lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 aprilis 2024
S. Martini I, papæ et martyris, memoria ad libitum


Tuderti (Todi), in Umbria, natus et inter clericos Romanos adscriptus, anno 649 ad Petri cathedram electus est. Eodem anno concilium celebravit, in quo error monothelitarum damnatus est. Ab imperatore Constante captus anno 653 et Constantinopolim delatus multa perpessus est; denique in Chersonesum translatus, ibi anno 656 mortuus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.

Psalmus 105 (106)
Bonitas Domini et populi infidelitas

Hæc scripta sunt ad correptionem nostram, in quos fines sǽculorum devenerunt. (1 Cor 10, 11)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Quis loquétur poténtias Dómini, *
      audítas fáciet omnes laudes eius?

3 Beáti, qui custódiunt iudícium *
      et fáciunt iustítiam in omni témpore. –

4 Meménto nostri, Dómine, in beneplácito pópuli tui, *
      vísita nos in salutári tuo,

5 ut videámus bona electórum tuórum, †
      ut lætémur in lætítia gentis tuæ, *
      ut gloriémur cum hereditáte tua. –

6 Peccávimus cum pátribus nostris, *
      iniúste égimus, iniquitátem fécimus.

7 Patres nostri in Ægýpto non intellexérunt mirabília tua, †
      non fuérunt mémores multitúdinis misericordiárum tuárum *
      et irritavérunt ascendéntes in mare, mare Rubrum.

8 Et salvávit eos propter nomen suum, *
      ut notam fáceret poténtiam suam. –

9 Et incrépuit mare Rubrum et exsiccátum est, *
      et dedúxit eos in abýssis sicut in desérto.

10 Et salvávit eos de manu odiéntis *
      et redémit eos de manu inimíci.

11 Et opéruit aqua tribulántes eos: *
      unus ex eis non remánsit.

12 Et credidérunt verbis eius *
      et cantavérunt laudem eius. –

13 Cito oblíti sunt óperum eius *
      et non sustinuérunt consílium eius;

14 et concupiérunt concupiscéntiam in desérto *
      et tentavérunt Deum in inaquóso.

15 Et dedit eis petitiónem ipsórum *
      et misit saturitátem in ánimas eórum. –

16 Et zeláti sunt Móysen in castris, *
      Aaron sanctum Dómini.

17 Apérta est terra et deglutívit Dathan *
      et opéruit super congregatiónem Abíram.

18 Et exársit ignis in synagóga eórum, *
      flamma combússit peccatóres. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Meménto nostri, Dómine, vísita nos in salutári tuo. Allelúia.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.

II

19 Et fecérunt vítulum in Horeb *
      et adoravérunt scúlptile;

20 et mutavérunt glóriam suam *
      in similitúdinem tauri comedéntis fenum.

21 Oblíti sunt Deum, qui salvávit eos, *
      qui fecit magnália in Ægýpto,

22 mirabília in terra Cham, *
      terribília in mari Rubro.

23 Et dixit quia dispérderet eos, *
      nisi affuísset Móyses eléctus eius:
   stetit in confractióne in conspéctu eius, *
      ut avérteret iram eius, ne destrúeret eos. –

24 Et pro níhilo habuérunt terram desiderábilem, *
      non credidérunt verbo eius.

25 Et murmuravérunt in tabernáculis suis, *
      non exaudiérunt vocem Dómini.

26 Et elevávit manum suam super eos, *
      ut prostérneret eos in desérto

27 et ut deíceret semen eórum in natiónibus *
      et dispérgeret eos in regiónibus.

28 Et adhæsérunt Beélphegor *
      et comedérunt sacrifícia mortuórum;

29 et irritavérunt eum in adinventiónibus suis, *
      et irrúpit in eos ruína.

