lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 aprilis 2024
Pro O.P.: S. Agnetis de Montepulciano, virginis, memoria


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Magnæ dies lætítiæ:
venérunt Agni núptiæ,
et Agnes Agnum séquitur,
Sponsóque sponsa iúngitur.

Vox Angelórum cóncinit,
lætánte cætu súscipit
virgo beáta vírginem,
cæléstis Agni cómitem.

Signis corúscat váriis,
miris micat prodígiis,
confert salútem lánguidis,
vitámque reddit mórtuis.

Sit, Christe Rex piíssime,
tibi Patríque glória,
cum Spíritu Paráclito
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.

V. Adducéntur Regi vírgines post eam, allelúia.
R. In lætítia et exsultatióne, allelúia.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Philippénses

2, 1-11

Exhortatio ad Christum imitandum

     Fratres: Si qua consolátio in Christo, si quod solácium caritátis, si qua commúnio spíritus, si quæ víscera miseratiónis, impléte gáudium meum, ut idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes, nihil per contentiónem neque per inánem glóriam, sed in humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed et ea quæ aliórum. br>     Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo, sed semetípsum exinanívit formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus; et hábitu invéntus ut homo, humiliávit semet¬ípsum factus obœdiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus illum exaltávit et donávit illi nomen, quod est super omne nomen, ut in nómine Iesu omne genu flectátur cæléstium et terréstrium et infernórum et omnis lingua confiteátur: « Dóminus Iesus Christus » in glóriam Dei Patris.

RESPONSORIUM

Phil 2, 2-3; Io 13, 15

R. Idem sapiátis, eándem caritátem habéntes, unánimes, idípsum sapiéntes. * In humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, allelúia.
V. Exémplum dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, et vos faciátis. * In humilitáte superióres sibi ínvicem arbitrántes, allelúia.

LECTIO ALTERA

E Lítteris sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis ad Christóphoram prioríssam monastérii sanctæ Agnétis de Monte Politiáno

(Epist. 58: ed. P. Misciattelli, vol. I, Firenze 1970, pp. 218-219)

Caritatem habuit increatam quæ in corde ipsius flagrabat consumens

     In nómine Iesu Christi crucifíxi et Maríæ dulcis. Fília caríssima mihi in Christo dulci Iesu. Ego Catharína, minístra et serva servórum Iesu Christi, tibi scribo in pretióso sánguine eius; vidére desíderans te ipsam ceterásque matris nostræ sanctæ Agnétis vestígia sectántes.
     Et de hoc vos oro, et volo, ut doctrínam et mores eius teneátis. Scitis enim quóniam semper doctrínam vobis atque exémplum dedit veræ humilitátis. Hæc enim fuit virtus illa princeps quæ in ipsa éxtitit. Et hoc mínime miror, quia hoc hábuit quod habére debet sponsa cúpiens humilitátem sponsi sectári. Caritátem hábuit increátam quæ sine ulla intermissióne in corde ipsíus flagrábat consúmens; animárum erat enim dévorans et degústans. Vigíliam ad oratiónem semper prosequebátur, neque álio modo humilitátem habuísset, quia sine caritáte mínime et humílitas est, et una álteram nutrit.
     Scitísne quæ rátio ad perféctam et veram virtútem perveníre illam fécerit? quod líbere et sponte renuntiávit sibi et substántiæ huius mundi nihil possidére vóluit. Bene enim intellégerat virgo illa gloriosa quod homo póssidens mundi huius substántiam ad supérbiam venit; parvam veræ humilitátis virtútem perdit, ad amórem sui sensitívum venit, afféctu caritátis caret, vigíliam et oratiónem perdit. Corda enim et afféctus quæ terra atque amóre sui ipsíus plena sunt Christo crucifíxo adimpléri et veras dulcésque preces experíri néqueunt. Quod animadvértens dulcis Agnes ipsa se exúitur et Christo indúitur crucifíxo. Atque non ipsa solum sed nobis étiam hoc mandat; ita vos obstríngit et vobis fírmiter consisténdum est.
     Bene autem scitis quóniam vobis, sponsæ Christo consecrátæ, non quod patris possidéndum, sed quod Sponsi ætérni tenéndum ac possidéndum est; ad Sponsum enim istis. Bonum patris vestri est cupíditas quam relínquere debémus, cum vénerit tempus discretiónis, sequéndi Sponsum et ipsíus thesáurum possidéndi. Quis autem Christi crucifíxi thesáurus fuit? Crux, oppróbrium, pœna, cruciátus, mæror et ludíbria et impropérium, voluntária paupértas, famis honóris Patris et salútis nostræ.
     Si thesáurum istum possidébitis vi ratiónis igne caritátis incénsæ, ad illas quas díximus virtútes perveniétis: veræ fíliæ éritis matri, sponsǽque sollícitæ et non neglegéntes; a Christo crucifíxo récipi merébitis: grátia sua ipse apériet vobis vitæ durábilis iánuam. Amplius non dico. In Christi crucifíxi sánguine vos mérgite. Sursum erígite vos ipsas vera sollicitúdine atque unitáte. Si enim coniúnctæ et non seiúnctæ éritis, neque dæmónium neque ulla creatúra nocébit vobis et perfectiónem vestram tollet a vobis.
     Permanéte in sancta et dulci Dei dilectióne.
     Iesu dulcis, Iesu amor.

