lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 october 2022
SS. Ioannis de Brebeuf et Isaac Jogues, presbytorum, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Inter annos 1642 et 1649 in America Septentrionali occisi sunt ab indigenis Huronibus et Irochenis, post terrifica tormenta, octo sodales Societatis Iesu, qui ethnicos illius regionis ad veram fidem perducere satagebant. Isaac Jogues die 18 octobris 1647 occubuit, Ioannes de Brébeuf autem die 16 martii 1648.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

4,17m-17kk
Oratio Esther reginæ

     In diébus illis: Omnis Israel ex totis víribus clamávit ad Dóminum, eo quod eis certa mors impénderet.
     Esther quoque regína confúgit ad Dóminum pavens perículum mortis, quod imminébat. Cumque deposuísset vestes glóriæ, suscépit induménta luctus et pro unguéntis supérbiæ implévit caput suum cínere et corpus suum humiliávit ieiúniis valde. Et cécidit super terram cum ancíllis suis a mane usque ad vésperam et dixit: «Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob, benedíctus es. Suffrága mihi soli et non habénti defensórem præter te, Dómine, quóniam perículum in manu mea est. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Noe in aqua dilúvii conservásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Abrahæ in trecéntis et decem octo viris novem reges tradidísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ionam de ventre ceti liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ananíam, Azaríam et Mísael de camíno ignis liberásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Dániel de lacu leónum eruísti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Ezechíæ, regi Iudæórum, morte damnáto et oránti pro vita misértus es et donásti ei vitæ annos quíndecim. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu Annæ peténti in desidério ánimæ fílii generatiónem donásti. Ego audívi ex libris maiórum meórum, Dómine, quóniam tu omnes complacéntes tibi líberas, Dómine, usque in finem. Et nunc ádiuva me solitáriam et néminem habéntem nisi te, Dómine, Deus meus. Tu nosti quóniam abomináta est ancílla tua concúbitum incircumcisórum, quóniam non manducávi de mensa exsecratiónum et vinum libatiónum eórum non bibi. Tu nosti quóniam a die translatiónis meæ non sum lætáta, Dómine, nisi in te solo. Tu scis, Deus, quóniam ex quo vestiméntum hoc super caput meum est, éxsecror illud tamquam pannum menstruátæ et non índui illud in die bona. Et nunc súbveni órphanæ mihi et verbum concínnum da in os meum in conspéctu leónis et gratam me fac coram eo et convérte cor eius in ódium oppugnántis nos, in perditiónem eius et eórum, qui conséntiunt ei. Nos autem líbera de manu inimicórum nostrórum; convérte luctum nostrum in lætítiam et dolóres nostros in sanitátem. Surgéntes autem supra partem tuam, Deus, fac in exémplum. Appáre, Dómine; manifestáre, Dómine!

RESPONSORIUM

Cf. Est 14, 12. 13. 9 (Vg); Iob 24, 23 (Vg)

R. Confórta me, Rex sanctórum, principátum tenens, * Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.
V. Da nobis, Dómine, locum pæniténtiæ et ne claudas ora canéntium te, Dómine. * Et da sermónem rectum et bene sonántem in os meum.

LECTIO ALTERA

E Libéllis spiritálibus sancti Ioánnis de Brébeuf presbýteri et mártyris

(The Jesuit Relations and Allied Documents, The Burrow Brothers C°, Cleveland, 1898, 164. 166)

Ne moriar nisi pro te, Iesu, qui dignatus es mori pro me

     Contínuum per bíduum sensi magnum martýrii desidérium et ómnia torménta cúpii toleráre quæ mártyres passi sunt.
     Dómine meus et salvátor meus Iesu, quid possum retribúere tibi pro ómnibus benefíciis quibus me prævenísti? Cálicem dolórum tuórum e manu tua accípiam, et nomen tuum invocábo. Vóveo coram ætérno Patre tuo ac Spíritu Sancto, coram sanctíssima Matre tua eiúsque castíssimo sponso, coram ángelis, apóstolis et martýribus et beáto patre meo Ignátio atque beáto Francísco Xavier, profécto vóveo tibi, salvátor meus Iesu, numquam me grátiæ martýrii, quantum in me erit, defutúrum, si quando mihi, indigníssimo servo tuo, ex tua misericórdia infiníta fúeris illam oblatúrus.
     Ita me obstríngo ut, per totum quod réliquum erit vitæ, velim non esse mihi lícitum aut líberum occasiónes declináre moriéndi et sánguinem pro te fundéndi, nisi putatúrus aliquándo sim tuæ glóriæ magis eo témpore congrúere ut áliter agam. Quin étiam ad hoc me devíncio, ut, cum mortis ictum acceptúrus sim, illum de mánibus tuis suscípiam summa ánimi voluptáte ac lætítia; et ídeo, mi amánde Iesu, eo quo veheménti gáudio affícior, iam nunc tibi sánguinem meum óffero et corpus et vitam, ne móriar nisi pro te, si hanc mihi déderis grátiam, quóniam tu dignátus es mori pro me. Fac ut sic ego vivam, ut donum hoc tu mihi largiáris tam felíciter moriéndi. Ita, Deus meus et salvátor meus, passiónum tuárum cálicem de manu tua accípiam et nomen tuum invocábo: Iesu, Iesu, Iesu!
     Deus meus, quantum dóleo quod non cognósceris, quod bárbara régio ista nondum est tota ad te convérsa, quod peccátum nondum est inde exterminátum! Equidem, Deus meus, si in me prolabántur torménta ómnia quæ, suppliciórum quoque feritáte grávia, captívi sustinére in hac regióne débeant, illis me libentíssime óffero, ego solus illa pátiar.

RESPONSORIUM

Hebr 11, 33a. 34b. 39; Sap 3, 5b

R. Sancti per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes et fortes facti sunt in bello; * Omnes testimónium per fidem consecúti sunt.
V. Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. * Omnes testimónium per fidem consecúti sunt.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui primítias fídei in boreálibus Américæ regiónibus sanctórum Ioánnis et Isaac eorúmque sociórum prædicatióne et sánguine consecrásti, concéde propítius, ut eórum intercessióne, flórida christianórum seges ubíque in dies augeátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)