Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
S. Athanasii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me. Allelúia.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me. Allelúia.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium. Allelúia.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium. Allelúia.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Allelúia.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli. Allelúia.
V.
Christus resúrgens ex mórtuis iam non móritur, allelúia.
R.
Mors illi ultra non dominábitur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi: et ecce Agnus stans supra montem Sion, et cum illo centum quadragínta quáttuor mília, habéntes
nomen eius et nomen Patris eius scriptum in fróntibus suis. Et audívi vocem de cælo tamquam vocem aquárum multárum
et tamquam vocem tonítrui magni, et vox, quam audívi, sicut citharœdórum citharizántium in cítharis suis. Et
cantant quasi cánticum novum ante thronum et ante quáttuor animália et senióres. Et nemo póterat díscere cánticum
nisi illa centum quadragínta quáttuor mília, qui empti sunt de terra. Hi sunt qui cum muliéribus non sunt coinquináti,
vírgines enim sunt. Hi qui sequúntur Agnum, quocúmque abíerit. Hi empti sunt ex homínibus primítiæ Deo et Agno; et
in ore ipsórum non est invéntum mendácium: sine mácula sunt.
Et vidi álterum ángelum volántem per médium cælum, habéntem evangélium ætérnum, ut evangelizáret super sedéntes in
terra et super omnem gentem et tribum et linguam et pópulum dicens magna voce: «Timéte Deum et date illi glóriam,
quia venit hora iudícii eius, et adoráte eum, qui fecit cælum et terram et mare et fontes aquárum».
Et álius ángelus secútus est dicens: «Cécidit, cécidit Bábylon illa magna, quæ a vino iræ fornicatiónis suæ potionávit omnes gentes!».
Et álius ángelus tértius secútus est illos dicens voce magna: «Si quis adoráverit béstiam et imáginem eius et accéperit
charactérem in fronte sua aut in manu sua, et hic bibet de vino iræ Dei, qui mixtus est mero in cálice iræ ipsíus, et
cruciábitur igne et súlphure in conspéctu angelórum sanctórum et ante conspéctum Agni. Et fumus tormentórum eórum in
sǽcula sæculórum ascéndit, nec habent réquiem die ac nocte, qui adoravérunt béstiam et imáginem eius, et si quis
accéperit charactérem nóminis eius».
Hic patiéntia sanctórum est, qui custódiunt mandáta Dei et fidem Iesu. Et audívi vocem de cælo dicéntem: «Scribe: Beáti
mórtui, qui in Dómino moriúntur ámodo. étiam, dicit Spíritus, ut requiéscant a labóribus suis; ópera enim illórum sequúntur illos».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Oratiónibus sancti Athanásii epíscopi
Incorpóreum et corruptiónis ac matériæ expers, Dei Verbum in nostram regiónem advénit, quamquam ántea non procul áberat: nulla enim
pars mundi illo umquam vácua fuit, sed una cum suo Patre exsístens ómnia ubíque implébat.
Venit vero sua erga nos benignitáte, et quátenus sese palam nobis exhíbuit. Nostri ipse géneris et infirmitátis misértus, nostráque
motus corruptióne, nec mortem in nobis dominári ferens, ne scílicet quod factum fúerat períret, suíque Patris in hómine formándo opus
vanum fíeret, sibi ipsi corpus accépit, idque nostri non dissímile; nec enim esse tantum in córpore, vel solum apparére vóluit.
Nam, si tantum apparére voluísset, potuísset sane áliud præstántius corpus assúmere; verum nostrum corpus accépit.
sibi in Vírgine templum, corpus scílicet, exstrúxit, illúdque tamquam instruméntum sibi próprium fecit, in quo se notum fáceret et
habitáret: sic ergo símili córpore e nostris accépto, quia omnes mortis corruptióni subiécti erant, illud, pro ómnibus morti tráditum,
Patri summa cum benignitáte óbtulit; cum, ut ómnibus in ipso moriéntibus lex de corruptióne contra hómines lata solverétur, útpote quæ
in domínico córpore suam vim complevísset, nec proínde locum ámplius advérsus símiles hómines habéret; tum, ut hómines, in corruptiónem
revérsos, íterum incorrúptos rédderet, atque a morte ad vitam revocáret, córpore quod sibi assúmpserat et resurrectiónis grátia mortem
ab eis, non secus ac stípula ab igne consúmitur, pénitus ámovens.
Idcírco corpus quod mori posset sibi assúmpsit, ut illud, Verbi ómnium præsidis factum párticeps, morti pro ómnibus satis esset, atque,
propter Verbum in se hábitans, incorrúptum permanéret, ac dénique in pósterum corrúptio resurrectiónis grátia ab ómnibus discéderet.
Hinc corpus, quod sibi ipse accépit, velut hóstiam et víctimam omni puram mácula morti offeréndo, mortem statim ab ómnibus simílibus,
suo pro áliis obláto, propulsávit.
Sic enim Dei Verbum, supérius ómnibus exsístens, suum templum et corpóreum instruméntum pro ómnibus, uti dicébat, devovéndo et offeréndo,
id quod debebátur in morte solvit, atque ita, ómnibus per símile corpus coniúnctus, incorrúptus Dei Fílius omnes resurrectiónis promissióne
incorrúptos iure et mérito réddidit.
Ipsa síquidem mortis corrúptio nullam iam vim advérsus hómines habet ob Verbum, quod in illis per unum corpus hábitat.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui beátum Athanásium epíscopum divinitátis Fílii tui propugnatórem exímium suscitásti, concéde propítius, ut, eius
doctrína et protectióne gaudéntes, in tui cognitióne et amóre sine intermissióne crescámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)