Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
Pro O.P.: B. Isnardi de Chiampo, presbyteri, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Sibyllinæ Biscossi, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
« Religiosus fervens et gratiosus admodum prædicator », virginitatem « carne et corde » coluit, miraculorum fama præclarus. Papiæ [Pavia] conventum Ordinis condidit ac sapienter gubernavit ibique mortuus est die 19 martii anno 1244. Eius cultus die 12 martii 1919 a Benedicto XV confirmatus fuit.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iesu, redémptor ómnium,
perpes coróna cǽlitum,
in hac die cleméntius
nostris favéto vócibus,
Sacri tui qua nóminis
conféssor almus cláruit,
cuius celébrat ánnua
devóta plebs sollémnia.
Per illa quæ sunt sǽculi
gressu seréno tránsiit,
tibi fidélis iúgiter
iter salútis pérsequens.
At rite mundi gáudiis
non cor cadúcis ápplicans,
cum ángelis cæléstibus
lætus potítur prǽmiis.
Huius benígnus ánnue
nobis sequi vestígia;
huius precátu sérvulis
dimítte noxam críminis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri. Allelúia.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas. Allelúia.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum. Allelúia.
V.
Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R.
Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi:
Angelo ecclésiæ, quæ est Pérgami, scribe:
Hæc dicit, qui habet romphǽam ancípitem acútam: Scio, ubi hábitas, ubi thronus est Sátanæ, et tenes nomen meum et
non negásti fidem meam et in diébus Antípas, testis meus fidélis, qui occísus est apud vos, ubi Sátanas hábitat.
Sed hábeo advérsus te pauca, quia habes illic tenéntes doctrínam Bálaam, qui docébat Balac míttere scándalum coram
fíliis Israel, édere idolothýta et fornicári; ita habes et tu tenéntes doctrínam Nicolaitárum simíliter. Ergo
pæniténtiam age; si quo minus, vénio tibi cito et pugnábo cum illis in gládio oris mei.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis. Vincénti dabo ei de manna abscóndito et dabo illi cálculum
cándidum, et in cálculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui áccipit.
Et ángelo ecclésiæ, quæ est Thyatíræ, scribe:
Hæc dicit Fílius Dei, qui habet óculos ut flammam ignis, et pedes eius símiles orichálco: Novi ópera tua et caritátem
et fidem et ministérium et patiéntiam tuam et ópera tua novíssima plura prióribus. Sed hábeo advérsus te, quia permíttis
mulíerem Iézabel, quæ se dicit prophetíssam, et docet et sedúcit servos meos fornicári et manducáre idolothýta. Et dedi
illi tempus, ut pæniténtiam ágeret, et non vult pænitéri a fornicatióne sua. Ecce mitto eam in lectum et, qui mœchántur
cum ea, in tribulatiónem magnam, nisi pæniténtiam égerint ab opéribus eius. Et fílios eius interfíciam in morte, et scient
omnes ecclésiæ quia ego sum scrutans renes et corda et dabo unicuíque vestrum secúndum ópera vestra. Vobis autem dico
céteris, qui Thyatíræ estis, quicúmque non habent doctrínam hanc, qui non cognovérunt altitúdines Sátanæ, quemádmodum dicunt,
non mittam super vos áliud pondus; tamen id, quod habétis, tenéte, donec véniam. Et qui vícerit et qui custodíerit usque in
finem ópera mea, dabo illi potestátem super gentes, et reget illas in virga férrea, tamquam vasa fictília confringéntur,
sicut et ego accépi a Patre meo, et dabo illi stellam matutínam.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi in Acta Apostolórum
Nihil frigídius christiáno, qui aliórum salútem non curat.
Non potes hic paupertátem obténdere: nam quæ duo minúta iniécit, te accusábit. Et Petrus dicébat: Argéntum et aurum non est mihi.
Paulus item ádeo pauper erat, ut sæpe esuríret, et necessário cibo caréret.
Non potes ignobilitátem proférre: nam illi ignóbiles erant, ex ignobílibus orti. Non potes prætéxere te idiótam esse: nam et illi
illiteráti erant. Non potes infirmitátem obícere: nam talis quoque Timótheus erat, qui frequénter habébat infirmitátes.
