Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 |
PER ANNUM, hebd. VI
Pro O.P.: B. Ioannis de Fiesole seu B. Angelici, presbyteri, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Sacro presbyteratu insignitus, eiusdem conventus vicarium bis et priorem posterius egit. Arcta nixus fidelitate erga religionis officia, divina mysteria oratione et studio in tabulis altarium Fæsulis pinxit (c. 1425-1438); Florentiæ vero, apud S. Marcum, rogatu magni patris Antonini tunc prioris, claustrum et aulam capituli, cellas et andrones, udo illito opere, exornavit (1439-1445). Romam ab Eugenio IV accitus, duo sacella depinxit in basilica S. Petri et in ædibus Vaticanis; ex mandato autem papæ Nicolai V, qui eum venerabatur ob vitæ integritatem et morum excellentiam, privatum ipsius sacellum et zotheculam exornavit (1445-1449). Cortonæ quoque, in conventu S. Dominici (1438) et Urbeveteri, in Ecclésia cathedrali (1447) adlaboravit. Florentinum archiepiscopatum, sibimet ab Eugenio IV oblatum, demisse recusavit, suadens ut dignitas illa Antonino tribueretur.
Romæ, apud S. Mariam supra Minervam, die 18 februarii 1455 beato transitu requievit in pace; ibique eius marmoreum sepulcrum super terram, cum illius imagine, adhuc exstat. Fuit Frater Ioannes vir simplex et rectus, pauper et humilis; in picturis vero devotus et suavis, ornatus et facilis. Quapropter, mirabili quodam virtutum et artis compendio, Beatus Angelicus reverenter est appellatus. Cuius sanctitatis et ingenii fama late ubique celebratur.
In eius igitur honorem et artis sacræ augmentum Ioannes Paulus II, die 3 octobris 1982, cultum liturgicum universo Prædicatorum Ordini concessit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De libro Proverbiórum
Mulíerem fortem quis invéniet? Longe super gemmas prétium eius. Confídit in ea cor viri sui et spóliis non indigébit.
Reddet ei bonum et non malum ómnibus diébus vitæ suæ.
Quæsívit lanam et linum et operáta est delectatióne mánuum suárum. Facta est quasi navis institóris de longe portans
panem suum. Et de nocte surréxit dedítque prædam domésticis suis et cibária ancíllis suis.
Considerávit agrum et emit eum; de fructu mánuum suárum plantávit víneam. Accínxit fortitúdine lumbos suos et roborávit
bráchium suum. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio eius; non exstinguétur in nocte lucérna eius.
Manum suam misit ad colos, et dígiti eius apprehendérunt fusum. Palmas suas apéruit ínopi et manum suam exténdit ad
páuperem. Non timébit domui suæ a frigóribus nivis: omnes enim doméstici eius vestíti sunt duplícibus.
Stragulátam vestem fecit sibi; byssus et púrpura induméntum eius. Nóbilis in portis vir eius, quando séderit cum
senatóribus terræ. Síndonem fecit et véndidit et cíngulum trádidit Chananǽo.
Fortitúdo et decor induméntum eius, et ridébit in die novíssimo. Os suum apéruit sapiéntiæ, et lex cleméntiæ in
lingua eius. Considerávit sémitas domus suæ et panem otiósa non comédit.
Surrexérunt fílii eius et beatíssimam prædicavérunt, vir eius et laudávit eam: «Multæ fíliæ fórtiter operátæ sunt,
tu supergréssa es univérsas».
Fallax grátia et vana est pulchritúdo; múlier timens Dóminum ipsa laudábitur. Date ei de fructu mánuum suárum, et
laudent eam in portis ópera eius.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E Lítteris Apostólicis motu próprio datis « Qui res Christi gerit » Ioánnis Pauli II papæ
“Qui res Christi gerit, opórtet Christo semper adhǽreat”. Hæc dícere consuescébat frater Ioánnes de Fǽsulis, cui ob integérrimum
vitæ institútum atque pulchritúdinem pæne divínam ab eo pictárum imáginum, máxime Beátæ Maríæ Vírginis, “Beáto Angélico” cognómen indidérunt.
