lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 september 2023
S. Ianuarii, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Episcopus Beneventanus, in persecutione Diocletiani martyrium subiit Puteolis, apud Sulphurariam, unde eius corpus Neapolim translatum est, ubi potissimum colitur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

V. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

De libro Ezechiélis prophétæ

Ez 8, 1-6. 16 – 9, 11
Iudicium in Ierusalem peccatricem

     Factum est in anno sexto, in sexto mense, in quinta mensis, ego sedébam in domo mea, et senes Iudæ sedébant coram me, et cécidit super me ibi manus Dómini Dei, et vidi: et ecce similitúdo quasi aspéctus viri, ab aspéctu lumbórum eius et deórsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspéctus splendóris ut vísio eléctri. Emísit similitúdinem manus et apprehéndit me in cincínno cápitis mei; et elevávit me spíritus inter terram et cælum et addúxit in Ierúsalem, in visiónibus Dei, iuxta óstium intérius, quod respiciébat aquilónem, ubi erat statútum idólum zeli ad provocándam æmulatiónem. Et ecce ibi glória Dei Israel secúndum visiónem, quam víderam in campo; et dixit ad me: «Fili hóminis, leva óculos tuos ad viam aquilónis». Et levávi óculos meos ad viam aquilónis, et ecce ab aquilóne portæ altáris hoc idólum zeli in intróitu. Et dixit ad me: «Fili hóminis, putásne vides tu, quid isti fáciunt, abominatiónes magnas, quas domus Israel facit hic, ut procul recédam a sanctuário meo? Et adhuc convérsus vidébis abominatiónes maióres».
     Et introdúxit me in átrium domus Dómini intérius, et ecce in óstio templi Dómini, inter vestíbulum et altáre, quasi vigínti quinque viri dorsa habéntes contra templum Dómini et fácies ad oriéntem, et adorábant ad ortum solis. Et dixit ad me: «Certe vidísti, fili hóminis; numquid parum est hoc dómui Iudæ, ut fácerent abominatiónes istas, quas fecérunt hic, quia repléntes terram iniquitáte íterum irritavérunt me et ecce ápplicant ramum ad nares suas. Ergo et ego fáciam in furóre: non parcet óculus meus, nec miserébor et, cum clamáverint ad aures meas voce magna, non exáudiam eos».
     Et clamávit in áuribus meis voce magna dicens: «Appropinquavérunt visitatiónes urbis, et unusquísque vas interfectiónis habet in manu sua». Et ecce sex viri veniébant de via portæ superióris, quæ réspicit ad aquilónem, et uniuscuiúsque vas intéritus in manu eius; vir quoque unus in médio eórum vestítus líneis, et atramentárium scriptóris ad renes eius; et ingréssi sunt et stetérunt iuxta altáre ǽreum. Et glória Dei Israel eleváta est de cherub, super quem erat ad limen domus; et vocávit virum, qui indútus erat líneis et atramentárium scriptóris habébat in lumbis suis. Et dixit Dóminus ad eum: «Transi per médiam civitátem in médio Ierúsalem et signa thau super frontes virórum geméntium et doléntium super cunctis abominatiónibus, quæ fiunt in médio eius». Et illis dixit, audiénte me: «Transíte per civitátem sequéntes eum et percútite; non parcat óculus vester, neque misereámini: senem, adulescéntulum et vírginem et párvulum et mulíeres interfícite usque ad interneciónem; omnem autem, super quem vidéritis thau, ne occidátis, et a sanctuário meo incípite». Cœpérunt ergo a viris senióribus, qui erant ante fáciem domus. Et dixit ad eos: «Contamináte domum et impléte átria interféctis. Egredímini». Et egréssi sunt et percutiébant eos, qui erant in civitáte.
     Et cæde compléta, remánsi ego ruíque super fáciem meam et clamans aio: «Heu, Dómine Deus; ergóne dispérdes omnes relíquias Israel, effúndens furórem tuum super Ierúsalem?». Et dixit ad me: «Iníquitas domus Israel et Iudæ magna est nimis valde; et repléta est terra sanguínibus, et cívitas repléta est iniustítia. Dixérunt enim: “Derelíquit Dóminus terram, et Dóminus non videt”; ígitur et meus non parcet óculus, neque miserébor: viam eórum super caput eórum reddam». Et ecce vir, qui indútus erat líneis, qui habébat atramentárium in lumbis suis, respóndit verbum dicens: «Feci, sicut præcepísti mihi».

