lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 december 2023
S. Nicolai, episcopi, memoria ad libitum


Episcopus Myræ in Lycia (nunc in Turcarum regione) mortuus est circa medietatem sæculi IV et in tota Ecclésia, præsertim a sæculo X, honoratur.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

5, 1-7
Contra vineam Domini

     Cantábo dilécto meo cánticum amíci mei de vínea sua:
     Vínea facta est dilécto meo in colle pingui; et sæpívit eam et lápides elégit ex illa et plantávit in ea vites eléctas et ædificávit turrim in médio eius et tórcular exstrúxit in ea; et exspectávit, ut fáceret uvas, et fecit labrúscas.
     Nunc ergo, habitátor Ierúsalem et vir Iudæ, iudicáte inter me et víneam meam. Quid est quod débui ultra fácere víneæ meæ, et non feci ei? Cur exspectávi, ut fáceret uvas, et fecit labrúscas?
     Et nunc osténdam vobis quid ego fáciam víneæ meæ: áuferam sæpem eius, et erit in direptiónem; díruam macériam eius, et erit in conculcatiónem. Et ponam eam desértam: non putábitur et non fodiétur, et ascéndent vepres et spinæ; et núbibus mandábo, ne pluant super eam imbrem.
     Vínea enim Dómini exercítuum domus Israel est, et vir Iudæ germen eius delectábile; et exspectávi, ut fáceret iudícium, et ecce iníquitas, et iustítiam, et ecce nequítia.

RESPONSORIUM

Ps 80, 14. 15. 3. 16. 15

R. Exterminávit víneam tuam aper de silva et singuláris ferus depástus est eam; vide, Dómine, et éxcita poténtiam tuam, * prótege eam quam plantávit déxtera tua.
V. Dómine Deus virtútum, réspice de cælo et vide et vísita víneam istam. * Prótege eam quam plantávit déxtera tua.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátibus sancti Augustíni epíscopi in Ioánnem

(Tract. 123,5: CCL 36,678-680)

Molestiam mortis vincat vis amoris

     Prius Dóminus quod sciébat intérrogat, nec semel, sed íterum ac tértio, utrum Petrus eum díligat; nec áliud tóties audit a Petro quam se díligi, nec áliud tóties comméndat Petro quam suas oves pasci.
     Rédditur negatióni trinæ trina conféssio, ne minus amóri lingua sérviat quam timóri, et plus vocis elicuísse videátur mors ímminens quam vita præsens. Sit amóris offícium páscere domínicum gregem, si fuit timóris indícium negáre pastórem.
     Qui hoc ánimo pascunt oves Christi, ut suas velint esse non Christi, se convincúntur amáre, non Christum.
     Contra hos ergo vígilat tóties inculcáta ista vox Christi, quos Apóstolus gemit sua quǽrere, non quæ Iesu Christi.
     Nam quid est áliud: Díligis me? Pasce oves meas, quam si dicerétur: Si me díligis, non te páscere cógita, sed oves meas; sicut meas pasce, non sicut tuas; glóriam meam in eis quære, non tuam; domínium meum, non tuum; lucra mea, non tua; ne sis in eórum societáte qui pértinent ad témpora periculósa, seípsos amántes et cétera, quæ huic malórum inítio conectúntur?
     Non sint ergo seípsos amántes qui pascunt oves Christi, ne tamquam suas, sed tamquam ipsíus eas pascant.
     Quod vítium máxime cavéndum est eis qui pascunt oves Christi, ne sua quǽrant, non quæ Iesu Christi, et in usus cupiditátum suárum cónferant pro quibus sanguis fusus est Christi.
     Cuius amor in eo, qui pascit oves eius, in tam magnum debet spirituálem créscere ardórem, ut vincat étiam mortis naturálem timórem, quo mori nólumus et quando cum Christo vívere vólumus.
     Sed, moléstia quantacúmque sit mortis, debet eam víncere vis amóris, quo amátur ille qui, cum sit vita nostra, étiam mortem vóluit perférre pro nobis.
     Nam si nulla esset mortis vel parva moléstia, non esset tam magna mártyrum glória. Sed si pastor bonus, qui pósuit ánimam suam pro óvibus suis, ex ipsis óvibus tam multos sibi mártyres fecit, quanto magis debent usque ad mortem pro veritáte certáre et usque ad sánguinem advérsus peccátum, quibus oves ipsas pascéndas, hoc est docéndas regendásque commíttit?
     Ac per hoc, præcedénte passiónis eius exémplo, quis non vídeat magis debére imitándo pastóri hærére pastóres, si eum multæ étiam imitátæ sunt oves, sub quo pastóre uno in grege uno, et pastóres ipsi sunt oves? Omnes quippe fecit suas oves pro quibus est ómnibus passus, quia et ipse, ut pro ómnibus paterétur, ovis est factus.

RESPONSORIUM

Sir 45, 3; Ps 77 (78), 70. 71

R. Dóminus glorificávit illum in conspéctu regum, ius dedit illi ad pópulum suum:* Et osténdit illi glóriam suam.
V. Elégit Dóminus servum suum páscere Israel hereditátem suam. * Et osténdit illi glóriam suam.

ORATIO

Orémus:
Misericórdiam tuam, Dómine, súpplices implorámus, et, beáti Nicolái epíscopi interveniénte suffrágio, nos in ómnibus custódi perículis, ut via salútis nobis páteat expedíta. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)