lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 iunius 2023
S. Romualdi, abbatis, memoria ad libitum


Natus est Ravennæ circa medium sǽculum X. Vitam eremiticam aggressus, per plures annos terras peragravit, solitudinem quǽrens et parvula monasteria ædificans. Contra pravos mores monachorum illius temporis strenue est renisus, dum exercitio virtutum ad perfectionis vitam contendit. Mortuus est circa annum 1027.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

4, 1-24
Debora et Barac

     In diébus illis: Addidérunt fílii Israel fácere malum in conspéctu Dómini post mortem Aod, et trádidit illos Dóminus in manu Iabin regis Chánaan, qui regnávit in Asor. Habuítque ducem exércitus sui nómine Sísaram: ipse autem habitábat in Hároseth géntium. Clamaverúntque fílii Israel ad Dóminum; nongéntos enim habébat falcátos currus et per vigínti annos veheménter opprésserat eos.
     Erat autem Débora prophétis uxor Lápidoth, quæ iudicábat Israel in illo témpore. Et sedébat sub palma Déboræ inter Rama et Bethel in monte Ephraim; ascendebántque ad eam fílii Israel in iudícium. Quæ misit et vocávit Barac fílium Abínoem de Cedes Néphthali dixítque ad eum: «Præcépit tibi Dóminus Deus Israel: Vade et duc exércitum in montem Thabor, tollésque tecum decem mília pugnatórum de fíliis Néphthali et de fíliis Zábulon. Ego autem ducam ad te in loco torréntis Cison Sísaram príncipem exércitus Iabin et currus eius atque omnem multitúdinem et tradam eum in manu tua». Dixítque ad eam Barac: «Si venis mecum, vadam; si nolúeris veníre mecum, non pergam». Quæ dixit ad eum: «Ibo quidem tecum; sed in hac via non erit tibi glória, quia in manu mulíeris tradet Dóminus Sísaram».
     Surréxit ítaque Débora et perréxit cum Barac in Cedes. Qui, accítis Zábulon et Néphthali in Cedes, ascéndit cum decem mílibus pugnatórum habens Déboram in comitátu suo. Haber autem Cinǽus recésserat a céteris Cinǽis frátribus suis fíliis Hobab cognáti Móysi et teténdit tabernáculum usque ad quercum in Saánanim iuxta Cedes.
     Nuntiatúmque est Sísaræ quod ascendísset Barac fílius Abínoem in montem Thabor, et congregávit omnes nongéntos falcátos currus omnémque exércitum, qui cum eo erat, de Hároseth géntium ad torréntem Cison.
     Dixítque Débora ad Barac: «Surge: hæc est enim dies, in qua trádidit Dóminus Sísaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus». Descéndit ítaque Barac de monte Thabor, et decem mília pugnatórum cum eo. Perterruítque Dóminus Sísaram et omnes currus eius universámque multitúdinem in ore gládii ad conspéctum Barac, in tantum ut Sísara de curru desíliens pédibus fúgeret, et Barac persequerétur fugiéntes currus et exércitum usque ad Hároseth géntium, et omnis hóstium multitúdo usque ad interneciónem cáderet.
     Sísara autem fúgiens pervénit ad tentórium Iahel uxóris Haber Cinǽi; erat enim pax inter Iabin regem Asor et domum Haber Cinǽi. Egréssa ígitur Iahel in occúrsum Sísaræ dixit ad eum: «Intra ad me, dómine mi; intra, ne tímeas». Qui ingréssus tabernáculum eius et opértus ab ea panno, dixit ad eam: «Da mihi, óbsecro, páululum aquæ, quia sítio». Quæ apéruit utrem lactis et dedit ei bíbere et opéruit illum. Dixítque Sísara ad eam: «Sta ante óstium tabernáculi et, cum vénerit áliquis intérrogans te et dicens: “Numquid hic est áliquis?”, respondébis: “Nullus est”». Tulit porro Iahel uxor Haber clavum tabernáculi assúmens páriter málleum; et ingréssa abscóndite et cum siléntio, pósuit supra tempus cápitis eius clavum, percussúmque málleo defíxit in cérebrum usque ad terram; qui sopórem morti sócians defécit et mórtuus est. Et ecce Barac sequens Sísaram veniébat; egressáque Iahel in occúrsum eius dixit ei: «Veni, et osténdam tibi virum, quem quæris». Qui, cum intrásset ad eam, vidit Sísaram iacéntem mórtuum et clavum infíxum in témpore eius.
     Humiliávit ergo Deus in die illo Iabin regem Chánaan coram fíliis Israel, qui crescébant quotídie et forti manu opprimébant Iabin regem Chánaan, donec delérent eum.

