lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 ianuarius 2023
S. Raimundi de Penyafort, presbyteri, memoria ad libitum


Prope Barcinonem natus est circa annum 1175. Canonicus factus Ecclesiæ Barcinonensis, deinde inter Fratres Prædicatores ascitus est. Iussu Gregorii papæ IX corpus decretalium edidit. Supremus moderator sui Ordinis electus, optimis legibus illum rexit. Ex eius scriptis eminet Summa casuum pro pænitentiæ sacramento recte et fructuose administrando. Mortuus est anno 1275.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Psalmus 104 (105)
Dominus promissionibus fidelis

Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius. (S. Athanasius)

I

1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
      annuntiáte inter gentes ópera eius.

2 Cantáte ei et psállite ei, *
      meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

3 Laudámini in nómine sancto eius, *
      lætétur cor quæréntium Dóminum. –

4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
      quǽrite fáciem eius semper.

5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
      prodígia eius et iudícia oris eius:

6 semen Abraham, servi eius, *
      fílii Iacob, elécti eius. –

7 Ipse Dóminus Deus noster; *
      in univérsa terra iudícia eius.

8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
      verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

9 quod dispósuit cum Abraham, *
      et iuraménti sui ad Isaac. –

10 Et státuit illud Iacob in præcéptum *
      et Israel in testaméntum ætérnum

11 dicens: „Tibi dabo terram Chánaan *
      funículum hereditátis vestræ.“

12 Cum essent número brevi, *
      paucíssimi et peregríni in ea

13 et pertransírent de gente in gentem *
      et de regno ad pópulum álterum,

14 non permísit hóminem nocére eis *
      et corrípuit pro eis reges:

15 „Nolíte tángere christos meos *
      et in prophétis meis nolíte malignári.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

II

16 Et vocávit famem super terram *
      et omne báculum panis contrívit.

17 Misit ante eos virum, *
      in servum venúmdatus est Ioseph.

18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
      in ferrum intrávit collum eius,

19 donec veníret verbum eius, *
      elóquium Dómini purgáret eum. –

20 Misit rex et solvit eum, *
      princeps populórum, et dimísit eum;

21 constítuit eum dóminum domus suæ *
      et príncipem omnis possessiónis suæ,

22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
      et senes eius prudéntiam docéret.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

III

23 Et intrávit Israel in Ægýptum, *
      et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.

24 Et auxit pópulum suum veheménter *
      et confortávit eum super inimícos eius.

25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
      et dolum fácerent in servos eius.

26 Misit Móysen servum suum, *
      Aaron, quem elégit.

27 Pósuit in eis verba signórum suórum *
      et prodigiórum in terra Cham. –

28 Misit ténebras et obscurávit, *
      et restitérunt sermónibus eius.

29 Convértit aquas eórum in sánguinem *
      et occídit pisces eórum.

30 Edidit terra eórum ranas *
      in penetrálibus regum ipsórum.

31 Dixit, et venit cœnomýia *
      et scínifes in ómnibus fínibus eórum.

32 Pósuit plúvias eórum grándinem, *
      ignem comburéntem in terra ipsórum.

33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
      et contrívit lignum fínium eórum. –

34 Dixit, et venit locústa *
      et bruchus, cuius non erat númerus,

35 et comédit omne fenum in terra eórum *
      et comédit fructum terræ eórum.

36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
      primítias omnis róboris eórum. –

37 Et edúxit eos cum argénto et auro; *
      et non erat in tríbubus eórum infírmus.

38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
      quia incúbuit timor eórum super eos.

39 Expándit nubem in protectiónem *
      et ignem, ut lucéret eis per noctem. –

40 Petiérunt, et venit cotúrnix, *
      et pane cæli saturávit eos.

41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
      abiérunt in sicco flúmina.

42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
      ad Abraham púerum suum. –

43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
      eléctos suos in lætítia.

44 Et dedit illis regiónes géntium, *
      et labóres populórum possedérunt,

45 ut custódiant iustificatiónes eius *
      et leges eius servent.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.

