lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 october 2022
S. Ioannis Pauli II, papæ, memoria ad libitum


Carolus Iosephus Wojtyła anno 1920 in civitate Wadowice in Polonia natus est. Presbyteratu auctus, studiis theologiæ in Urbe completis, in patriam reditus variis pastoralibus academicisque muneribus functus est. Iam Episcopus auxiliaris Cracoviensis, anno 1964 Archiepiscopus nominatus est et Sacrosancto Concilio Œcumenico Vaticano II interfuit. Summus Pontifex die 16 octobris 1978, Ioannis Pauli II sumpto nomine, electus, summa apostolica præsertim familiarum iuvenumque et ægrotantium sollicitudine emicuit, quæ eum ad innumeras populi Dei ubique per orbem terrarum Visitationes duxit cuiusque fructus, inter multos alios, eximius Ecclesiæ hereditate relictus ditissimum eius Magisterium et promulgationes Catechismi Catholicæ Ecclesiæ atque Codicum Iuris Canonici sive Ecclesiæ Latinæ sive Ecclesiarum Orientalium. In Urbe die 2 aprilis 2005, in vigilia dominicæ II Paschatis seu de divina misericordia, pie in Domino quievit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 130 (131)
Quasi parvuli fiducia in Domino collocata

Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)

1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
      neque eláti sunt óculi mei;
   neque ambulávi in magnis, *
      neque in mirabílibus super me. –

2 Vere pacátam et quiétam *
      feci ánimam meam;
   sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
      sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –

3 Speret Israel in Dómino *
      ex hoc nunc et usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Psalmus 131 (132)
Divina promissa domui David data

Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)

I

1 Meménto, Dómine, David *
      et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
      votum vovit Poténti Iacob: –

3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
      non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
      et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
      tabernáculum Poténti Iacob.“ –

6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
      invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
      adorémus ad scabéllum pedum eius. –

8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
      tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
      et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
      non avértas fáciem christi tui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

II

11 Iurávit Dóminus David veritátem *
      et non recédet ab ea:
   „De fructu ventris tui *
      ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
      et testimónia mea, quæ docébo eos,
   fílii eórum usque in sǽculum *
      sedébunt super sedem tuam.“ –

13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
      desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
      hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –

15 Cibária eius benedícens benedícam, *
      páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
      et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –

17 Illic germináre fáciam cornu David, *
      parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
      super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R. Qui pósuit prodígia super terram.

LECTIO PRIOR

De libro prophetíæ Baruch

3, 9 -15.24 – 4, 4
Salus Israel in sapientia nititur

    Audi, Israel, mandáta vitæ; áuribus percípite, ut sciátis prudéntiam. Quid est, Israel? Quid est quod in terra es inimicórum? Invetustátus es in terra aliéna, coinquinátus es mórtuis, reputátus es cum eis, qui apud ínferos sunt. Dereliquísti fontem sapiéntiæ! Si in via Dei ambulásses, habitásses in pace in ætérnum. Disce, ubi sit prudéntia, ubi fortitúdo, ubi sit intelléctus, ut scias simul, ubi sit longitúrnitas diérum et vita, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum eius? Et quis intrávit in thesáuros eius?
     O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessiónis eius! Magnus est et non habet finem, excélsus est et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non illos elégit Deus, neque viam disciplínæ dedit illis; et periérunt, quia non habuérunt prudéntiam, periérunt propter insipiéntiam suam.
     Quis ascéndit in cælum et accépit eam et dedúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare et invéniat eam et apportábit eam auro elécto? Non est qui nóverit viam eius, neque qui cógitet sémitam eius. Sed, qui scit ómnia, novit eam, adinvénit eam prudéntia sua; qui compósuit terram in ætérnum tempus, implévit eam iuméntis quadrupédibus; qui mittit lumen et vadit, vocávit illud, et obœdívit ei in tremóre. Stellæ autem splenduérunt in custódiis suis et lætátæ sunt. Vocávit eas, et dixérunt: «Adsumus»; luxérunt cum lætítia ei, qui fecit eas.
     Hic est Deus noster, non æstimábitur alter advérsus eum. Invénit omnem viam disciplínæ et dedit eam Iacob púero suo et Israel dilécto suo. Post hæc super terram visa est et inter hómines conversáta est. Ipsa est liber præceptórum Dei et lex, quæ pérmanet in ætérnum. Omnes, qui tenent eam, ad vitam; qui autem relínquunt eam, moriéntur. Convértere, Iacob, et apprehénde eam; perámbula ad splendórem in lúmine eius. Noli dare álteri glóriam tuam et dignitátes tuas genti aliénæ. Beáti sumus, Israel, quia, quæ plácent Deo, nobis nota sunt.

RESPONSORIUM

Rom 11, 33; Bar 3, 32a. 37b

R. O altitúdo divitiárum et sapiéntiæ et sciéntiæ Dei! * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!
V. Qui scit ómnia novit sapiéntiam, et dedit eam Israel dilécto suo. * Quam incomprehensibília sunt iudícia eius et investigábiles viæ eius!