Qui, adhuc adulescéntulus, cum ad vitam religiósam inclináret, se pétiit Frátribus Prædicatóribus severióris disciplínæ annumerári
(Observántes dicebántur), qui Fǽsulis in cœnóbio S. Domínici degébant. Dum múnera a Frátribus atque Moderatóribus impósita
diligentíssime obíbat, eius egrégiæ artis fama, pingéndi scílicet, late manábat; quare étiam mandáta óperum crebrióra fiébant et urgentióra.
Eugénius IV, Póntifex Máximus, eum Romam accívit; cum autem frater Ioánnes in templo Sancti Petri atque in Vaticánis ǽdibus
píngeret, Eugénius IV máximam facultátem hábuit non modo egrégii artíficis admirándæ virtútis, sed præsértim religiósi pietátem,
Régulæ observántiam, húmilem suíque immémorem ánimum plúrimi faciéndi.
étiam Nicoláus V exímiam de fratre Ioánne opiniónem hábuit: nam “tantum virum cóluit ac venerátus est, ob eius vitæ integritátem
et morum excelléntiam”. Factum est ergo ut ei mandáret ut privátum suum ipsíus sacéllum udo íllito ópere exornáret; quod et ille fecit,
nihil de sua arte discédens, quæ sane visa est mera orátio picta.
Romæ, in cœnóbio Sanctæ Maríæ supra Minérvam, morte lúmina clausit, post vitæ currículum, quod ars præclára comméndat, religiósæ
humanǽque virtútes étiam magis honéstant. Nam opinióne æquálium fuit ille “homo totíus modéstiæ et vitæ religiósæ”; prætérea
“flóruit et multis étiam virtútibus idem; ingénio mitis religióne probus”. Ad hæc, “fuit vir sanctitáte conspícuus”. Ceteróquin
Vasárius, qui in urbe Floréntia plura de eius vita intemeráta collégit, persuásum hábuit grátiam illam atque cæléstem índolem,
quæ e sacris illíus figúris manáret – nam alia non édidit – fructum fuísse summæ illíus conveniéntiæ, qua in eo vita sancta
atque creátrix virtus inter se coírent.
Stat ergo fratrem Ioánnem, per suæ rara dona natúræ arti serviéndo, imménsam utilitátem spirituálem ac pastorálem et
contulísse et etiámnum conférre pópulo Dei, quo hic facílius ad Deum iter confíciat. Huc enim réspicit ars sacra iuxta
Concílium Vaticánum II, in cuius Costitutióne de Sacra Liturgía légimus: “Inter nobilíssimas ingénii humáni exercitatiónes
artes ingénuæ óptimo iure adnumerántur, præsértim autem ars religiósa eiusdémque culmen, ars nempe sacra. Quæ natúra sua ad
infinítam pulchritúdinem divínam spectant, humánis opéribus áliquo modo expriméndam, et Deo eiusdémque laudi et glóriæ provehéndæ
eo magis addicúntur, quo nihil áliud eis propósitum est, quam ut opéribus suis ad hóminum mentes pie in Deum converténdas máxime cónferant”.
Scílicet frater Ioánnes, vir vita spirituáli et arte omníno præcípuus, semper nos summópere alléxit; quare putámus tempus
advenísse, quo ille peculiári in lúmine collocétur in Ecclésia Dei, quam profécto adhuc cælésti sua arte álloqui non cessat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beáto Ioánni de Fǽsulis próvide inspirásti ut supérnam pacem ac dulcédinem nobis collustráret, illíus tríbue précibus ut,
perspícuis virtútum exémplis, eándem in corda fratrum nostrórum radiántem exhibeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, cuius ineffábili múnere Beátus Angélicus Verbi tui mystéria iúgiter investigávit et dócuit, eius intercessióne concéde,
ut qui iam te ex fide cognóvimus, usque ad contemplándam spéciem tuæ celsitúdinis perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)