Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
beátæ Mariæ Virginis a Rosario, memoria
Pro O.P.: beátæ Mariæ Virginis a Rosario, sollemnitas
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Quem terra, pontus, ǽthera
colunt, adórant, prǽdicant
trinam regéntem máchinam,
claustrum Maríæ báiulat.
Cui luna, sol et ómnia
desérviunt per témpora,
perfúsa cæli grátia
gestant puéllæ víscera.
Beáta mater múnere,
cuius, supérnus ártifex,
mundum pugíllo cóntinens,
ventris sub arca clausus est.
Beáta cæli núntio,
fecúnda Sancto Spíritu,
desiderátus géntibus
cuius per alvum fusus est.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
4 Qui facit mirabília magna solus, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius. –
26 Confitémini Deo cæli, *
quóniam in ætérnum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.
V.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R.
Et sémitas tuas édoce me.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Philippénses
Fratres: Gavísus sum autem in Dómino veheménter quóniam tandem aliquándo refloruístis pro me sentíre, sicut et sentiebátis,
opportunitáte autem carebátis. Non quasi propter penúriam dico, ego enim dídici, in quibus sum, suffíciens esse. Scio et humiliári,
scio et abundáre; ubíque et in ómnibus institútus sum et satiári et esuríre et abundáre et penúriam pati. Omnia possum in eo, qui me confórtat.
Verúmtamen bene fecístis communicántes tribulatióni meæ. Scitis autem et vos, Philippénses, quod in princípio evangélii,
quando proféctus sum a Macedónia, nulla mihi ecclésia communicávit in ratióne dati et accépti nisi vos soli; quia et Thessalónicam
et semel et bis in usum mihi misístis. Non quia quæro datum, sed requíro fructum, qui abúndet in ratiónem vestram. Accépi
autem ómnia et abúndo; replétus sum accéptis ab Epaphrodíto, quæ misístis, odórem suavitátis, hóstiam accéptam, placéntem Deo.
Deus autem meus implébit omne desidérium vestrum secúndum divítias suas in glória in Christo Iesu. Deo autem et Patri nostro
glória in sǽcula sæculórum. Amen.
Salutáte omnem sanctum in Christo Iesu. Salútant vos, qui mecum sunt, fratres. Salútant vos omnes sancti, máxime autem, qui de Cǽsaris domo sunt.
Grátia Dómini Iesu Christi cum spíritu vestro. Amen.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis
Quod enim ex te nascétur sanctum, vocábitur Fílius Dei, Fons sapiéntiæ, Verbum Patris in excélsis! Hoc Verbum mediánte te, Virgo sancta, caro
fiet, ut, qui dicit: Ego in Patre et Pater in me, dicat nihilóminus: «Quia ego a Deo procéssi et veni».
In princípio, inquit, erat Verbum. Iam scatet fons, sed ínterim tantum in semetípso. Dénique et Verbum erat apud Deum, lucem profécto hábitans
inaccessíbilem; et dicébat Dóminus ab inítio: Ego cógito cogitatiónes pacis et non afflictiónis. Sed penes te est cogitátio tua, et quid cógites,
nescímus; quis enim cognóverat sensum Dómini aut quis consiliárius eius erat?
Descéndit ítaque cogitátio pacis in opus pacis: Verbum caro factum est et hábitat iam in nobis; hábitat plane per fidem in córdibus nostris,
hábitat in memória nostra, hábitat in cogitatióne et usque ad ipsam descéndit imaginatiónem. Quid enim prius cogitáret homo de Deo, nisi
fórsitan idólum corde fabricarétur? Incomprehensíbilis erat et inaccessíbilis, invisíbilis et inexcogitábilis omníno; nunc vero comprehéndi
vóluit, vidéri vóluit, vóluit cogitári.
Quonam modo, inquis? Nimírum iacens in præsépio, in virgináli grémio cubans, in monte prǽdicans, in oratióne pernóctans; aut in cruce pendens,
in morte pallens, liber inter mórtuos et in inférno ímperans, seu étiam tértia die resúrgens et Apóstolis loca clavórum, victóriæ signa,
demónstrans, novíssime coram eis cæli secréta conscéndens.
Quid horum non vere, non pie, non sancte cogitátur? Quidquid horum cógito, Deum cógito et per ómnia ipse est Deus meus. Hæc ego meditári dixi
sapiéntiam, et prudéntiam iudicávi eructáre memóriam suavitátis, quam in huiuscémodi núcleis virga sacerdotális copióse prodúxit, quam in supérnis
háuriens ubérius nobis María refúdit.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus,
beáta María Vírgine intercedénte, per passiónem eius et crucem ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)