RESPONSORIUM

Cant 8, 7

R. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, * neque flúmina óbruent eam, allelúia.
V. Si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam. * Neque flúmina óbruent eam, allelúia.

Vel, præsertim in cantu:
R. Vírginem castam Agnétem benedícit Dóminus, Mater Virgo mulcet allóquio: * Honórant Apóstoli, minístrant Angeli, allelúia.
V. Speciósum forma præ fíliis hóminum in sinum Mater depónit Fílium. * Honórant Apóstoli, minístrant Angeli, allelúia.

Vel alia:

Ex Epístola beáti Humbérti de Romans presbýteri De reguláris observántia disciplínæ

(Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. I, Romæ 1888, pp. 36-41)

Per votum religionis ad magna vos ligastis

     His virtútibus, fratres caríssimi, singuláriter pollére satágite, quæ speciáliter pértinent ad reguláris observántiam disciplínæ. Et quóniam per votum religiónis ad magna vos ligástis, magna quoque in opéribus demonstrétis.
     Quotídie in áliquo virtútis exercítio profícite et in bonum conáti laboráte sollícite. Navis enim quæ contra ictum flúvii dúcitur, retrocédit nisi sursum cum magno labóre contínuo moveátur.
     Secúndum statum in quo Deus vos pósuit, melióra semper quæ ad illum pértinent adimpléte. Commúnem reprehensiónem audiéntes, non illam ad álios, sed ad vos ipsos, humíliter retorquéte. In ómnibus actiónibus vestris extréma fúgite et semper in médio vos tenéte. Circa servítia fratérna sitis prompti, nec ulli circa usum próprii córporis onerósi.
     Estóte, fratres, húmiles sine fictióne, matúri sine ponderositáte, ágiles sine levitáte, timéntes sine desperatióne, sperántes sine præsumptióne, obædiéntes sine contradictióne, hílares sine dissolutióne, patién¬tes sine murmuratióne. Estóte, inquam, compósiti ad morum disciplínam, pii ad misericórdiam, immóbiles ad constántiam, in oratióne devóti et in vestri custódia circumspécti. Quamvis nihil honestátis humána præséntia vobis débeat adiícere, vel solitúdo minúere, tamen ibi magis serváte disciplinam ubi vel plúribus génerat scándalum neglécta, vel formam imitatiónis tríbuit custodíta.
     Noctem ordinétis siléntio et oratióni, diem vero bonis exercítiis et labóri. Diem detis próximo, noc¬tem Deo. Labóris causam, non labórem in labóre cogitáte. In bonis fortes estóte, sed in malis vos débiles exhibéte. In agéndis dénique talem ordina¬tiónem quoad omnes et síngulos observétis, ut sit vidélicet in prælátis diligéntia, in súbditis obœdiéntia, in ómnibus simul pax et concórdia, in choro devótio et disciplína, iuxta altáre matúritas et reveréntia.
     Devóti sint senes, laboriósi sint iúvenes. Laudabíliter vivátis, nec tamen laudem hóminum appetátis. Non gloriémini de multis diébus quibus in religióne diu vixístis, sed de paucis quibus órdinem servástis. Hypócrisim fugiátis et in veritáte coram Deo ambulétis. Nimis enim parum est in ingréssu religiónis tantum hábitum mutáre, sed mores et vitam laudábile est. Igitur símplici gradiéntes via, numquam duplicitátis aut fictiónis vestígium prætendátis.
     Quidquid contra commúnem usum est, vel quod vos potest réddere notábiles, id fúgite quasi pestem. Iustítiam numquam deserátis propter verecúndiam vel timórem. Otia declinétis, nec cellas inutíliter occupétis. Nolíte non fiénda insipiénter appétere, aut faciénda per accídiam fastidíre.
     Diligentíssime caveátis ne quando vel in labóre minus patiéntes, vel in obœdiéntia præceptórum minus álacres, vel in opéribus caritátis inveniámini neglegéntes. In certo semper statu et certa consciéntia vos ponátis; numquam étiam in illo statu vívere præsumátis, in quo moriéndo decédere non audeátis.
     Omni virtúte, fratres caríssimi, vos precor et mó¬neo, contéstans per eum qui suo reveréndo sánguine nos redémit et vitæ nobis portas pia morte reserávit, ut vestræ professiónis vestríque propósiti non immémores, semitárum meminéritis antiquárum per quas antecessóres nostri cúrrere festinárunt in spíritu veheménti, et iam regnant cum Christo perpétua réquie consoláti, ad quam cum et nos divína suffragánte grátia pervenérimus, erit animábus nostris cognítio primæ veritátis, diléctio summæ bonitátis et divínæ fruítio maiestátis.
     Hæc nobis præstáre dignétur, qui est princípium sine princípio, et finis ómnium sine fine. Amen.

RESPONSORIUM

Eph 4, 15; Gal 5, 25; 6, 4a

R. Veritátem faciéntes in caritáte, * crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus, allelúia.
V. Si Spíritu vivímus, Spíritu et ambulémus; opus autem suum probet unusquísque. * Crescámus in illo per ómnia, qui est caput Christus, allelúia.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sponsam tuam Agnétem miro decorásti oratiónis ardóre, concéde ut eius imitatióne, tibi méntibus semper inténti, copiósum pietátis fructum exínde cónsequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)