plus me deléctat quod vobíscum emptus sum, quam quod vobis præpósitus sum; tunc, ut Dóminus prǽcipit, ero abundántius vester servus, ne ingrátus sim prétio, quo vester mérui esse consérvus. Amáre quippe débeo Redemptórem, et scio quid Petro dixit: Petre, amas me? Pasce oves meas. Hoc semel, hoc íterum, hoc tértio. Interrogabátur amor, et imponebátur labor, quia ubi maior est amor, minor est labor.
     Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Si dicam hoc me retribúere, quod pasco oves eius; étiam hoc fácio, non ego, sed grátia Dei mecum. Ubi ergo retribútor invéniar, cum ubíque prævéniar? Et tamen quia gratis amámus, quia oves páscimus, mercédem quǽrimus. Quómodo fiet istud? Quómodo cónvenit, Gratis amo ut pascam, et Mercédem posco quia pasco? Nullo modo fíeret hoc, nullo modo merces quærerétur ab eo qui gratis amátur, nisi merces esset ipse qui amátur. Nam si hoc retribúimus pro eo quod nos redémit, quia eius páscimus oves; pro eo ipso quid retribuémus, quod nos fecit esse pastóres? Mali namque pastóres, quod a nobis absit, nostra malítia sumus; boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi eius grátia esse non póssumus. Unde et vos, fratres mei, præcipiéntes rogámus, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Fácite nostrum ministérium fructuósum. Dei agricultúra estis. Extrínsecus accípite plantatórem atque rigatórem; intrínsecus vero increménti datórem. Adiuváte nos et orándo et obtemperándo; ut nos vobis non tam præésse, quam prodésse deléctet.

RESPONSORIUM

Sap 10, 10a

R. Hic est vere martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit, * qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. * Qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos concédis beáti Ianuárii mártyris memóriam venerári, da nobis in ætérna beatitúdine de eius societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)