Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XV
S. Laurentii de Brindisi, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra.
V.
Dóminus vias suas docébit nos.
R.
Et ambulábimus in sémitis eius.
LECTIO PRIOR
De libro secúndo Chronicórum
In diébus illis: Congregáti sunt fílii Moab et fílii Ammon et cum eis de Maonítis ad Iósaphat,
ut pugnárent contra eum. Venerúntque núntii et indicavérunt Iósaphat dicéntes: «Venit contra te multitúdo
magna de his locis, quæ trans mare sunt, de Edom, et ecce consístunt in Asasónthamar, quæ est Engáddi».
Iósaphat autem timóre pertérritus totum se cóntulit ad rogándum Dóminum et prædicávit ieiúnium univérso Iudæ. Congregatúsque
est Iuda ad precándum Dóminum: sed et de ómnibus úrbibus suis venérunt ad obsecrándum eum.
Cumque stetísset Iósaphat in médio cœtu Iudæ et Ierúsalem in domo Dómini ante átrium novum, ait: «Dómine, Deus patrum nostrórum,
tu es Deus in cælo et domináris cunctis regnis géntium; in manu tua est fortitúdo et poténtia, nec quisquam tibi potest resístere.
Nonne tu, Deus noster, expulísti habitatóres terræ huius coram pópulo tuo Israel et dedísti eam sémini Abraham amíci tui in
sempitérnum? Habitaverúntque in ea et exstruxérunt in illa sanctuárium nómini tuo dicéntes: “Si irrúerint super nos mala, gládius
iudícii, pestiléntia et fames, stábimus coram domo hac in conspéctu tuo, quia nomen tuum est in domo hac, et clamábimus ad te in
tribulatiónibus nostris, et exáudies salvósque fácies”». Omnis vero Iuda stabat coram Dómino cum párvulis et uxóribus et líberis suis.
Erat autem Iaháziel fílius Zacharíæ fílii Banaíæ fílii Iéhiel fílii Matthaníæ Levítes de fíliis Asaph, super quem factus est spíritus
Dómini in médio congregatiónis, et ait: «Atténdite, omnis Iuda et, qui habitátis Ierúsalem, et tu, rex Iósaphat: Hæc dicit Dóminus
vobis: Nolíte timére, nec paveátis hanc multitúdinem magnam; non est enim vestra pugna, sed Dei. Cras descendétis contra eos; ascensúri
enim sunt per clivum nómine Sis, et inveniétis illos in summitáte torréntis, qui est contra solitúdinem Iéruel. Non éritis vos, qui
dimicábitis; sed tantúmmodo confidénter state et vidébitis auxílium Dómini super vos, o Iuda et Ierúsalem. Nolíte timére, nec paveátis:
cras egredímini contra eos, et Dóminus erit vobíscum». Iósaphat ergo inclinávit se super fáciem suam in terra et omnis Iuda et habitatóres
Ierúsalem cecidérunt coram Dómino et adoravérunt eum. Porro Levítæ de fíliis Caath, de fíliis Core scílicet, surrexérunt et laudábant
Dóminum Deum Israel voce magna in excélsum.
Cumque mane surrexíssent, egréssi sunt ad desértum Thécue; profectísque eis, stans Iósaphat in médio eórum dixit: «Audíte me, Iuda et
habitatóres Ierúsalem! Crédite in Dómino Deo vestro et permanébitis; crédite prophétis eius, et cuncta evénient vobis próspera». Habuítque
consílium cum pópulo et státuit cantóres Dómini, ut laudárent eum in ornátu sancto et antecéderent exércitum ac voce cónsona dícerent:
«Confitémini Dómino, quóniam in ætérnum misericórdia eius».
Cumque cœpíssent laudes cánere, vertit Dóminus insídias eórum contra fílios Ammon et Moab et montem Seir, qui egréssi fúerant, ut pugnárent
contra Iudam, et percússi sunt. Et fílii Ammon et Moab consurrexérunt advérsum habitatóres montis Seir, ut interfícerent et delérent eos;
cumque hoc ópere perpetrássent, étiam in semetípsos versi mútuis concidére vulnéribus.
Porro Iuda, cum venísset ad spéculam, quæ réspicit solitúdinem, vidit procul omnem late regiónem plenam cadavéribus, nec superésse
quemquam, qui necem potuísset evádere.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Lauréntii de Bríndisi presbýteri
Ad ducéndam spiritálem vitam, quæ nobis cum ángelis cæléstibus divinísque spirítibus commúnis est, cum quibus ad imáginem et similitúdinem Dei cónditi sumus,
necessárius útique est panis grátiæ Spíritus Sancti et caritátis Dei. Grátia autem et cáritas sine fide nulla, quóniam sine fide impossíbile est placére Deo.
Nec fides concípitur sine verbi Dei prædicatióne: Fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Prædicátio ígitur verbi Dei necessária est ad spiritálem
vitam, sicut semináre ad vitam corporálem ducéndam.
Hinc Christus ait: Exiit qui séminat semináre semen suum. Exiit qui séminat præco iustítiæ, cuius quidem præcónem aliquándo légimus fuísse Deum, uti cum univérso
pópulo in desérto dedit viva voce de cælo legem iustítiæ; aliquándo ángelum Dómini qui in loco fléntium árguit pópulum de transgressióne divínæ legis, unde omnes
fílii Israel, audíta ángeli concióne, compúncti corde elevántes vocem flevérunt veheménter; legem étiam Dómini Móyses univérso pópulo prædicávit in campéstribus
Moab, uti in Deuteronómio patet. Tandem venit Christus Deus et homo ad prædicándum verbum Dómini, et ad hoc idem misit Apóstolos, sicut prius míserat prophétas.
Prædicátio ígitur munus est apostólicum, angélicum, christiánum, divínum. Sic multíplici bonitáte refértum est verbum Dei, cum sit véluti thesáurus ómnium bonórum.
Hinc enim fides, hinc spes, hinc cáritas, hinc omnes virtútes, ómnia dona Spíritus Sancti, omnes beatitúdines evangélicæ, ómnia bona ópera, ómnia mérita vitæ, omnis
glória paradísi: Suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Est enim verbum Dómini intelléctui lux, voluntáti ignis, ut homo possit Deum cognóscere et dilígere; et interióri hómini, qui Spíritu Dei vivit per grátiam, panis et
aqua, sed panis dúlcior melle ac favo, aqua mélior vino et lacte; est ánimæ spiritális thesáurus meritórum, hinc dícitur aurum et lapis pretiósus multum; est contra
duram cordis obstinatiónem in vítiis málleus, et contra carnem, mundum atque diábolum gládius occídens omne peccátum.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio presbýtero spíritum consílii et fortitúdinis contulísti,
da nobis, in eódem spíritu, et agénda cognóscere, et cógnita, eius intercessióne, perfícere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)