lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 maius 2023
beátæ Mariæ Virginis de Fatima, memoria ad libitum


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.

Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.

Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.

Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit. Allelúia.

Psalmus 104 (105)
Dominus promissionibus fidelis

Apostoli gentibus manifestant mirabilia Dei in adventu eius. (S. Athanasius)

I

1 Confitémini Dómino et invocáte nomen eius, *
      annuntiáte inter gentes ópera eius.

2 Cantáte ei et psállite ei, *
      meditámini in ómnibus mirabílibus eius.

3 Laudámini in nómine sancto eius, *
      lætétur cor quæréntium Dóminum. –

4 Quǽrite Dóminum et poténtiam eius, *
      quǽrite fáciem eius semper.

5 Mementóte mirabílium eius, quæ fecit, *
      prodígia eius et iudícia oris eius:

6 semen Abraham, servi eius, *
      fílii Iacob, elécti eius. –

7 Ipse Dóminus Deus noster; *
      in univérsa terra iudícia eius.

8 Memor fuit in sǽculum testaménti sui, *
      verbi, quod mandávit in mille generatiónes,

9 quod dispósuit cum Abraham, *
      et iuraménti sui ad Isaac. –

10 Et státuit illud Iacob in præcéptum *
      et Israel in testaméntum ætérnum

11 dicens: „Tibi dabo terram Chánaan *
      funículum hereditátis vestræ.“

12 Cum essent número brevi, *
      paucíssimi et peregríni in ea

13 et pertransírent de gente in gentem *
      et de regno ad pópulum álterum,

14 non permísit hóminem nocére eis *
      et corrípuit pro eis reges:

15 „Nolíte tángere christos meos *
      et in prophétis meis nolíte malignári.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Cantáte Dómino, mementóte mirabílium eius quæ fecit. Allelúia.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum. Allelúia.

II

16 Et vocávit famem super terram *
      et omne báculum panis contrívit.

17 Misit ante eos virum, *
      in servum venúmdatus est Ioseph.

18 Strinxérunt in compédibus pedes eius, *
      in ferrum intrávit collum eius,

19 donec veníret verbum eius, *
      elóquium Dómini purgáret eum. –

20 Misit rex et solvit eum, *
      princeps populórum, et dimísit eum;

21 constítuit eum dóminum domus suæ *
      et príncipem omnis possessiónis suæ,

22 ut erudíret príncipes eius sicut semetípsum *
      et senes eius prudéntiam docéret.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Vénditum iustum Dóminus non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum. Allelúia.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne. Allelúia.

III

23 Et intrávit Israel in Ægýptum, *
      et Iacob peregrínus fuit in terra Cham.

24 Et auxit pópulum suum veheménter *
      et confortávit eum super inimícos eius.

25 Convértit cor eórum, ut odírent pópulum eius *
      et dolum fácerent in servos eius.

26 Misit Móysen servum suum, *
      Aaron, quem elégit.

27 Pósuit in eis verba signórum suórum *
      et prodigiórum in terra Cham. –

28 Misit ténebras et obscurávit, *
      et restitérunt sermónibus eius.

29 Convértit aquas eórum in sánguinem *
      et occídit pisces eórum.

30 Edidit terra eórum ranas *
      in penetrálibus regum ipsórum.

31 Dixit, et venit cœnomýia *
      et scínifes in ómnibus fínibus eórum.

32 Pósuit plúvias eórum grándinem, *
      ignem comburéntem in terra ipsórum.

33 Et percússit víneas eórum et ficúlneas eórum *
      et contrívit lignum fínium eórum. –

34 Dixit, et venit locústa *
      et bruchus, cuius non erat númerus,

35 et comédit omne fenum in terra eórum *
      et comédit fructum terræ eórum.

36 Et percússit omne primogénitum in terra eórum, *
      primítias omnis róboris eórum. –

37 Et edúxit eos cum argénto et auro; *
      et non erat in tríbubus eórum infírmus.

38 Lætáta est Ægýptus in profectióne eórum, *
      quia incúbuit timor eórum super eos.

39 Expándit nubem in protectiónem *
      et ignem, ut lucéret eis per noctem. –

40 Petiérunt, et venit cotúrnix, *
      et pane cæli saturávit eos.

41 Dirúpit petram, et fluxérunt aquæ, *
      abiérunt in sicco flúmina.

42 Quóniam memor fuit verbi sancti sui *
      ad Abraham púerum suum. –

43 Et edúxit pópulum suum in exsultatióne, *
      eléctos suos in lætítia.

44 Et dedit illis regiónes géntium, *
      et labóres populórum possedérunt,

45 ut custódiant iustificatiónes eius *
      et leges eius servent.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Memor fuit Dóminus verbi sancti sui, et edúxit pópulum suum in exsultatióne. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

