Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Ipsum nunc nobis tempus est
quo voce evangélica
ventúrus sponsus créditur,
regni cæléstis cónditor.
Occúrrunt sanctæ vírgines
óbviam tunc advéntui,
gestántes claras lámpadas,
magno lætántes gáudio.
Stultæ vero quæ rémanent
exstínctas habent lámpadas,
frustra pulsántes iánuam,
clausa iam regni régia.
Nunc vigilémus sóbrii
gestántes mentes spléndidas,
ut veniénti Dómino
digni currámus óbviam.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Vita sanctórum, via, spes salúsque,
Christe, largítor probitátis atque
cónditor pacis, tibi voce, sensu
pángimus hymnum:
Cuius est virtus manifésta totum
quod pii possunt, quod habent, quod ore,
corde vel factis cúpiunt, amóris
igne flagrántes.
Témporum pacem, fídei tenórem,
lánguidis curam veniámque lapsis,
ómnibus præsta páriter beátæ
múnera vitæ.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)
I
1 Quam bonus rectis est Deus, *
Deus his, qui mundo sunt corde!
2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
pæne effúsi sunt gressus mei,
3 quia zelávi super gloriántes, *
pacem peccatórum videns. –
4 Quia non sunt eis impediménta, *
sanus et pinguis est venter eórum.
5 In labóre mortálium non sunt *
et cum homínibus non flagellántur. –
6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.
7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
erúmpunt cogitatiónes cordis.
8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
iniquitátem ab excélso locúti sunt. –
9 Posuérunt in cælo os suum, *
et lingua eórum transívit in terra.
10 ídeo in alto sedent, *
et aquæ plenæ non pervénient ad eos.
11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
et si est sciéntia in Excélso?"
12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
multiplicavérunt divítias.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
et lavi in innocéntia manus meas;
14 et fui flagellátus tota die, *
et castigátio mea in matutínis." –
15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.
16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
labor erat in óculis meis,
17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
et intelléxi novíssima eórum.
18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
deiecísti eos in ruínas. –
19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.
20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
surgens imáginem ipsórum contémnes.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
21 Quia exacerbátum est cor meum, *
et renes mei compúncti sunt;
22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
ut iuméntum factus sum apud te.
23 Ego autem semper tecum; *
tenuísti manum déxteram meam.
24 In consílio tuo dedúces me *
et póstea cum glória suscípies me. –
25 Quis enim mihi est in cælo? *
Et tecum nihil vólui super terram.
26 Defécit caro mea et cor meum; *
Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.
28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
pónere in Dómino Deo spem meam,
ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
in portis fíliæ Sion.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.
V.
Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R.
Super mel ori meo.
LECTIO PRIOR
De libro Daniélis prophétæ
In diébus illis: Dixit rex Nabuchodónosor Daniéli,
cuius nomen erat Baltássar: «Putásne vere potes mihi indicáre sómnium, quod vidi, et interpretatiónem eius?». Et respóndens Dániel coram rege ait:
«Mystérium, quod rex intérrogat, sapiéntes, magi et haríoli et harúspices non queunt indicáre regi; sed est Deus in cælo revélans mystéria, qui
indicávit tibi, rex Nabuchodónosor, quæ ventúra sunt in novíssimis tempóribus. Sómnium tuum et visiónes cápitis tui in cubíli tuo huiuscémodi sunt:
Tu, rex, cogitáre cœpísti in strato tuo quid esset futúrum post hæc; et qui revélat mystéria, osténdit tibi, quæ ventúra sunt. Mihi quoque non in
sapiéntia, quæ est in me plus quam in cunctis vivéntibus, sacraméntum hoc revelátum est, sed ut interpretátio regi manifésta fíeret et cogitatiónes mentis tuæ scires.
Tu, rex, vidébas, et ecce státua una grandis: státua illa magna et statúra sublímis stabat contra te, et intúitus eius erat terríbilis. Huius
státuæ caput ex auro óptimo erat, pectus autem et bráchia de argénto, porro venter et fémora ex ære, tíbiæ autem férreæ, pedum quædam pars erat
férrea, quædam autem fíctilis. Vidébas ita, donec abscíssus est lapis sine mánibus et percússit státuam in pédibus eius férreis et fictílibus et
commínuit eos; tunc contríta sunt páriter ferrum, testa, æs, argéntum et aurum, et fuérunt quasi follículus ex áreis æstívis, et rápuit ea ventus,
nullúsque locus invéntus est eis; lapis autem, qui percússerat státuam, factus est mons magnus et implévit univérsam terram.