Potest unusquísque próximo prodésse, si velit quæ sua sunt implére.
Non vidétis infructuósas árbores, quam firmæ sint, quam pulchræ, procéræ, leves et sublímes? At, si hortum haberémus, vellémus malogranáta
et olívas fructíferas pótius quam illas habére: illæ enim ad voluptátem sunt, non ad utilitátem, et si qua sit utílitas, et parva est.
Tales sunt ii, qui sua solum spectant; immo ne tales quidem, sed ad ultiónem solum apti. Nam illæ árbores ad ædifícium et ad rerum tutélam
aptæ sunt. Tales erant illæ vírgines, castæ, ornátæ, continéntes; sed némini útiles, ídeo comburúntur. Tales sunt, qui Christum non nútriunt.
Perpénde autem néminem illórum de peccátis suis accusári, non quod fornicátus sit, non quod periuráverit, de nullo certe; sed quod álteri non
profúerit. Talis erat ille, qui taléntum defódit, inculpátam éxhibens vitam, sed álteri non útilis.
Quómodo, quæso, christiánus sit qui talis est? Si ferméntum mixtum farínæ non mutáverit totum in eándem condiciónem, an ferméntum vere fúerit?
Quid vero, si unguéntum accedéntes non odóre perfúderit, an id unguéntum vocémus?
Ne díxeris: Non possum álios indúcere: nam si christiánus fúeris, impossíbile est ut non fiat. Nam ut et quæ in natúra sunt contradictiónem non
habent: ita et hæc quæ dícimus: in natúra enim christiáni res sita est.
Ne Deum contumélia affícias. Si díxeris non posse solem lucére, contumélia illum áfficis; si díxeris non posse christiánum prodésse,
Deum contumélia affecísti et mendácem dixísti. Facílius enim est solem non calefácere nec lucére, quam christiánum non lucére; facílius
est lucem esse ténebras, quam hoc fíeri.
Ne dicas, rem esse impossíbilem: nam contrárium est impossíbile. Ne Deum contumélia affícias. Si nostra recte componámus, illa omníno erunt,
et quasi res quǽpiam naturális sequéntur. Non potest latére lux christiáni: non potest occultári tam fúlgida lampas.
RESPONSORIUM
Vel:
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Si quis vult me sequi, ábneget semetípsum, tollat crucem suam et sequátur me. Durum vidétur et grave quod Dóminus imperávit, ut, si
quis eum vult sequi, ábneget se ipsum. Sed non est durum nec grave quod ille ímperat, qui ádiuvat ut fiat quod ímperat.
Nam et illud verum est quod ei dícitur in psalmo: Propter verba labiórum tuórum ego custodívi vias duras. Et illud verum est quod ipse
dixit: Iugum meum lene est, et onus meum leve est. Quidquid enim durum est in præcépto, ut sit lene, cáritas facit.
Quid est, Tollat crucem suam? Ferat quidquid moléstum est: sic me sequátur. Cum enim cœperit me móribus et præcéptis meis sequi, multos
habébit contradictóres, multos habébit prohibitóres, multos habébit dissuasóres, et hoc de ipsis quasi comítibus Christi. Cum Christo
ambulábant, qui cæcos clamáre prohibébant. Sive ergo minas, sive blandiménta, sive quáslibet prohibitiónes, si sequi vis, in crucem verte;
tólera, porta, noli succúmbere.
Itaque in hoc mundo sancto, bono, reconciliáto, salváto, immo salvándo, nunc autem spe salváto, Spe enim salvi facti sumus: in hoc ergo mundo,
hoc est Ecclésia, quæ tota séquitur Christum, universáliter dixit: Qui vult me sequi, ábneget semetípsum.
Non enim hoc vírgines debent audíre, et maritátæ non debent; aut víduæ debent, et nuptæ non debent; aut mónachi debent, et coniugáti non debent;
aut clérici debent, et láici non debent: sed univérsa Ecclésia, univérsum corpus, cuncta membra, per offícia própria distíncta et distribúta, sequántur Christum.