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 27b. 29; 2 Cor 12, 9a; 1 Cor 1, 28b

R. Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia, ut non gloriétur omnis caro in conspéctu Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V. Ea quæ non sunt elégit Deus, ut ea quæ sunt destrúeret. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Romuáldi a sancto Petro Damiáno conscrípta

(Cap. 31 et 69: PL 144, 982-983.1005-1006)

Semetipsum abnegans et Christum sequens

     Romuáldus tribus annis in Parentínæ civitátis fínibus hábitans, in uno monastérium constrúxit et abbátem in eo cum frátribus ordinávit; in duóbus vero inclúsus mansit. Ibi nempe ad magnæ perfectiónis cúmulum píetas illum divína provéxit, ita ut Sancto afflátus Spíritu et nonnúlla ventúra prospíceret et multa véteris ac novi Testaménti occúlta mystéria rádiis intellegéntiæ penetráret.
     Frequénter enim tanta illum divinitátis contemplátio rapiébat, ut quasi totus in lácrimas resolútus, æstuánte inenarrábili divíni amóris ardóre, clamáret: Care Iesu, care, mel meum dulce, desidérium ineffábile, dulcédo sanctórum, suávitas angelórum, et cétera huiúsmodi. Quæ ille Sancto Spíritu dictánte in iúbilum proferébat, nos humáno sensu exprímere non valémus.
     Ubicúmque autem vir sanctus habitáre dispóneret, oratórium cum altári prímitus in céllula fáciens, deínde se reclúdens, áditum damnábat.
     Post cuncta ígitur habitatiónum suárum loca, cum iam finem suum imminére conspíceret, tandem ad monastérium quod in Valle de Castro constrúxerat, rédiit, ibíque propinquántem óbitum indubitánter exspéctans, cellam sibi cum oratório ædificári, in qua recluderétur, et siléntium usque ad mortem serváret, instítuit.
     Facto ítaque reclusório, cum mens eius in eo esset, ut mox inclúdi debéret, cœpit corpus eius magis magísque moléstiis ingravéscere, et deórsum iam velut non tam languóre quam decrépiti longævitáte sénii declináre. Quadam ígitur die cœpit paulátim córporis virtúte destítui et ingruénte moléstia grávius fatigári. Sole ítaque iam ad occásum vergénte, præcépit duóbus frátribus qui astábant, ut foras exírent, céllulæ post se iánuam cláuderent; celebratúri vero sibi matutínos hymnos ad eum dilúculo remeárent. Cumque illi de eius fine sollíciti velut invíti exírent, non statim ad quiescéndum próperant, sed ne magístrum obíre contíngeret ánxii, pretiósi thesáuri taléntum prope céllulam laténtes obsérvant. Aliquámdiu ígitur commorántes, cum deínceps curiósis áuribus atténtius auscultárent, et neque motum córporis, neque sonum vocis audírent, iam quod evénerat veráciter opinántes, impúlsa iánua, velóciter írruunt, lumen accéndunt, et beáta ánima in cælum rapta, supínum iacére sanctum cadáver invéniunt. Iacébat ítaque velut neglécta tunc cæléstis margaríta, in summi póstmodum regis ærárium honorífice reponénda.

RESPONSORIUM

Deut 2, 7; 8, 5b

R. Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, * hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
V. Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. * Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)