22, 10-21
Attestatio spei nostræ

     Dicit mihi Ioánni ángelus: «Ne signáveris verba prophetíæ libri huius; tempus enim prope est! Qui nocet, nóceat adhuc, et qui sórdidus est, sordéscat adhuc, et iustus iustítiam fáciat adhuc, et sanctus sanctificétur adhuc.
     Ecce vénio cito, et merces mea mecum est, réddere unicuíque sicut opus eius est. Ego Alpha et Omega, primus et novíssimus, princípium et finis. Beáti, qui lavant stolas suas, ut sit potéstas eórum super lignum vitæ, et portis intrent in civitátem. Foris canes et venéfici et impudíci et homicídæ et idólis serviéntes et omnis, qui amat et facit mendácium!
     Ego Iesus misi ángelum meum testificári vobis hæc super ecclésiis. Ego sum radix et genus David, stella spléndida matutína».
     Et Spíritus et sponsa dicunt: «Veni!». Et qui audit, dicat: «Veni!». Et qui sitit, véniat; qui vult, accípiat aquam vitæ gratis.
     Contéstor ego omni audiénti verba prophetíæ libri huius: Si quis apposúerit ad hæc, appónet Deus super illum plagas scriptas in libro isto; et si quis abstúlerit de verbis libri prophetíæ huius, áuferet Deus partem eius de ligno vitæ et de civitáte sancta, de his, quæ scripta sunt in libro isto.
     Dicit, qui testimónium pérhibet istórum: «étiam, vénio cito». «Amen. Veni, Dómine Iesu!». Grátia Dómini Iesu cum ómnibus.

RESPONSORIUM

Ap 22, 16b. 17ab. 20; Is 55, 1a. 3a

R. Ego sum radix et genus David, stella spléndida matutína; et Spíritus et Sponsa dicunt: Veni; * et qui audit dicat: Veni. Amen. Veni, Dómine Iesu, allelúia.
V. Omnes sitiéntes, veníte ad aquas; inclináte aurem vestram et veníte ad me. * Et qui audit dicat: Veni. Amen. Veni, Dómine Iesu, allelúia.
 

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Ephræm diáconi

(Sermo 3 de diversis: Opera omnia, III syr. et lat., Romæ 1743, 607)

Quem totus non capit orbis, Maria sola complectitur

     María vero cælum pro nobis facta est divinitátem portans, quam Christus absque eo, quod a patérna glória recéderet, intra angústos úteri límites conclúsit, ut hómines ad altiórem dignitátem extólleret. Hanc solam ex univérso vírginum cœtu elégit, ut nostræ esset salútis instruméntum. In ipsa términum habuére iustórum ac prophetárum ómnium vaticinatiónes. Ex ipsa splendentíssimum illud sidus pródiit, quo duce, pópulus, qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam. Divérsis María nomínibus potest aptíssime nuncupári. Ipsa namque templum est Fílii Dei, qui ex eádem álio plane modo egréssus est ac fúerat ingréssus; cum enim ingréssus esset in úterum sine córpore, córpore indútus erúpit. Ipsa est mýsticum illud cælum novum, in quo Rex regum tamquam in sua sede inhabitávit, ex quo in terram delápsus est, terrénam quandam spéciem et similitúdinem præ se ferens. Ipsa est vitis fructíficans suavitátem odóris, cuius fructus quóniam ab árboris natúra ádmodum discrepábat, necésse fuit, ut suam ab árbore similitúdinem mutuáret. Ipsa fons est de domo Dómini egrédiens, ex quo sitiéntibus fluxérunt aquæ vivæ, quas si quis primis dumtáxat lábiis gustáverit, non sítiet in ætérnum. Errat autem, dilectíssimi, quisquis diem reparatiónis Maríæ cum áltera creatiónis comparári posse arbitrátur. Inítio namque térra cóndita est, per eam renováta. Inítio ob Adámi crimen maledícta est in ópere suo, per eam vero pax illi et secúritas restitúta. Inítio protoparéntum delícto in omnes hómines mors pertránsiit, nunc vero transláti sumus de morte ad vitam. Inítio serpens Evæ áuribus occupátis, inde virus in totum corpus dilatávit, nunc María ex áuribus perpétuæ felicitátis assertórem excépit. Quod ergo mortis fuit, simul et vitæ éxstitit instruméntum. Qui sedet super Chérubim, en modo muliéribus bráchiis sustentátus; quem totus non capit orbis, María sola compléctitur; quem Throni Dominationésque métuunt, puélla fovet; cuius sedes in sǽculum sǽculi, en virgíneis génibus ínsidet; cuius pedum scabéllum terra est, eándem puerílibus premit vestígiis.

RESPONSORIUM

_

R. Saldum est cor Vírginis: ad ángeli núntium concépit mystérium divínum; tum in casto ventre suo pulchérrimum suscépit ex fíliis hóminis * et benedícta in ætérnum dedit nobis Deum factum hóminem.
V. Sedes puri ventris statim templum fit Dei: ope verbi, intácta virgo Fílium concépit * et benedícta in ætérnum dedit nobis Deum factum hóminem.

 

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Genetrícem Fílii tui Matrem quoque nostram constituísti, concéde nobis, ut, in pæniténtia et oratióne pro mundi salúte perseverántes, in dies valeámus regnum Christi efficácius promovére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)