LECTIO ALTERA

Ex Homília sancti Ioánnis Pauli Secúndi, papæ, in inítio pontificátus.

(Die 22 octobris 1978: AAS 70 [1978], 945-947)

Nolite timere! Aperite ianuas Christo!

     Petrus Romam venit! Quid enim eum hanc in Urbem, cor Impérii Románi, diréxit et condúxit, nisi inspiratióni a Dómino infúsæ oboediéntia? Fórsitan his Galilaéæ piscátor hucúsque veníre nollet. Fórsitan illic manére mallet, apud ripas lacus Genesáreth, sua cum navícula, suis cum rétibus. Sed, a Dómino ductus, eius óbsequens inspiratióni, huc venit!
     Secúndum antíquam traditiónem, témpore persecutiónis sub Neróne, Petrus Romam relínquere vóluit. Sed Dóminus intervénit: ei óbviam éxiit. Petrus ad Eum se vertit, intérrogans: «Quo vadis, Dómine?». Et Dóminus ei statim respóndit: «Romam vénio íterum crucifígi». Petrus Romam revérsus est et hic usque ad suam mansit crucifixiónem.
     Ætas nostra nos invítat, nos impéllit, nos óbligat, ut Dóminum inspiciámus et nos in húmilem piámque immergámus meditatiónem mystérii suprémæ potestátis ipsíus Christi.
     Ipse, Qui ex María Vírgine natus est, Fílius fabri lignárii — uti putabátur — Fílius Dei vivi, sicut Petrus conféssus est, venit, ut ex ómnibus nobis «regnum sacerdótum» institúeret.
     Concílium Œcuménicum Vaticánum II nobis mystérium memorávit huius potestátis, in lucem próferens missiónem Christi — Sacerdótis, Prophétæ et Magístri, Regis — quæ in Ecclésia perséquitur. Omnes, totus Dei Pópulus istam tríplicem partícipat missiónem. Et fórsitan prætérito témpore in caput Papæ tiára imponebátur, hæc nempe triplex coróna, ut significáret, per eiúsmodi signum, quod totus ordo hierárchicus Ecclésiæ Christi, tota eius «sacra potéstas» in ea exercitáta, áliud non est nisi ministérium, ministérium quod velut unum tenet propósitum: ut univérsus Dei Pópulus hanc triplicem partícipet Christi missiónem atque semper sub Dómini potestáte máneat, quæ suam oríginem non e potestátibus huius mundi trahit, sed a Patre cælésti et e mystério Crucis Resurrectionísque.
     Potéstas absolúta simúlque dulcis et suavis Dómini omni respóndet hóminis profunditáti, eiúsque altíssimis intelléctus, voluntátis cordísque adspiratiónibus. Ea non róboris sermóne lóquitur, sed in caritáte veritatéque exprímitur.
     Novus Petri Succéssor in Romána Sede hódie férvidam, húmilem fiduciosámque élevat precem: «Christe! Fac, ut ego fíeri et esse possim servus únicæ tuæ potestátis! Servus dulcis tuæ potestátis! Servus tuæ potestátis quæ nescit occásum! Fac, ut ego servus esse possim! Immo, tuórum servus servórum».
     Fratres et Soróres! Nolite timére Christum excípere eiúsque potestátem suscípere! Auxiliámini Summum Pontíficem et omnes qui Christo et, cum Christi potestáte, hómini totíque humáno géneri servíre cúpiunt!
     Nolíte timére! Aperíte, immo, expándite iánuas Christo! Eius salvíficæ potestáti aperíte Státuum fines, systémata oeconómica nec non política, vastas cultúræ, civílis cultus et progressiónis províncias. Nolíte timére! Christus scit «quid in hómine sit». Solus Ille novit!
     Hódie sæpe homo nescit quid intus, in profunditáte ánimi sui suíque cordis áfferat. Sæpe sensus eius vitæ hac in terra est incértus. Dúbio obrúitur quod in desperatiónem mutátur. Sínite ígitur — rogo vos, humíliter ac fidénter vos implóro — sinite Christum cum hómine loqui. Solus Ille verba vitæ habet, sic! vitæ ætérnæ.

RESPONSORIUM

Sir 4, 23-24; 2 Tim 4, 2

R. Nolíte timére: Redémptor hóminis crucis potestátem revelávit et pro nobis vitam dedit! * Aperíte, expándite iánuas Christo.
V. Vocámur in Ecclésia, ut eius participémus potestátem. * Aperíte, expándite iánuas Christo.

ORATIO

Orémus:
Deus, dives in misericórdia, qui beátum Ioánnem Paulum, papam, univérsæ Ecclésiæ tuæ præésse voluísti, præsta, quǽsumus, ut, eius institútis edócti, corda nostra salutíferæ grátiæ Christi, uníus redemptóris hóminis, fidénter aperiámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)