RESPONSORIUM

Mt 24, 15. 21a. 22; Ap 7, 3

R. Cum vidéritis abominatiónem desolatiónis stantem in loco sancto, erit tribulátio magna nisi breviáti fuíssent dies illi, non fíeret salva omnis caro: * Propter eléctos breviabúntur dies illi.
V. Nolíte nocére terræ neque mari, quoadúsque signémus servos Dei nostri in fróntibus eórum. * Propter eléctos breviabúntur dies illi.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 340, 1: PL 38, 1483-1484)

Vobis sum episcopus, vobiscum sum christianus

     Semper quidem me, ex quo úmeris meis ista, de qua diffícilis rátio rédditur, sárcina impósita est, honóris mei cura sollícitat. Quid autem isto reformidátur in múnere, nisi ne plus nos deléctet quod periculósum est in nostro honóre, quam quod fructuósum est in vestra salúte? Ubi me terret, quod vobis sum; ibi me consolátur, quod vobíscum sum. Vobis enim sum epíscopus, vobíscum sum christiánus. Illud est nomen suscépti offícii, hoc grátiæ; illud perículi est, hoc salútis.
     Dénique tamquam in mari magno illíus actiónis tempestáte iactámur; sed recoléntes cuius sánguine redémpti fuérimus, velut portum securitátis tranquillitáte huius cogitatiónis intrámus; et in hoc próprie laborántes offício, in commúni requiéscimus benefício. Si ergo plus me deléctat quod vobíscum emptus sum, quam quod vobis præpósitus sum; tunc, ut Dóminus prǽcipit, ero abundántius vester servus, ne ingrátus sim prétio, quo vester mérui esse consérvus. Amáre quippe débeo Redemptórem, et scio quid Petro dixit: Petre, amas me? Pasce oves meas. Hoc semel, hoc íterum, hoc tértio. Interrogabátur amor, et imponebátur labor, quia ubi maior est amor, minor est labor.
     Quid retríbuam Dómino pro ómnibus quæ retríbuit mihi? Si dicam hoc me retribúere, quod pasco oves eius; étiam hoc fácio, non ego, sed grátia Dei mecum. Ubi ergo retribútor invéniar, cum ubíque prævéniar? Et tamen quia gratis amámus, quia oves páscimus, mercédem quǽrimus. Quómodo fiet istud? Quómodo cónvenit, Gratis amo ut pascam, et Mercédem posco quia pasco? Nullo modo fíeret hoc, nullo modo merces quærerétur ab eo qui gratis amátur, nisi merces esset ipse qui amátur. Nam si hoc retribúimus pro eo quod nos redémit, quia eius páscimus oves; pro eo ipso quid retribuémus, quod nos fecit esse pastóres? Mali namque pastóres, quod a nobis absit, nostra malítia sumus; boni vero, quod ab illo nobis adsit, nisi eius grátia esse non póssumus. Unde et vos, fratres mei, præcipiéntes rogámus, ne in vácuum grátiam Dei recipiátis. Fácite nostrum ministérium fructuósum. Dei agricultúra estis. Extrínsecus accípite plantatórem atque rigatórem; intrínsecus vero increménti datórem. Adiuváte nos et orándo et obtemperándo; ut nos vobis non tam præésse, quam prodésse deléctet.

RESPONSORIUM

Sap 10, 10a

R. Hic est vere martyr, qui pro Christi nómine sánguinem suum fudit, * qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.
V. Iustum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei. * Qui minas iúdicum non tímuit, nec terrénæ dignitátis glóriam quæsívit, sed ad cæléstia regna pervénit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui nos concédis beáti Ianuárii mártyris memóriam venerári, da nobis in ætérna beatitúdine de eius societáte gaudére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)