Tota sequátur ipsa única, sequátur colúmba, sequátur sponsa, sequátur redémpta et dotáta sánguine Sponsi. Habet ibi locum suum intégritas
virginális, habet ibi locum suum continéntia viduális; habet ibi locum suum pudicítia coniugális.
Ista autem membra, quæ habent ibi locum suum, in génere suo, et in loco suo, et in suo modo, sequántur Christum; ábnegent se, id est non
præsúmant de se; tollant crucem suam, id est, tólerent in mundo pro Christo quidquid intúlerit mundus. Ament eum, qui solus non décipit,
qui solus non fállitur, solus non fallit: ament eum, quia verum est quod promíttit. Sed quia non modo dat, títubat fides. Dura, persevéra, tólera,
porta dilatiónem, et tulísti crucem.
RESPONSORIUM
Alia, pro sancta quæ in matrimonio vixit::
Ex Allocutióne Pii papæ Duodécimi ad recens matrimónio iunctos hábita
Família próprio quodam sole refúlget, qui est uxor. Quid de ea dicat et séntiat sacra Scriptúra, audíte: Grátia mulíeris sédulæ delectábit virum suum.
Grátia super grátiam múlier sancta et pudoráta. Sicut sol óriens in mundo in altíssimis Dei sic mulíeris bonæ spécies in ornaméntum domus éius.
Profécto uxor et mater est quasi sol famíliæ. Est autem sol magnanimitáte sua et stúdio se devovéndi, constánti alacritáte et vígili providáque
suavitáte in ómnibus, quæ ad vitam maríti et liberórum váleant hilarándam. Lucem mentísque fervórem circum se effúndit. Quodsi dici consuévit
matrimónium tunc próspere cédere, si utérque cóniux, id íniens, non suam sed alteríus felicitátem exquírit, tamen egrégius hic ánimi sensus atque
propósitum, quamvis ad utrúmque pertíneant, præcípua tamen sunt virtus mulíeris; hæc enim suápte natúra matérnis est prǽdita motiónibus et cordis
quadam sapiéntia et prudéntia, quibus effícitur ut, si acerbitátes accéperit, non nisi iucunditátem reddat; si contuméliis fúerit affécta, non nisi
dignitátem cum reveréntia coniúnctam vicíssim exhíbeat, perínde ac sol, qui nebulósum tempus matutínum auróra lætíficat et áureis rádiis nimbos óccidens collústrat.
Uxor est sol famíliæ claritúdine obtútus sui et sermónis ardóre. Oculi enim eius et vox suáviter in ánimos pénetrant, eos flectunt, tangunt,
érigunt; passiónum tumúltu semóto, virúmque ad gáudium de bono révocant et ad lætítiam familiáris collóquii, postquam is continénter ac sæpe
laborióse per diem est operátus sive in offíciis sive ruri, sive in instántibus negótiis mercatúræ vel quæstuósæ indústriæ.
Uxor est sol famíliæ naturáli et cándida quadam sinceritáte, simplicitáte gravi, christiána honestáque dignitáte; item cogitatióne in se convérsa
et ánimi probitáte, necnon urbána quadam conveniéntia hábitus córporis et vestítus, ornátus et verecundórum blandorúmque vitæ morum. Sensus ánimi
subtíles, vultus festívi nutus, siléntium et risus sine malítia, cápitis motus útpote benignitátis indícium, grátiam ei cónferunt floris exquisíti
quidem sed símplicis, qui coróllam áperit ad excipiéndos remittendósque solis colóres.
Utinam sciátis, quos altíssimos sensus amóris gratíque ánimi talis imágo uxóris et matrisfamílias in córdibus patris et filiórum éxcitet atque infígat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui sapiéntiæ tuæ luce ténebras ignorántiæ repéllis, auge, méritis et précibus Beáti Isnárdi, virtútem fidei et præsta, ut
ignis grátiæ tuæ quo illum nitére fecisti, nullis in nobis tentatiónibus exstinguátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)