lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 december 2023
S. Damasi I, papæ, memoria ad libitum


Natione Hispanus, circiter annum 305 natus est. Inter clericos romanos adscitus, anno 366 episcopus Ecclesiæ Romanæ ordinatus est temporibus calamitosis; contra schismaticos et hæreticos complures congregavit synodos, martyrum cultum, quorum sepulcra versibus ornavit, late promovit. Mortuus est anno 384.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
R. Et salutáre tuum da nobis.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

24, 1-18
Manifestatio Domini in die suo

     Ecce Dóminus díssipat terram et frangit eam et contúrbat fáciem eius et dispérgit habitatóres eius. Et erit sicut pópulus sic sacérdos, et sicut servus sic dóminus eius, sicut ancílla sic dómina eius, sicut emens sic ille, qui vendit, sicut fenerátor sic is, qui mútuum áccipit, sicut qui répetit, sic qui debet. Dissipatióne dissipábitur terra et direptióne prædábitur: Dóminus enim locútus est verbum hoc.
     Luget, languet terra, marcéscit, languet orbis, marcéscit altitúdo simul cum terra.
     Et terra infécta est sub habitatóribus suis, quia transgréssi sunt leges, violavérunt mandátum, dissipavérunt fœdus sempitérnum. Propter hoc maledíctio vorávit terram, et pœnas exsolvérunt habitatóres eius; ideóque imminúti sunt cultóres eius, et relícti sunt hómines pauci.
     Luget mustum, emárcuit vitis, ingemíscunt omnes, qui lætabántur corde.
     Cessávit gáudium tympanórum, quiévit sónitus lætántium, cessávit gáudium cítharæ; cum cántico non bibent vinum, amára erit pótio bibéntibus illam.
     Attríta est cívitas inanitátis, clausa est omnis domus, ut nemo intróeat; clamor est super vino in platéis, óccidit omnis lætítia, translátum est gáudium terræ. Relícta est in urbe solitúdo, et in ruínam confrácta est porta; quia hæc erunt in médio terræ, in médio populórum, quómodo si olívæ excutiántur, et finíta vindémia colligántur racémi.
     Hi levábunt vocem suam, laudábunt maiestátem Dómini, hínnient de mari.
     Propter hoc in regiónibus lucis glorificáte Dóminum, in ínsulis maris nomen Dómini Dei Israel. A fínibus terræ laudes audívimus: «Glória iusto».
     Et dixi: «Secrétum meum mihi, secrétum meum mihi. Væ mihi!». Prævaricántes prævaricáti sunt et prævaricatióne prævaricántium prævaricáti sunt. Formído et fóvea et láqueus super te, habitátor terræ. Et erit: qui fúgerit a voce formídinis, cadet in fóveam, et qui ascénderit de fóvea, tenébitur láqueo, quia cataráctæ de excélsis apértæ sunt, et concússa sunt fundaménta terræ.

RESPONSORIUM

Is 24, 14. 15; Ps 96, 1

R. Hi levábunt vocem suam, laudábunt maiestátem Dómini. * In regiónibus lucis glorificáte Dóminum.
V. Cantáte Dómino cánticum novum, cantáte Dómino, omnis terra. * In regiónibus lucis glorificáte Dóminum.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Augustíni epíscopi Contra Faustum

(Lib. 20, 21; CSEL 25, 562-563)

Martyres celebramus cultu dilectionis et societatis

     Pópulus christiánus memórias mártyrum religiósa sollemnitáte concélebrat et ad excitándam imitatiónem et ut méritis eórum consociétur atque oratiónibus adiuvétur, ita tamen, ut nulli mártyrum, quamvis in memóriis mártyrum, constituámus altária.
     Quis enim antístitum in locis sanctórum córporum assístens altári aliquándo dixit: Offérimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriáne? Sed, quod offértur, offértur Deo, qui mártyres coronávit, apud memórias eórum quos coronávit, ut ex ipsórum locórum admonitióne maior afféctus exsúrgat, ad acuéndam caritátem et in illos, quos imitári póssumus, et in illum, quo adiuvánte possímus.
     Cólimus ergo mártyres eo cultu dilectiónis et societátis, quo et in hac vita colúntur sancti hómines Dei, quorum cor ad talem pro evangélica veritáte passiónem parátum esse sentímus; sed illos tanto devótius, quanto secúrius post certámina ómnia superáta, quanto étiam fidentióre laude prædicámus iam in vita felicióre victóres, quam in ista adhuc usque pugnántes.
     At illo cultu, quæ latría dícitur, cum sit quædam próprie divinitáti débita sérvitus, nec cólimus, nec coléndum docémus, nisi unum Deum.
     Cum autem ad hunc cultum pertíneat oblátio sacrifícii, unde idololatría dícitur eórum qui hoc étiam idólis éxhibent, nullo modo tale áliquid offérimus, aut offeréndum præcípimus vel cuíquam mártyri vel cuíquam sanctæ ánimæ vel cuíquam ángelo; et quisquis in hunc errórem delábitur, corrípitur per sanam doctrínam, sive ut corrigátur, sive ut caveátur.
     étiam ipsi enim sancti, vel hómines, exhibéri sibi nolunt, quod uni Deo debéri norunt. Appáruit hoc in Paulo et Bárnaba, cum commóti miráculis, quæ per eos facta sunt, Lycaónii tamquam diis immoláre voluérunt, conscíssis enim vestiméntis suis, confiténtes et persuadéntes se deos non esse, ista sibi fíeri vetuérunt.
     Sed áliud est, quod docémus, áliud, quod sustinémus; áliud, quod præcípere iubémur, áliud, quod emendáre præcípimur et, donec emendémus, toleráre compéllimur.

RESPONSORIUM

Ps 115 (116 B), 15; 33 (34), 21; cf. Iudt 10, 3

R. Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius. * Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.
V. Stola iucunditátis índuit eos Dóminus. * Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut mártyrum tuórum iúgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa cultor et amátor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)