30 Et stetit Phínees et fecit iudícium, *
      et cessávit quassátio,

31 et reputátum est ei in iustítiam, *
      in generatiónem et generatiónem usque in sempitérnum. –

32 Et irritavérunt eum ad aquas Meríba, *
      et vexátus est Móyses propter eos,

33 quia exacerbavérunt spíritum eius, *
      et témere locútus est in lábiis suis. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Cave nequándo obliviscáris pacti Dómini Dei tui. Allelúia.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.

III

34 Non disperdidérunt gentes, *
      quas dixit Dóminus illis.

35 Et commíxti sunt inter gentes *
      et didicérunt ópera eórum.

36 Et serviérunt sculptílibus eórum, *
      et factum est illis in scándalum. –

37 Et immolavérunt fílios suos *
      et fílias suas dæmóniis.

38 Et effudérunt sánguinem innocéntem, †
      sánguinem filiórum suórum et filiárum suárum, *
      quas sacrificavérunt sculptílibus Chánaan.
   Et infécta est terra in sanguínibus, †

39   et contamináti sunt in opéribus suis *
      et fornicáti sunt in adinventiónibus suis. –

40 Et exársit ira Dóminus in pópulum suum *
      et abominátus est hereditátem suam

41 et trádidit eos in manus géntium, *
      et domináti sunt eórum, qui odérunt eos.

42 Et tribulavérunt eos inimíci eórum, *
      et humiliáti sunt sub mánibus eórum. –

43 Sæpe liberávit eos; †
      ipsi autem exacerbavérunt eum in consílio suo *
      et corruérunt in iniquitátibus suis.

44 Et vidit tribulatiónem eórum, *
      cum audívit clamórem eórum. –

45 Et memor fuit testaménti sui *
      et pænítuit eum secúndum multitúdinem misericórdiæ suæ.

46 Et dedit eos in miseratiónes *
      in conspéctu ómnium, qui captívos dúxerant eos.

47 Salvos nos fac, Dómine Deus noster, *
      et cóngrega nos de natiónibus,
   ut confiteámur nómini sancto tuo *
      et gloriémur in laude tua. –

48 Benedíctus Dóminus Deus Israel †
      a sǽculo et usque in sǽculum. *
      Et dicet omnis pópulus: "Fiat, fiat".

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Salvos nos fac, Dómine, et cóngrega nos de natiónibus. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

5, 1-14
Visio Agni

     Ego Ioánnes vidi in déxtera sedéntis super thronum librum scriptum intus et foris, signátum sigíllis septem. Et vidi ángelum fortem prædicántem voce magna: «Quis est dignus aperíre librum et sólvere signácula eius?». Et nemo póterat in cælo neque in terra neque subtus terram aperíre librum neque respícere illum. Et ego flebam multum quóniam nemo dignus invéntus est aperíre librum nec respícere eum. Et unus de senióribus dicit mihi: «Ne fléveris; ecce vicit leo de tribu Iudæ, radix David, aperíre librum et septem signácula eius».
     Et vidi in médio throni et quáttuor animálium et in médio seniórum Agnum stantem tamquam occísum, habéntem córnua septem et óculos septem, qui sunt septem spíritus Dei missi in omnem terram. Et venit et accépit de déxtera sedéntis in throno. Et cum accepísset librum, quattuor animália et vigínti quáttuor senióres cecidérunt coram Agno, habéntes sínguli cítharas et phíalas áureas plenas incensórum, quæ sunt oratiónes sanctórum. Et cantant novum cánticum dicéntes: «Dignus es accípere librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es et redemísti Deo in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, et regnábunt super terram».
     Et vidi et audívi vocem angelórum multórum in circúitu throni et animálium et seniórum, et erat númerus eórum myríades myríadum et mília mílium dicéntium voce magna: «Dignus est Agnus, qui occísus est, accípere virtútem et divítias et sapiéntiam et fortitúdinem et honórem et glóriam et benedictiónem».
     Et omnem creatúram, quæ in cælo est et super terram et sub terram et super mare et quæ in eis ómnia, audívi dicéntes: «Sedénti super thronum et Agno benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum».
     Et quáttuor animália dicébant: «Amen»; et senióres cecidérunt et adoravérunt.