V. Annuntiavérunt cæli iustítiam eius.
R. Et vidérunt omnes pópuli glóriam eius.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

61, 1-11
Spiritus Domini super servum suum

     Spíritus Dómini Dei super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me, ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem; ut prædicárem annum placábilem Dómino et diem ultiónis Deo nostro; ut consolárer omnes lugéntes, ut pónerem lugéntibus Sion et darem eis corónam pro cínere, óleum gáudii pro luctu, pállium laudis pro spíritu mæróris.
     Et vocabúntur Terebínthi iustítiæ plantátio Dómini ad glorificándum. Et ædificábunt desérta a sǽculo et ruínas antíquas érigent, et instaurábunt civitátes desértas, dissipátas in generatióne et generatióne. Et stabunt aliéni et pascent pécora vestra, et fílii peregrinórum agrícolæ et vinitóres vestri erunt; vos autem Sacerdótes Dómini vocabímini, Minístri Dei nostri dicétur vobis; fortitúdinem géntium comedétis et in glória eárum superbiétis.
     Pro confusióne eórum dúplici et ignomínia laudábunt partem suam; proptérea in terra sua duplícia possidébunt, lætítia sempitérna erit eis. Quia ego Dóminus díligens iudícium, ódio habens rapínam et iniquitátem; et dabo opus eórum in veritáte et fœdus perpétuum fériam eis. Et sciétur in géntibus semen eórum et germen eórum in médio populórum; omnes, qui víderint eos, cognóscent illos, quia isti sunt semen, cui benedíxit Dóminus.
     Gaudens gaudébo in Dómino, et exsultábit ánima mea in Deo meo, quia índuit me vestiméntis salútis et induménto iustítiæ circúmdedit me, quasi sponsum decorátum coróna et quasi sponsam ornátam monílibus suis. Sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum gérminat, sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus.

RESPONSORIUM

Is 61, 1; Io 8, 42

R. Spíritus Dómini super me, eo quod únxerit Dóminus me; ad annuntiándum læta mansuétis misit me; * ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.
V. Ego ex Deo procéssi et veni; neque enim a meípso veni, sed ille me misit. * Ut medérer contrítis corde et prædicárem captívis liberatiónem et clausis apertiónem.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Raimúndi presbýteri

(Monumenta Ord. Praed. Hist. 6,2, Romae 1901, pp. 84-85)

Deus dilectionis et pacis corda vestra pacificet

     Si omnes qui pie volunt vívere in Christo, persecutiónem passúros prædicátor veritátis, non méntiens, vere dixit, nullus, ut árbitror, ab hac generalitáte excípitur, nisi qui sóbrie, iuste et pie vívere in hoc sǽculo aut néglegit aut non novit.
     Vos autem absit ut in eórum número computémini quorum domus pacátæ sunt et quiétæ, secúræ, et non est virga Dómini super eos, qui ducunt in bono dies suos et in puncto ad inférna descéndent.
     Vestra vero púritas ac píetas hoc merétur et éxigit, ut, quia accépti estis Deo et grati, ideóque usque ad sinceritátem pleníssimam crebris tunsiónibus vestra púritas expurgétur. Quod si duplicátur intérdum aut triplicátur super vos gládius, et hoc ipsum omne gáudium et amóris indícium existimári opórtet.
     Gládius ex utráque parte acútus sunt foris pugnæ intúsque timóres; iste duplicátur aut triplicátur intérius, cum spíritus ille cállidus cum dolo atque blandíciis corda íntima inquiétat; et hæc quidem bellándi génera satis háctenus didicístis, alióquin ad illam pulchritúdinem pacis ac tranquillitátis intérnæ fúerat impossíbile perveníre.
     Duplicátur autem extérius et triplicátur gládius, cum sine causa egréditur persecútio ecclesiástica circa spiritália, ubi gravióra sunt vúlnera máxime ab amícis.
     Hæc est illa desiderábilis et beáta crux Christi, quam ille vere virílis Andréas gaudénti ánimo suscépit, in qua sola vas electiónis ásserit gloriándum.
     Aspícite ítaque in auctórem fídei et conservatórem Iesum, qui innocentíssime passus est et a suis, atque cum scelerátis est deputátus; et, cálicem Dómini Iesu quam præclárum bibéntes, ágite grátias Dómino, bonórum ómnium largitóri.
     Ipse autem Deus dilectiónis et pacis corda vestra pacíficet et iter vestrum accéleret, ut in abscóndito faciéi suæ a conturbatióne hóminum ínterim vos abscóndat, donec ad illam plenitúdinem introdúxerit et transplantáverit, ubi sedébitis æternáliter in pulchritúdine pacis et tabernáculis fidúciæ et in réquie opuléntiæ.

RESPONSORIUM


R. Doctrínæ suæ rádiis illustrávit sedéntes in ténebris: * Et caritátis ardóre vinctos in mendicitáte et ferro redémit.
V. Edúxit pérditos de via iniquitátis, liberávit a poténte páuperem. * Et caritátis ardóre vinctos in mendicitáte et ferro redémit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Raimúndum presbýterum insígnis in peccatóres misericórdiæ virtúte decorásti, eius nobis intercessióne concéde, ut, a peccáti servitúte solúti, quæ tibi sunt plácita líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)