Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVII
SS. Dionysii, episcopi, et sociorum martyrum, memoria ad libitum
S. Ioannis Leonardi, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: S. Ludovici Bertrán, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Ibi degens 7 annos strenue pro indigenis insudavit, quorum multos — ipsum propriam linguam loquentem mirifice intellegentes — ad Evangelii lumen perduxit. Ad humanam culturam illos initiavit atque ad oppressoribus defendit, contra «conquistadores-encomenderos» fortiter agens, adhortante Bartholomæo Las Casas. In patriam reversus anno 1569, apostolicis ministeriis vitæ christianæ ac religiosæ renovationi se totum devovens, studio sanctitatis impensius intendit, cuius timor Domini propria nota fuit. Obiit Valentiæ die 9 octobris anno 1581. Clemens X die 12 aprilis 1671 inter sanctos illum rettulit. Eius corpus anno 1936, sæviente bello civili, combustum est.
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Dum Ludovíci glória
corúscat inter sídera,
fecúnda Sanctórum parens,
det iúbilos Ecclésia.
Is a tenúllis únguibus
Christi iugo se súbdidit,
mox igne Sancti Spíritus
totis medúllis férbuit.
Hic iugis illi prǽfuit
ad usque vitæ vésperam,
armísque pæniténtiæ
perdúxit ad victóriam.
Heróicis virtútibus
idéa factus frátribus,
efflans ad astra spíritum
exhálat ore lúmina.
Laus et perénnis glória
Deo Patri cum Fílio
et utriúsque Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V.
Audi, pópule meus, et loquar.
R.
Deus, Deus tuus ego sum.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
Caríssime: Obsecro ígitur primo ómnium fíeri obsecratiónes, oratiónes, postulatiónes, gratiárum actiónes pro ómnibus homínibus,
pro régibus et ómnibus, qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus in omni pietáte et castitáte. Hoc bonum
est et accéptum coram salvatóre nostro Deo, qui omnes hómines vult salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre. Unus enim Deus,
unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Iesus, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis;
in quod pósitus sum ego prædicátor et apóstolus — veritátem dico, non méntior — doctor géntium in fide et veritáte.
Volo ergo viros oráre in omni loco levántes puras manus sine ira et disceptatióne; simíliter et mulíeres in hábitu ornáto cum
verecúndia et sobrietáte ornántes se, non in tortis crínibus et auro aut margarítis vel veste pretiósa, sed, quod decet mulíeres,
profiténtes pietátem per ópera bona.
Múlier in tranquillitáte discat cum omni subiectióne; docére autem mulíeri non permítto, neque dominári in virum, sed esse in
tranquillitáte. Adam enim primus formátus est, deínde Eva; et Adam non est sedúctus, múlier autem sedúcta in prævaricatióne fuit.
Salvábitur autem per filiórum generatiónem, si permánserint in fide et dilectióne et sanctificatióne cum sobrietáte.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
[**]
E Tractátu sancti Ludovíci Bertrán presbýteri De dignitáte apostolórum et prædicatórum apostolicórum
Hæc Evangélii léctio pars est divíni illius sermónis quem locútus est Redémptor post cenam discípulis suis discédens ab illis mortem subitúrus. Unum
ígitur, inter solátia quæ Divína Sapiéntia ad consolándos illos fecit ob eius abséntiæ tristítiam, hoc fuit: ut ínvicem se dilígerent quóniam
diléctio magnum est solátium afflíctis, cum in ínvicem se díligant atque prótegant. Sacraméntum instítuit quo eos refíceret; Spíritus Sancti advéntum
atque se Patrem pro eis rogatúrum promísit, et hoc item dedit remédium, nempe se ínvicem dilígere atque benefácere. Hæc vero diléctio quam petit
non parvi moménti est, cum pondus sit totíus christianitátis. Et ita multis de ratiónibus petit.
Primum, propter débitum reddénda est diléctio. Diléctio dilectióne perpénditur. Et quóniam ita diléxi vos ut vitam meam pro vobis pónerem, hæc mea
diléctio necésse est dilectióne perpendátur, quod vero fiet mutua vestra dilectióne. Aliis ratiónibus nos probat dilexísse. Primum: Maiórem hac
dilectiónem nemo habet ut ánimam suam ponat quis pro amicis suis. Deínde quod nos elégit ad altíssimum munus: Ego elégi vos de mundo ... ut eátis
et fructum afferátis. Tértio quod promísit: Ut quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Et ita ut os vestrum mensúra sit ita conclúdit
quod initiávit: Hæc mando vobis, ut diligátis invícem. Pro ómnibus quæ pro vobis feci, hoc solúmmodo volo ut diligátis ínvicem.
Nullus est Evangélii locus ubi tantum Christus ad dilectiónem invítet sicut hic, quia tantum cupit quod nos ínvicem diligámus atque sicut débitum
petit, quia ex iustítia debémus. Iustítia enim próximum amáre debétis, quóniam Christus vobis hunc amórem comparávit atque pro illo níhilo minus
quam amórem suum dedit.
Dénique tres amicítiæ species Christus in Evangélio signávit: prima ipsíus Christi amicítia homínibus. Atque probat quod hæc amicítia vera sit,
quod nihil égeat ut talis sit quóniam vitam suam dedit, quóniam secréta apéruit, quóniam quæ petiérimus ipse fáciet velut amícus fidus qui áliquid
negáre nescit. Atque se apostolórum præsértim fidum amícum præbet quia eos pósuit in tam excellénti múnere, quod est ánimas salváre, cuius fructus
quidem semper pérmanet.
