lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 november 2022
S. Columbani,abbatis, memoria ad libitum


Ante medium sæculi VI in Hibernia natus, sacris et humanis litteris eruditus fuit. Vitam monasticam secutus, in Galliam transmigravit et plurima monasteria fundavit quæ arcta disciplina rexit. Exsulare coactus, in Italiam profectus est et monasterii Bobiensis conditor fuit. Optime meritus de vita christiana et religiosa, mortuus est anno 615.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R. Sperávit ánima mea in Dómino.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda beáti Petri apóstoli

2,1-9
Falsi doctores

     Caríssimi: Fuérunt vero et pseudoprophétæ in pópulo, sicut et in vobis erunt magístri mendáces, qui introdúcent sectas perditiónis, et eum, qui emit eos, Dominatórem negántes superdúcent sibi célerem perditiónem. Et multi sequéntur eórum luxúrias, propter quos via veritátis blasphemábitur; et in avarítia fictis verbis de vobis negotiabúntur. Quibus iudícium iam olim non cessat, et perdítio eórum non dormítat.
     Si enim Deus ángelis peccántibus non pepércit, sed rudéntibus inférni detráctos in tártarum trádidit in iudícium reservátos; et origináli mundo non pepércit, sed octávum Noe iustítiæ præcónem custodívit dilúvium mundo impiórum indúcens; et civitátes Sódomæ et Gomórræ in cínerem rédigens eversióne damnávit, exémplum ponens eórum, quæ sunt ímpiis futúra; et iustum Lot oppréssum a nefandórum luxúria conversatiónis éruit: aspéctu enim et audítu iustus hábitans apud eos, diem de die ánimam iustam iníquis opéribus cruciábat. Novit Dóminus pios de tentatióne erípere, iníquos vero in diem iudícii puniéndos reserváre.

RESPONSORIUM

Mt 7, 15; 24, 11. 24

R. Atténdite a falsis prophétis, qui véniunt ad vos in vestiméntis óvium, * Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.
V. Multi pseudoprophétæ surgent, et dabunt signa, et sedúcent multos. * Intrínsecus autem sunt lupi rapáces.

LECTIO ALTERA

Ex Instructiónibus sancti Columbáni abbátis

(Instr. 11, 1-2: Opera, Dublin 1957, 106-107)

Magna dignitas homini Dei similitudo, si conservetur

     Móyses in lege scripsit: Fecit Deus hóminem ad imáginem et similitúdinem suam. Consideráte quæso, dicti huius dignitátem; Deus omnípotens, invisíbilis, incomprehensíbilis, inenarrábilis, inæstimábilis de limo hóminem fingens, imáginis suæ dignitáte nobilitávit. Quid hómini ad Deum? Quid humus spirítui? Deus enim spíritus est. Grandis dignátio, quod Deus suæ æternitátis imáginem et morum suórum similitúdinem hómini donávit. Magna dígnitas hómini Dei similitúdo, si conservétur.
     Si enim ánimæ ínsitis virtútibus usus fúerit in rectum, tunc Deo erit símilis. Quascúmque ergo Deus in nobis in prima nostra condicióne virtútes seminávit, ipsas ei réddere nos præcéptis dócuit. Hoc est primum: Dilígere ex toto corde Dóminum nostrum, quia ipse prior diléxit nos ab inítio et ántequam essémus. Dei enim diléctio imáginis eius renovátio. Deum autem díligit qui eius mandáta custódit; dixit enim: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Hoc est mandátum eius, diléctio ínvicem, iuxta illud: Hoc est mandátum meum, ut diligátis ínvicem, sicut et ego diléxi vos.
     Diléctio autem vera non verbo est tantum, sed ópere et veritáte. Reddámus ítaque Deo nostro, Patri nostro, suam imáginem inviolátam in sanctitáte, quia ille sanctus est, iuxta illud: Sancti estóte, quia ego sanctus sum; in caritáte, quia cáritas est, iuxta illud Ioánnis: Deus cáritas est; in pietáte et veritáte, quia ille pius est et verax. Ne simus aliénæ imáginis pictóres; tyránnicæ enim imáginis pictor est qui ferus est, qui iracúndus est, qui supérbus est.
     Ne forte ítaque nobis tyránnicas introducámus imágines, Christus in nobis suam pingat imáginem, quippe dicéndo: Pacem meam do vobis, pacem meam relínquo vobis. Sed quid prodest quod scimus quia pax bona est, si non bene servétur? Solet enim óptimum quodque fragilíssimum fíeri, et pretiósa quæque maióre cautéla et diligentióre custódia índigent; nímium enim frágile est quod levi sermóne pérditur et mínima fratris læsióne déperit. Nihil enim suávius est homínibus, quam aliéna loqui et aliéna curáre, et otiósa passim verba proférre, et de abséntibus detráhere; et ídeo qui non possunt dícere: Dóminus dedit mihi linguam erudítam, ut possim sustinére eum qui lassus est verbo, táceant, et si quid dicant pacíficum sit.

RESPONSORIUM

Lc 6, 47-48a; Sir 25, 15 (Vg)

R. Omnis qui venit ad me et audit sermónes meos et facit eos, osténdam vobis cui símilis sit: * Símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram.
V. Beátus homo, cui donátum est habére timórem Dei; qui tenet illum, cui assimilábitur? * Símilis est hómini ædificánti domum, qui fodit in altum et pósuit fundaméntum supra petram.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in beáto Columbáno evangelizándi munus et monásticæ vitæ stúdium mirabíliter coniunxísti, præsta, quǽsumus, ut, eius intercessióne et exémplo, te super ómnia quǽrere et credéntium pópulum augére studeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)