lat

BREVIARIUM ROMANUM

10 maius 2023
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
Hebdomada I


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Lætáre cælum désuper,
applaude, tellus ac mare:
Christus resúrgens post crucem
vitam dedit mortálibus.

Iam tempus accéptum redit,
dies salútis cérnitur,
quo mundus Agni sánguine
refúlsit a calígine.

Mors illa, mortis passio
est críminis remíssio;
illǽsa virtus pérmanet,
victus dedit victóriam.

Nostræ fuit gustus spei
hic, ut fidéles créderent
se posse post resúrgere,
vitam beátam súmere.

Nunc ergo pascha cándidum
causa bonórum tálium
colámus omnes strénue
tanto repléti múnere.

Esto perréne méntibus
paschále, Iesu, gáudium.
et nos renátos grátiæ
tuis triúmphis aggrega.

Iesu, tibi sit glória,
qui morte victa prǽnites,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea. Allelúia.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea. Allelúia.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me. Allelúia.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me. Allelúia.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas. Allelúia.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas. Allelúia.

V. Deus suscitávit Christum a mórtuis, allelúia.
R. Ut fides nostra et spes esset in Deo, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

21, 1-8
Ierusalem nova

     Ego Ioánnes vidi cælum novum et terram novam; primum enim cælum et prima terra abiérunt, et mare iam non est. Et civitátem sanctam Ierúsalem novam vidi descendéntem de cælo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: «Ecce tabernáculum Dei cum homínibus! Et habitábit cum eis, et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus, et abstérget omnem lácrimam ab óculis eórum, et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt».
     Et dixit, qui sedébat super throno: «Ecce nova fácio ómnia». Et dicit: «Scribe: Hæc verba fidélia sunt et vera». Et dixit mihi: «Facta sunt! Ego sum Alpha et Omega princípium et finis. Ego sitiénti dabo de fonte aquæ vivæ gratis. Qui vícerit, hereditábit hæc, et ero illi Deus, et ille erit mihi fílius. Tímidis autem et incrédulis et exsecrátis et homicídis et fornicatóribus et venéficis et idololátris et ómnibus mendácibus, pars illórum erit in stagno ardénti igne et súlphure, quod est mors secúnda».

RESPONSORIUM

Ap 21, 3b. 4

R. Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis: * Et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum, allelúia.
V. Mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. * Et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola ad Diognétum

(Nn. 5-6: Funk, 397-401)

Christiani in mundo

     Christiáni neque regióne neque sermóne neque vitæ institútis distíncti a céteris sunt homínibus. Nam neque civitátes próprias íncolunt, neque sermóne utúntur quodam insólito, neque vitam degunt insignítam. Neque vero cogitatióne quadam et hóminum curiosórum sollicitúdine hæc disciplína ab iis est invénta, neque dógmati humáno patrocinántur, sicut nonnúlli.
     Incoléntes autem civitátes et græcas et bárbaras, prout cuiúsque sors tulit, et indigenárum institúta sequéntes in vestítu victúque ac réliquo vivéndi génere, mirábilem et ómnium consénsu incredíbilem vitæ suæ statum propónunt. Pátrias hábitant próprias, sed tamquam inquilíni; ómnia cum áliis habent commúnia tamquam cives, et ómnia patiúntur tamquam peregríni; omnis peregrína régio eórum est pátria, et omnis pátria peregrína. Uxóres ducunt ut omnes, líberos prócreant; sed non abíciunt fetus. Mensam commúnem habent, non lectum.
     In carne sunt, sed non secúndum carnem vivunt. In terra degunt, sed in cælo civitátem suam habent. Obsequúntur légibus constitútis, et suo vitæ génere súperant leges. Amant omnes, et omnes eos persequúntur. Ignorántur, et condemnántur; morte afficiúntur, et vivificántur. Mendíci sunt, et ditant multos; ómnibus rebus índigent, et ómnia illis redúndant. Dedecorántur, et inter dedécora afficiúntur glória; fama eórum lacerátur, et iustítiæ eórum testimónium perhibétur. Obiurgántur, et benedícunt; contumelióse tractántur, et honórem déferunt. Cum bonum fáciant, tamquam ímprobi puniúntur; dum puniúntur, gaudent, tamquam vivificéntur. Iudǽi advérsus eos tamquam alienígenas bellum gerunt et gentíles eos persequúntur; atque causam inimicitiárum dícere osóres néqueunt.
     Ut autem simplíciter dicam: quod est in córpore ánima, hoc sunt in mundo christiáni. Dispérsa est per ómnia córporis membra ánima; et christiáni per mundi civitátes. Hábitat quidem in córpore ánima, sed non est e córpore; et christiáni in mundo hábitant, sed non sunt e mundo. Invisíbilis ánima in visíbili custodítur córpore; et christiáni conspiciúntur quidem in mundo degéntes, sed invisíbilis est eórum píetas. Odio et bello ánimam caro proséquitur nulla affécta iniúria, quia voluptátibus frui prohibétur; odit et christiános mundus nulla afféctus iniúria, quia voluptátibus repúgnant.
     ánima carnem amat, quæ ipsam odit, et membra; et christiáni osóres amant. Inclúsa quidem est ánima córpore, sed ipsa cóntinet corpus; et christiáni detinéntur quidem in mundo tamquam in custódia, sed ipsi cóntinent mundum. Immortális ánima in mortáli tabernáculo hábitat; et christiáni peregrinántur in corruptibílibus, cæléstem incorruptibilitátem exspectántes. ánima cibis et potiónibus male tractáta fit mélior; et christiáni supplíciis affécti cotídie número crescunt. In tanta eos statióne pósuit Deus, quam nefas est iis defúgere.

RESPONSORIUM

Io 8, 12b; Sir 24, 25

R. Ego sum lux mundi; * qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ, allelúia.
V. In me grátia omnis viæ et veritátis, in me omnis spes vitæ et virtútis. * Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, sed habébit lumen vitæ, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, innocéntiæ restitútor et amátor, dírige ad te tuórum corda famulórum, ut, quos de incredulitátis ténebris liberásti, numquam a tuæ veritátis luce discédant. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)