Secúnda amicítiæ spécies est mútua diléctio, hóminis ad hómines. Hanc autem dilectiónem atque amicítiam ex iustítia et débito petit: ille enim
proptérea nos diléxit, ut in ínvicem nos diligerémus vero amóre atque amicítia sincéra.
Tertia spécies est amicítia hóminum ad Deum, hoc est ánimo deliberáre ut illi obœdiámus, ut quæ nobis prǽcipit agámus: Vos amíci mei estis si
fecéritis quæ præcípio vobis. Ad hoc quidem bene intellegéndum necésse est notáre atque intellégere quod est amicítia superióris ad inferiórem,
paris ad parem, inferióris ad superiórem. Et cum amicítia communicátio sit bonórum, in his tribus amicítiæ speciébus diversímode hæc communicátio
fit. Amicítia superióris ad inferiórem est bona communicáre, sicut dicit Christus: quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis.
Ego dedi vobis vitam meam, sánguinem meum atque hoc tam excéllens munus ánimas converténdi.
Amicítia inter pares est bona inter se divídere, se mútuo amáre atque iuváre. Et hoc est quod dicit: ut diligátis ínvicem sicut diléxi vos.
Amicítia inferióris ad superiórem est obœdiéntia et servítium. Hoc est quod dicit: Vos amíci mei estis si fecéritis quæ ego præcípio vobis.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex Sermónibus sancti Ludovíci Bertrán presbýteri
Spíritus Sanctus Ioánnem in desérto détinet, ne Christum cognóscat nec vídeat, propter magnitúdinem testimónii quod póstehac illi datúrus
est, quod scílicet eum numquam víderat úsquedum colúmbam super caput eius manéntem vidit in Iordáne: Ego nesciébam eum, sed qui misit me
baptizáre in aqua, ille mihi dixit: super quem víderis Spíritum descendéntem et manéntem super eum, hic est qui baptízat in Spíritu Sancto.
Illic fuit ubi vox Patris audíta est, eum Fílium prǽdicans. Illic Spíritus Sanctus ipsum tantis decorábat virtútibus, humilitáte, mansuetúdine
aliísque, ut a desérto exíret convérsus in salem ad hómines de corruptióne servándos, in lucem ad cæcos illuminándos, in civitátem munítam
ad quam sancti et virtuósi confúgerent.
Excélsum esse istud prædicatóris munus, ex hoc elúcet quod talem præparatiónem éxigit. Quid ergo miráris, frater, si doctrína tua fructum non
affert, cum ad prædicándum non a desérto sed a strépitu ánimæ tuæ, non a virtútis próximis sed supérbiæ venis? Ex desérto procédere debes ut
bonus prædicátor evádas. Si Dóminus noster Christus totam noctem in oratióne perégit, tantúmmodo discípulos suos in prædicatiónem missúrus et
ut prædicátio eórum fructificáret, quid fáciet indevótus prædicátor? Si e desérto non venis, prædicátio tua fructum non áfferet. Et quia vocem
quidem habes Iacob manus autem Esau, sátage ut bonus prædicátor efficiáris, nimírum oratiónem, recéssum et solitúdinem quǽrens, secus bonórum
prædicatórum prǽmium adipísci non póteris.
Ioánnem pósuit Deus in prædicatiónis statu, et hic magnæ pæniténtiæ fuit illi. Síquidem omnis status pæniténtia quadam constat, si de manu Dei
recipiátur. Eius est in illa cruce te pónere in qua ei servíre debes; illam vero elígere ad te non pértinet, quia etsi graviórem elígeres non
per eam salváberis, quóniam in illa non collocávit te Deus. Iúvenem illum qui seípsum ad maiestátem Christi sequéndam óbtulit: Magíster, sequar
te quocúmque íeris, idem Dóminus non recépit, quia ad eum id non pertinébat, quamvis tam libénter in ómnibus ad Dóminum sequéndum se offerébat.
In cælis ángelos dæmonésque in ínferis sancti Ioánnis pæniténtia terret; vidére nempe hóminem ántea sanctum quam natum, hóminem qui numquam
peccátum mortále commísit, tanta afflígi pæniténtia. Pro quibus peccátis? Néscio prorsus. Inde collígitur quid de iustítia Dei, quidque de
eius rigóre séntiat ille, qui ita seípsum tractat, licet absque peccáto, quid item de hac vita eiúsque luxu séntiat.
Ex eo autem quod illa táliter relíquit, conícere póssumus ípsum habuísse aurem unam ad óstium inférni appósitam, illos insolábiles audiéntem
gémitus; áliam vero ad beatitúdinem cæli eréctam, illos angélicos audiéntem cantus; et exínde, ad illud non patiéndum et istud non amitténdum,
tantam egísse pæniténtiam. Quantópere penetráre debet in viri sancti péctore illa de iudício cum Deo ineúndo cogitátio!
Vide quid sanctus Paulus de seípso dicat: Nihil enim mihi cónscius sum, sed non in hoc iustificátus sum; qui autem iúdicat me, Dóminus est.
Proptérea Ieremías ait: Státue tibi spéculam, pone tibi amaritúdines, dírige cor tuum in viam rectam in qua ambulásti. Peccátor, audi Spíritum
Sanctum. Sta in spécula consideratiónis, circúmdatus amaritúdine pæniténtiæ; in inférnum descénde cogitatióne, et per illam in cælum ascénde.
Tali autem ratióne suffúltus dírige cor tuum in via et sátage in viam íngredi secúram atque conténde ne in perditióne defícias
.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens et miséricors Deus, qui cordi beáti Ludovíci timórem tui nóminis infudísti; péctora nostra divíno sic igne
succénde, ut amóre tibi páriter ac timóre fidéliter serviámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)