Hoc est sómnium; interpretatiónem quoque eius dicémus coram te, rex. Tu rex regum es, et Deus cæli regnum et fortitúdinem et impérium et glóriam
dedit tibi, et ómnia, in quibus hábitant fílii hóminum et béstiæ agri volucrésque cæli, dedit in manu tua et te dóminum universórum constítuit: tu
es caput áureum. Et post te consúrget regnum áliud minus te et regnum tértium áliud ǽreum, quod imperábit univérsæ terræ. Et regnum quartum erit
robústum velut ferrum; quómodo ferrum commínuit et domat ómnia, et sicut ferrum commínuens cónteret et commínuet ómnia hæc. Porro quia vidísti
pedum et digitórum partem testæ fíguli et partem férream, regnum divísum erit; et robur ferri erit ei, secúndum quod vidísti ferrum mixtum testæ
ex luto. Et dígitos pedum ex parte férreos et ex parte fíctiles, ex parte regnum erit sólidum et ex parte contrítum. Quod autem vidísti ferrum
mixtum testæ ex luto, commiscebúntur quidem humáno sémine, sed non adhærébunt sibi, sícuti ferrum miscéri non potest testæ. In diébus autem
regnórum illórum suscitábit Deus cæli regnum, quod in ætérnum non dissipábitur, et regnum pópulo álteri non tradétur: commínuet et consúmet univérsa
regna hæc, et ipsum stabit in ætérnum. Secúndum quod vidísti quod de monte abscíssus est lapis sine mánibus et commínuit testam et ferrum et æs et
argéntum et aurum, Deus magnus osténdit regi, quæ ventúra sunt póstea; et verum est sómnium et fidélis interpretátio eius».
Tunc rex Nabuchodónosor cécidit in fáciem suam et Daniélem adorávit et hóstias et incénsum præcépit, ut sacrificárent ei. Loquens ergo rex ait Daniéli:
«Vere Deus vester Deus deórum est et dóminus regum et revélans mystéria, quóniam potuísti aperíre sacraméntum hoc».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilía auctóris sǽculi secúndi
Cum tantam misericórdiam erga nos Dóminus fécerit: primo quidem, quod nos, qui vívimus, diis mórtuis non sacrificámus nec adorámus eos, sed per
Christum cognóvimus Patrem veritátis; quænam est cognítio ad eum perdúcens, nisi ut non negémus illum, per quem eum cognóvimus? Ait vero étiam
ipse: Qui me conféssus fúerit, confitébor eum coram Patre. Hæc est ítaque merces nostra, si eum confitémur, per quem serváti sumus. In quonam
autem illum confitébimur? Faciéndo quæ dicit et mandáta illíus non spernéndo, nec solum lábiis eum honorándo, sed ex toto corde et ex tota mente.
Dicit enim in Isaía: Pópulus iste lábiis me honórat, cor autem eórum longe abest a me.
Non solum ígitur ipsum vocémus Dóminum; id enim non salvábit nos. Dicit enim: Non omnis qui dicit mihi: Dómine Dómine, salvábitur, sed qui facit
iustítiam. Itaque, fratres, in opéribus ipsum confiteámur, in diligéndo altérutrum, in non adulterándo neque obtrectándo ínvicem neque æmulándo,
sed vivéndo in continéntia, misericórdia, bonitáte; et compassióne mútua duci debémus, non pecúniæ cupiditáte. In his opéribus confiteámur eum,
non autem in contráriis; nec timéndi nobis sunt hómines, sed Deus. Idcírco vobis hæc faciéntibus dixit Dóminus: Si fuéritis mecum congregáti in
sinu meo et non fecéritis mandáta mea, abíciam vos et dicam vobis: Discédite a me, néscio vos unde sitis, operárii iniquitátis.
Quocírca, fratres mei, certémus, sciéntes præ mánibus esse certámen et ad corruptibília certámina multos appéllere, sed non omnes coronári, nisi
qui plúrimum laboráverint et præcláre certárint. Nos ígitur certémus, ut omnes coronémur. Itaque currámus viam rectam, certámen incorruptíbile,
et multi ad ipsum navigémus atque certémus, ut et coronémur; et si non póssumus omnes coronári, saltem prope corónam simus. Scire autem nos opórtet,
quod qui certámen corruptíbile certat, si inveniátur corrúmpens, flagellátus aufértur et extra stádium proícitur.
Quid vobis vidétur? Qui incorruptiónis certámen corrúperit, quid patiétur? De iis enim, qui sigíllum non serváverint, ait: Vermis eórum non moriétur,
et ignis eórum non exstinguétur, et erunt in visiónem omni carni.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Omnípotens et miséricors Deus, univérsa nobis adversántia propitiátus exclúde, ut, mente et córpore páriter
expedíti, quæ tua sunt líberis méntibus exsequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)