lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 augustus 2023
Ss. Xysti II, papæ, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Episcopus Romanæ Ecclesiæ ordinatus est anno 257; anno vero sequenti dum in cœmeterio Callisti sacram liturgiam celebrabat, ex edicto Valeriani imperatoris, a militibus deprehensus, una cum quattuor diaconis Romanis extemplo occisus est die 6 mensis augusti. Sepultus est in eodem cœmeterio.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R. Quia tu es Deus salútis meæ.

LECTIO PRIOR

De libro Amos prophétæ

2,4-16
Iudicia Domini in Iuda et Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Iudæ et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod abiécerint legem Dómini et mandáta eius non custodíerint, — decepérunt enim eos idóla sua — post quæ abíerant patres eórum: mittam ignem in Iudam, et devorábit ædes Ierúsalem». Hæc dicit Dóminus: «Super tribus sceléribus Israel et super quáttuor verbum non revocábo: eo quod vendíderint pro argénto iustum et páuperem pro calceaméntis; qui contríverint super púlverem terræ cápita páuperum et viam humílium declináverint, et fílius ac pater eius íverint ad puéllam, ut violárent nomen sanctum meum; et super vestiméntis pignorátis accubúerint iuxta omne altáre, et vinum damnatórum bíberint in domo Dei sui. Ego autem extermináveram Amorrǽum a fácie eórum, cuius altitúdo sicut altitúdo cedrórum et fortitúdo quasi quércuum; extermináveram fructum eius désuper et radíces eius subter. Ego ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis, ut possiderétis terram Amorrǽi; et suscitávi de fíliis vestris prophétas et de iuvénibus vestris nazarǽos. Numquid non ita est, fílii Israel?, dicit Dóminus. Et propinástis nazarǽis vinum, et prophétis mandástis dicéntes: “Ne prophetétis”. Ecce ego cómprimam vos ad solum, sicut cómprimit plaustrum onústum feno; déerit fuga a velóce, et fortis non firmábit virtútem suam, et robústus non salvábit ánimam suam; tenens arcum non stabit, et velox pédibus suis non salvábitur; ascénsor equi non salvábit ánimam suam, et fortíssimus corde inter robústos nudus fúgiet in illa die», dicit Dóminus.

RESPONSORIUM

Am 2, 10a. 11a. 12b; Ps 94 (95), 10b-11a

R. Ego sum qui ascéndere vos feci de terra Ægýpti, et duxi vos in desérto quadragínta annis. * Et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti, et ipsi non cognovérunt vias meas.
V. Suscitávi de fíliis vestris prophétas, et prophétis mandástis dicéntes: Ne prophetétis. * Et dixi: Pópulus errántium corde sunt isti, et ipsi non cognovérunt vias meas.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 80: CSEL 3, 839-840)

Scimus Christi milites non perimi sed coronari

    Ut non vobis in continénti scríberem, frater caríssime, illa res fecit quod univérsi clérici sub ictu agónis constitúti recédere istinc omníno non póterant, paráti omnes pro ánimi sui devotióne ad divínam et cæléstem glóriam. Sciátis autem eos venísse quos ad Urbem propter hoc míseram, ut quomodocúmque de nobis rescríptum fuísset, explorátam veritátem ad nos perférrent. Multa enim vária et incérta opiniónibus ventilántur.
     Quæ autem sunt in vero ita se habent, rescripsísse Valeriánum ad senátum ut epíscopi et presbýteri et diácones in continénti animadvertántur, senatóres vero et egrégii viri et équites románi dignitáte amíssa étiam bonis spoliéntur et si adémptis facultátibus christiáni esse perseveráverint, cápite quoque multéntur, matrónæ adémptis bonis in exsílium relegéntur, Cæsariáni autem quicúmque vel prius conféssi fúerant vel nunc conféssi fúerint confiscéntur et vincti in Cæsariánas possessiónes descrípti mittántur.
     Subiécit étiam Valeriánus imperátor oratióni suæ exémplum litterárum quas ad prǽsides provinciárum de nobis fecit: quas lítteras cotídie sperámus veníre, stantes secúndum fídei firmitátem ad passiónis tolerántiam et exspectántes de ope et indulgéntia Dómini vitæ ætérnæ corónam. Xystum autem in cœmetério animadvérsum sciátis octávo ídibus augústi die et cum eo diácones quáttuor. Sed et huic persecutióni cotídie insístunt præfécti in Urbe, ut si qui sibi obláti fúerint animadvertántur et bona eórum fisco vindicéntur.
     Hæc peto per vos et céteris collégis nostris innotéscant, ut ubíque hortátu eórum possit fratérnitas corroborári et ad agónem spiritálem præparári, ut sínguli ex nostris non magis mortem cógitent quam immortalitátem et plena fide ac tota virtúte Dómino dicáti gáudeant magis quam tímeant in hac confessióne, in qua sciunt Dei et Christi mílites non périmi sed coronári.
     Opto te, frater caríssime, semper in Dómino bene valére.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 11; Ps 43 (44), 23

R. In mortem trádimur propter Iesum, * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V. Propter te, Dómine, mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

ORATIO

Orémus:
Quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles et ad confiténdum fortes effícias, qui beáto Xysto eiúsque sóciis, propter verbum tuum et testimónium Iesu, ánimas suas pónere tribuísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)