lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 aprilis 2023
S. Anselmi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est anno 1033 Augustæ (Aosta) in Pedemontana regione. Ordinem S. Benedicti ingressus in monasterio Beccensi (Le Bec) in Gallia, disciplinas theologicas confratres docuit, dum in via perfectionis alacriter currebat. In Angliam transgressus, episcopus Cantuariensis electus, pro libertate Ecclesiæ strenue pugnans, exsilio bis mulctatus est. Multa præclare scripsit, mystica theologia referta. Mortuus est anno 1109.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.

V. In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R. Cæli et terra læténtur, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

4, 1-11
Visio Dei

     Ego Ioánnes vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi, tamquam tubæ loquéntis mecum dicens: «Ascénde huc, et osténdam tibi, quæ opórtet fíeri post hæc». Statim fui in spíritu: et ecce thronus pósitus erat in cælo, et supra thronum sedens, et qui sedébat símilis erat aspéctu lápidi iáspidi et sárdino, et iris erat in circúitu throni, aspéctu símilis smarágdo. Et in circúitu throni, vigínti quáttuor thronos et super thronos vigínti quáttuor senióres sedéntes circumamíctos vestiméntis albis, et super cápita eórum corónas áureas. Et de throno procédunt fúlgura et voces et tonítrua; et septem lámpades ignis ardéntes ante thronum, quæ sunt septem spíritus Dei, et in conspéctu throni tamquam mare vítreum símile crystállo. Et in médio throni et in circúitu throni quáttuor animália, plena óculis ante et retro: et ánimal primum símile leóni et secúndum ánimal símile vítulo et tértium ánimal habens fáciem quasi hóminis et quartum ánimal símile áquilæ volánti. Et quáttuor animália síngula eórum habébant alas senas, in circúitu et intus plenæ sunt óculis; et réquiem non habent die et nocte dicéntia: «Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est!».
     Et cum darent illa animália glóriam et honórem et gratiárum actiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum, procidébant vigínti quáttuor senióres ante sedéntem in throno et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum et mittébant corónas suas ante thronum dicéntes: «Dignus es, Dómine et Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, quia tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt».

RESPONSORIUM

Ap 4, 8; Iz 6, 3

R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est; * plena est omnis terra glória eius, allelúia.
V. Séraphim clamábant alter ad álterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum. * Plena est omnis terra glória eius, allelúia.

LECTIO ALTERA

E libro «Proslógion» sancti Ansélmi epíscopi

(Cap. 14. 16. 26: Opera omnia edit. Schmidt, Secovii, 1938, 1, 111-113. 121-122)

Cognoscam te, amem te, ut gaudeam de te

     An invenísti, ánima mea, quod quærébas? Quærébas Deum, et invenísti eum esse quiddam summum ómnium, quo nihil mélius cogitári potest; et hoc esse ipsam vitam, lucem, sapiéntiam, bonitátem, ætérnam beatitúdinem et beátam æternitátem; et hoc esse ubíque et semper.
     Dóminus Deus meus, formátor et reformátor meus, dic desideránti ánimæ meæ, quid áliud es quam quod vidit, ut pure vídeat quod desíderat. Inténdit se, ut plus vídeat; et nihil videt ultra hoc quod vidit, nisi ténebras. Immo non videt ténebras, quæ nullæ sunt in te; sed videt se non plus posse vidére, propter ténebras suas.
     Vere, Dómine, hæc est lux inaccessíbilis, in qua hábitas; vere enim non est áliud, quod hanc lucem pénetret, ut ibi te pervídeat. Vere ídeo hanc non vídeo, quia nímia mihi est; et tamen quidquid vídeo per illam vídeo, sicut infírmus óculus, quod videt, per lucem solis videt, quam in ipso sole nequit aspícere.
     Non potest intelléctus meus ad illam; nimis fulget, non capit illam, nec suffert óculus ánimæ meæ diu inténdere in illam. Reverberátur fulgóre, víncitur amplitúdine, obrúitur immensitáte, confúnditur capacitáte.
     O summa et inaccessíbilis lux! O tota et beáta véritas, quam longe es a me, qui tam prope tibi sum! Quam remóta es a conspéctu meo, qui sic præsens sum conspéctui tuo!
     Ubíque es tota præsens, et non te vídeo. In te móveor et in te sum, et ad te non possum accédere. Intra me et circa me es, et non te séntio.
     Oro, Deus, cognóscam te, amem te, ut gáudeam de te. Et si non possum in hac vita ad plenum, vel profíciam in dies, usque dum véniat illud ad plenum; profíciat hic in me notítia tui, et ibi fiat plena; crescat amor tuus, et ibi sit plenus, ut hic gáudium meum sit in spe magnum, et ibi sit in re plenum.
     Dómine, per Fílium tuum iubes, immo cónsulis, pétere, et promíttis accípere, ut gáudium nostrum sit plenum. Peto, Dómine, quod cónsulis per admirábilem consiliárium nostrum; accípiam quod promíttis per veritátem tuam, ut gáudium meum plenum sit. Deus verax, peto; accípiam, ut gáudium meum plenum sit.
     Meditétur ínterim inde mens mea; loquátur inde lingua mea. Amet illud cor meum; sermocinétur os meum. Esúriat illud ánima mea, sítiat caro mea, desíderet tota substántia mea, donec intrem in gáudium Dómini, qui est trinus et unus Deus, benedíctus in sǽcula. Amen.

RESPONSORIUM


R. Hic est Ansélmus, doctor præclárus, sub disciplína Lanfránci institútus; qui, cum esset monachórum pater amábilis, ad pontificáles ínfulas vocátus est, * et pro libertáte sanctæ Ecclésiæ strénue decertávit, allelúia. Allelúia.
V. Non ancíllam, sed líberam esse Christi sponsam, invícta voce asserébat * Et pro libertáte sanctæ Ecclésiæ strénue decertávit, allelúia. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Ansélmo epíscopo dedísti alta sapiéntiæ tuæ quǽrere et docére, fac ita fidem tuam intelléctui nostro subveníre, ut cordi dulce sápiant quæ nobis credénda mandásti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)