Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. V
SS. Nerei et Achilei, martyrum, memoria ad libitum
S. Pancratii, martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Ioannæ de Portugallia, virginis, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,
Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.
Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.
Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)
I
1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
impúgna impugnántes me.
2 Apprehénde clípeum et scutum †
et exsúrge in adiutórium mihi. *
Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –
9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
et delectábitur super salutári suo.
10 Omnia ossa mea dicent: *
"Dómine, quis símilis tibi?
Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –
11 Surgéntes testes iníqui, *
quæ ignorábam, interrogábant me;
12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
desolátio est ánimæ meæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi. Allelúia.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.
13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
induébar cilício,
humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
et orátio mea in sinu meo convertebátur.
14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –
15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.
16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
frenduérunt super me déntibus suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine. Allelúia.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.
17 Dómine, quámdiu aspícies? †
Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
a leónibus únicam meam.
18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
in pópulo multo laudábo te. –
19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.
22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
Dómine, ne discédas a me.
23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –
27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –
28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
tota die laudem tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Et osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. In médio
platéæ eius et flúminis ex utráque parte lignum vitæ áfferens fructus duódecim, per menses síngulos reddens fructum
suum, et fólia ligni ad sanitátem géntium. Et omne maledíctum non erit ámplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit;
et servi eius sérvient illi et vidébunt fáciem eius, et nomen eius in fróntibus eórum. Et nox ultra non erit, et non
egent lúmine lucérnæ neque lúmine solis, quóniam Dóminus Deus illuminábit super illos, et regnábunt in sǽcula sæculórum.
Et dixit mihi: «Hæc verba fidelíssima et vera sunt, et Dóminus, Deus spirítuum prophetárum, misit ángelum suum osténdere
servis suis, quæ opórtet fíeri cito. Et ecce vénio velóciter. Beátus, qui servat verba prophetíæ libri huius».
Et ego Ioánnes, qui audívi et vidi hæc. Et postquam audíssem et vidíssem, cécidi, ut adorárem ante pedes ángeli, qui
mihi hæc ostendébat. Et dicit mihi: «Vide, ne féceris. Consérvus tuus sum et fratrum tuórum prophetárum et eórum, qui
servant verba libri huius; Deum adóra».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Enarratiónibus sancti Augustíni epíscopi in psalmos
Unus homo cum cápite et córpore suo Iesus Christus, salvátor córporis, et membra córporis, duo in carne una, et in voce una et in passióne una;
et cum transíerit iníquitas, in réquie una. Passiónes ítaque Christi non in solo Christo; immo passiónes Christi nónnisi in Christo.
Si enim Christum intéllegas caput et corpus, passiónes Christi nónnisi in Christo; si autem Christum intéllegas solum caput, passiónes Christi
non in solo Christo. Si enim passiónes Christi in solo Christo, immo in solo cápite, unde dicit quoddam membrum eius Paulus apóstolus: Ut
súppleam quæ desunt pressurárum Christi in carne mea?
Si ergo in membris Christi es, quicúmque homo, quisquis hæc audis, quisquis hæc nunc non audis (sed tamen audis, si in membris Christi es),
quidquid páteris ab eis qui non sunt in membris Christi, déerat passiónibus Christi.
ídeo ádditur, quia déerat; mensúram imples, non superfúndis; tantum páteris, quantum ex passiónibus tuis inferéndum erat univérsæ passióni
Christi, qui passus est in cápite nostro, et pátitur in membris suis, id est in nobis ipsis.
Ad commúnem hanc quasi rempúblicam nostram quisque pro módulo nostro exsólvimus quod debémus, et pro possessióne vírium nostrárum quasi cánonem
passiónum inférimus. Pariatória plenária passiónum ómnium non erit, nisi cum sǽculum finítum fúerit.
Nolíte ergo putáre, fratres, omnes iustos qui passi sunt persecutiónem iniquórum, étiam illos qui venérunt missi ante Dómini advéntum prænuntiáre
Dómini advéntum, non pertinuísse ad membra Christi. Absit ut non pertíneat ad membra Christi, qui pértinet ad civitátem quæ regem habet Christum.
Tota ergo illa cívitas lóquitur, a sánguine Abel iusti usque ad sánguinem Zacharíæ. Inde et deínceps a sánguine Ioánnis per sánguinem Apostolórum,
per sánguinem mártyrum, per sánguinem fidélium Christi, una cívitas lóquitur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui gloriósos mártyres Néreum et Achílleum fortes in sua confessióne cognóvimus, pios apud
te in nostra intercessióne sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)