Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. VI
SS. septem fundatorum ordinis Servorum B. M. V., memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Proverbiórum
Víctimæ impiórum abominábiles Dómino: vota iustórum grata sunt ei. Abominátio est Dómino via ímpii; qui séquitur
iustítiam, diligétur. Mélius est parum cum timóre Dómini quam thesáuri magni cum sollicitúdine. Mélius est deménsum
ólerum cum caritáte quam vítulus saginátus cum ódio.
Domum superbórum demoliétur Dóminus et firmos fáciet términos víduæ. Abominátio Dómini cogitatiónes malæ, et purus
sermo pulchérrimus. Longe est Dóminus ab ímpiis et oratiónes iustórum exáudiet. Timor Dómini disciplína sapiéntiæ,
et glóriam præcédit humílitas.
Hóminis est ánimum præparáre, et Dómini est respónsio linguæ. Omnes viæ hóminis puræ sunt óculis eius, spirítuum
ponderátor est Dóminus. Revéla Dómino ópera tua, et dirigéntur cogitatiónes tuæ. Univérsa secúndum próprium finem
operátus est Dóminus; ímpium quoque ad diem malum.
Abominátio Dómini est omnis árrogans; etiámsi manus in manu fúerit, non erit ínnocens. Misericórdia et veritáte redímitur
iníquitas, et in timóre Dómini declinátur a malo.
Cum placúerint Dómino viæ hóminis, inimícos quoque eius convértet ad pacem. Mélius est parum cum iustítia quam multi
fructus sine æquitáte. Cor hóminis dispónit viam suam, sed Dómini est dirígere gressus eius.
Qui déspicit páuperem, éxprobrat Factóri eius; et qui in ruína lætátur alteríus, non erit impunítus.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Legénda de orígine Ordinis Servórum beátæ Maríæ Vírginis
Fuérunt septem viri multa reveréntia et honóre digni, quos Dómina nostra, velut septem stellas coniúngens, per eórum ánimæ et córporis
uniónem, suum et servórum suórum Ordinem inchoávit.
Horum autem nullum, cum nostrum Ordinem introívi, répperi corporáliter supervívere, præter unum, qui frater Aléxius vocabátur. Hunc
autem fratrem Aléxium plácuit Dóminæ nostræ usque ad nostra témpora a corpórea morte líberum reserváre, quátenus ipso referénte
oríginem nostri Ordinis haberémus. Vita autem dicti fratris Aléxii talis erat, prout experiménto dídici et óculis conspéxi, quod non
solum præséntes movébat suo exémplo, verum étiam suæ et sociórum perfectiónis et antedíctæ religiositátis statum approbábat.
Horum status, ántequam corporáliter se unírent, fuit quádruplex.
Primus fuit quantum ad Ecclésiam. Nam eórum áliqui, virginitátem vel castitátem perpétuo serváre statuéntes, nondum matrimónio se
ligáverant, álii vero matrimónio iam coniúncti, et álii nihilóminus erant per mortem uxórum a matrimónio tunc solúti.
Secúndus autem status erat quantum ad civitátis utilitátem. Etenim ista terréna negotiándi et mútuo commutándi secúndum mercantíæ
artem erant constitúti. At vero ubi margarítam pretiósam invenérunt, scílicet Ordinem nostrum, non solum ómnia quæ possidébant
paupéribus erogábant, verum étiam seípsos Deo et Dóminæ, ad eis fidelíssime serviéndum, voluntáte hílari impendérunt.
Tértius eórum status fuit quantum ad Dóminæ nostræ reveréntiam et honórem. Nam Floréntiæ erat quædam socíetas ad honórem Vírginis Maríæ
a longíssimo témpore institúta, quæ, ex sui diuturnitáte et hóminum et mulíerum multitúdine et sanctitáte, nomen maioritátis præ céteris
erat consecúta, ita ut speciáliter Socíetas maior Dóminæ nostræ appellabátur. Ex ista prædícti septem viri, velut Dóminæ nostræ præcípui
amatóres, ante eórum corporálem uniónem, exstitérunt.
Quartus eórum status fuit quantum ad ánimæ eórum perfectiónem. Deum super ómnia diligébant, et, in eum cuncta quæ per eos fiébant débito
órdine dirigéndo, eum in cunctis cogitatiónibus, verbis et opéribus honorábant.
Postquam autem firmo propósito se velle ínvicem corporáliter congregáre divíno spirámine iam firmássent, Dómina nostra ad hoc eos speciáliter
inducénte, domos próprias et famílias disposuérunt, famíliis necessária reliquérunt, resíduum vero paupéribus erogárunt. Tandem viros
boni consílii, vitæ et exémpli perquiréntes, eis suum concéptum aperuérunt.
Itaque montem Senárium ascendéntes et in eius summitáte quandam domúnculam cóngruam erigéntes, se ad eam corporáliter inhabitándam
transtulérunt. Ibi cogitáre incepérunt se non solum ad sanctitátem acquiréndam, sed étiam ut sibi álios aggregándo Ordinem novum per
eos a Dómina nostra incéptum augmentárent. Idcírco se ad sibi fratres aggregándos disponéntes, quosdam eórum recepérunt et ita
Ordinem nostrum erexérunt. Hoc autem fuit a Dómina nostra principáliter ædificátum, in humilitáte fratrum nostrórum fundátum,
ipsórum concórdia fabricátum et paupertáte conservátum.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Beatórum fratrum, Dómine, pietátem nobis benígnus infúnde, qua et Dei Genetrícem sunt devotíssime veneráti, et tuum
ad te pópulum provexérunt. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)