RESPONSORIUM

Srov.. Zj 5, 9bcd. 10a

R. Dignus es, Dómine, accípere librum et aperíre signácula eius, quóniam occísus es * et redemísti nos Deo in sánguine tuo, allelúia.
V. Fecísti enim nos Deo nostro regnum et sacerdótes. * Et redemísti nos Deo in sánguine tuo, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Martíni papæ Primi

(Epist. 17: PL 87, 203-204)

Dominus prope est, quid sollicitus sum?

     Omne desidérium habémus semper lítteris nostris caritátem vestram consolándi et relevándi vos a sollicitúdine, quæ vobis de nobis est: vobíscum vero et omnes sanctos et fratres nostros, qui curam nostri propter Dóminum gerunt. Ecce et impræsentiárum scribo vobis quæ coárctant nos. Veritátem dico in nómine Christi Dei nostri.
     Remóti enim ex omni mundána turbatióne et depósiti a peccátis nostris, ecce et ipsa vita carúimus. Síquidem hi qui in hac regióne hábitant omnes gentíles exsístunt, et gentíles mores accepérunt hi qui hic habitáre noscúntur, nullam caritátem prorsus habéntes, quam iúgiter hóminum natúra et inter ipsos quoque bárbaros crebra compassióne demónstrat.
     Mirátus sum autem et adhuc miror indiscretiónem et incompassiónem ómnium, qui quondam mihi pertinébant, et amicórum meórum ac propinquórum, qua sic fúnditus infelicitátis meæ oblíti sunt, et nec scire volunt ut invénior, sive sim super terram, sive non sim.
     Qualem, putas, consciéntiam habémus exhibéndi ante tribúnal Christi, accusántibus ómnibus tunc et ratiónem reddéntibus homínibus, qui ex eódem luto et massa consístunt? Quæ formído est, quæ cécidit super hómines ad mandáta Dei mínime faciénda, aut timor, ubi non est timor? An subtractióne usque ádeo nos spíritus malígni opériunt? An ita inimícus omni plenitúdini Ecclésiæ appárui, et adversárius illis?
     Verúmtamen Deus, qui omnes vult salvos fíeri, et ad agnitiónem veritátis veníre, per intercessiónes sancti Petri stabíliat corda eórum in orthodóxa fide, et confírmet contra omnem hæréticum et adversáriam Ecclésiæ nostræ persónam, et immóbiles custódiat, præcípue pastórem, qui eis nunc præésse monstrátur, quo in nullo prorsus decidéntes, vel declinántes, aut dimitténtes eórum, quæ in conspéctu Dómini et sanctórum angelórum eius in scriptis proféssi sunt, usque ad pusíllum quídpiam, una cum humilitáte mea corónam percípiant iustítiæ orthodóxæ fídei de manu Dómini et Salvatóris nostri Iesu Christi.
     De húmili namque hoc córpore meo et ipsi Dómino cura erit, ut sibi gubernáre placet, sive in tribulatiónibus indesinéntibus, sive in módico refrigério. Dóminus enim prope est, et quid sollícitus sum? Spero quippe in miseratiónes eius, quod non tardet modo finíre meum quo iússerit cursum.
     Omnes vestrátes propter Dóminum salutáte et omnes qui pro Dei amóre meis compássi sunt vínculis. Deus excélsus poténti manu sua prótegat vos ab omni tentatióne et salvet in regnum suum.

RESPONSORIUM

2 Tim 4, 7-8a; Phil 3, 8b. 10

R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi; * in réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna. Allelúia.
V. Omnia detriméntum feci ad cognoscéndum Christum et communiónem passiónum illíus, confórmans me morti eius. * In réliquo repósita est mihi iustítiæ coróna. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Da nobis, quǽsumus, omnípotens Deus, advérsa mundi invícta mentis constántia toleráre, qui beátum Martínum papam et mártyrem nec minis terréri nec pœnis passus es superári. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)