Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
S. Stanislai, episcopi et martyris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. Allelúia.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum. Allelúia.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium. Allelúia.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium. Allelúia.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam. Allelúia.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam. Allelúia.
V.
Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R.
Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes audívi Dóminum dicéntem mihi:
Angelo ecclésiæ, quæ est Sardis, scribe:
Hæc dicit, qui habet septem spíritus Dei et septem stellas: Scio ópera tua, quia nomen habes quod vivas, et mórtuus
es. Esto vígilans et confírma cétera, quæ moritúra erant, non enim invénio ópera tua plena coram Deo meo; in mente
ergo habe quáliter accéperis et audíeris, et serva, et pæniténtiam age. Si ergo non vigiláveris, véniam tamquam fur,
et néscies qua hora véniam ad te. Sed habes pauca nómina in Sardis, qui non inquinavérunt vestiménta sua et ambulábunt
mecum in albis, quia digni sunt. Qui vícerit, sic vestiétur vestiméntis albis, et non delébo nomen eius de libro vitæ
et confitébor nomen eius coram Patre meo et coram ángelis eius.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
Et ángelo ecclésiæ, quæ est Philadelphíæ, scribe:
Hæc dicit Sanctus, Verus, qui habet clavem David, qui áperit et nemo claudet, et claudit et nemo áperit: Scio ópera
tua — ecce dedi coram te óstium apértum, quod nemo potest cláudere — quia módicam habes virtútem, et servásti verbum
meum et non negásti nomen meum. Ecce dabo de synagóga Sátanæ, qui dicunt se Iudǽos esse et non sunt, sed mentiúntur;
ecce fáciam illos ut véniant et adórent ante pedes tuos et scient quia ego diléxi te. Quóniam servásti verbum patiéntiæ
meæ, et ego te servábo ab hora tentatiónis, quæ ventúra est super orbem univérsum tentáre habitántes in terra. Vénio
cito; tene quod habes, ut nemo accípiat corónam tuam. Qui vícerit, fáciam illum colúmnam in templo Dei mei, et foras
non egrediétur ámplius, et scribam super eum nomen Dei mei et nomen civitátis Dei mei, novæ Ierúsalem, quæ descéndit
de cælo a Deo meo, et nomen meum novum.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
Et ángelo ecclésiæ, quæ est Laodicíæ, scribe:
Hæc dicit Amen, testis fidélis et verus, princípium creatúræ Dei: Scio ópera tua, quia neque frígidus es neque cálidus.
Utinam frígidus esses aut cálidus! Sic quia tépidus es et ne cálidus nec frígidus, incípiam te evómere ex ore meo. Quia
dicis: «Dives sum et locupletátus et nullíus égeo», et nescis quia tu es miser et miserábilis et pauper et cæcus et nudus,
suádeo tibi émere a me aurum igne probátum, ut lócuples fias et vestiméntis albis induáris, et non appáreat confúsio
nuditátis tuæ, et collýrium ad inunguéndum óculos tuos, ut vídeas. Ego, quos amo, árguo et castígo. Æmuláre ergo et
pæniténtiam age. Ecce sto ad óstium et pulso. Si quis audíerit vocem meam et aperúerit iánuam, introíbo ad illum et
cenábo cum illo et ipse mecum. Qui vícerit, dabo ei sedére mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno eius.
Qui habet aurem, áudiat quid Spíritus dicat ecclésiis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris
Prœliántes nos et fídei congressióne pugnántes spectat Deus, spectant ángeli eius, spectat et Christus. Quanta est glóriæ dígnitas, quanta
felícitas prǽside Deo cóngredi et Christo iúdice coronári!
Armémur, fratres dilectíssimi, víribus totis et parémur ad agónem mente incorrúpta, fide íntegra, virtúte devóta. Ad áciem, quæ nobis indícitur, Dei castra procédant.
Armári et parári nos beátus Apóstolus docet dicens: Accíncti lumbos vestros in veritáte, indúti lorícam iustítiæ et calceáti pedes in præparatióne
pacis Evangélii, assuméntes scutum fídei, in quo possítis ómnia igníta iácula nequíssimi exstínguere, et gáleam salútis et gládium spíritus, qui est sermo Dei.
Hæc arma sumámus, his nos tutaméntis spiritálibus et cæléstibus muniámus, ut in die nequíssimo resístere diáboli minis et repugnáre possímus.
Induámus lorícam iustítiæ, ut contra inimíci iácula munítum sit pectus et tutum. Calceáti sint evangélico magistério et armáti pedes, ut, cum
serpens calcári a nobis et óbteri cœperit, mordére et supplantáre non possit.
Portémus fórtiter scutum fídei, quo protegénte quidquid iaculátur inimícus possit exstíngui.
Accipiámus quoque ad teguméntum cápitis gáleam spiritálem, ut muniántur aures, ne áudiant edícta ferália, muniántur óculi, ne vídeant detestánda
simulácra, muniátur frons, ut signum Dei incólume servétur, muniátur os, ut Dóminum suum Christum victrix lingua fateátur.
Armémus et déxteram gládio spiritáli, ut sacrifícia funésta fórtiter réspuat, ut Eucharístiæ memor quæ Dómini corpus áccipit ipsum complectátur,
póstmodum Dómini sumptúra prǽmium cæléstium coronárum.
Hæc, fratres dilectíssimi, hæreant córdibus vestris. Si hæc cogitántibus ac meditántibus nobis supervénerit persecutiónis dies, miles Christi,
præcéptis eius et mónitis erudítus, non expavéscit ad pugnam, sed parátus est ad corónam.
1Srov. Ef 6, 14-17.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, pro cuius honóre beátus epíscopus Stanisláus gládiis persecutórum occúbuit, præsta, quǽsumus, ut fortes in fide usque ad
mortem perseveráre valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)