Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
PER ANNUM, hebd. X
Pro O.P.: B. Ioannis Dominici, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)
I
2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
accélera, ut éruas me.
Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
ut salvum me fácias. –
4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
quóniam tu es fortitúdo mea. –
6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
ego autem in Dómino sperávi.
8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
quóniam respexísti humilitátem meam;
agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †
9 nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
statuísti in loco spatióso pedes meos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
conturbátus est in mæróre óculus meus, *
ánima mea et venter meus.
11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
et anni mei in gemítibus;
infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
et ossa mea contabuérunt. –
12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
et vicínis meis valde et timor notis meis: *
qui vidébant me foras, fugiébant a me.
13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
factus sum tamquam vas pérditum.
14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
horror in circúitu;
in eo dum convenírent simul advérsum me, *
auférre ánimam meam consiliáti sunt. -
15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
dixi: "Deus meus es tu, *
16 in mánibus tuis sortes meæ."
Eripe me de manu inimicórum meórum *
et a persequéntibus me;
17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
salvum me fac in misericórdia tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
quam abscondísti timéntibus te.
Perfecísti eis, qui sperant in te, *
in conspéctu filiórum hóminum.
21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
a conturbatióne hóminum;
próteges eos in tabernáculo *
a contradictióne linguárum. –
22 Benedíctus Dóminus, *
quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.
23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
"Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
dum clamárem ad te. –
24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
fidéles consérvat Dóminus *
et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.
25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
omnes, qui sperátis in Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.
V.
Dírige me, Dómine, in veritáte tua, et doce me.
R.
Quia tu es Deus salútis meæ.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Iósue
Factum est, ut post mortem Móysi servi Dómini loquerétur Dóminus ad Iósue fílium Nun minístrum
Móysi et díceret ei: «Móyses servus meus mórtuus est; nunc ígitur surge et transi Iordánem istum, tu et omnis pópulus
iste in terram, quam ego dabo fíliis Israel. Omnem locum, quem calcáverit vestígium pedis vestri, vobis trádidi, sicut
locútus sum Móysi. A desérto et Líbano isto usque ad flúvium magnum Euphráten, omnis terra Hetthǽórum usque ad mare
Magnum contra solis occásum erit términus vester. Nullus tibi póterit resístere cunctis diébus vitæ tuæ: sicut fui cum
Móyse, ero et tecum; non dimíttam, nec derelínquam te.
Confortáre et esto robústus; tu enim sorte dívides pópulo huic terram, pro qua iurávi pátribus suis, ut tráderem eam illis.
Confortáre tantum et esto robústus valde, ut custódias et fácias iuxta omnem legem, quam præcépit tibi Móyses servus meus.
Ne declínes ab ea ad déxteram vel ad sinístram, ut prosperéris in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris. Non recédat hoc
volúmen Legis de ore tuo, sed meditáberis in eo diébus ac nóctibus, ut custódias et fácias iuxta ómnia, quæ scripta sunt
in eo: tunc óptime díriges viam tuam et tunc prosperáberis. Nonne præcépi tibi: Confortáre et esto robústus, noli metúere
et noli timére, quóniam tecum est Dóminus Deus tuus in ómnibus, ad quæcúmque perréxeris?».
Præcepítque Iósue præféctis pópuli dicens: «Transíte per médium castrórum et imperáte pópulo ac dícite: Præparáte vobis
cibária, quóniam post diem tértium transíbitis Iordánem hunc et intrábitis ad possidéndam terram, quam Dóminus Deus vester datúrus est vobis».
Rubenítis quoque et Gadítis et dimídiæ tríbui Manásse ait: «Mementóte sermónis, quem præcépit vobis Móyses fámulus Dómini
dicens: “Dóminus Deus vester dedit vobis réquiem et terram hanc”. Uxóres vestræ et fílii ac iuménta manébunt in terra,
quam trádidit vobis Móyses trans Iordánem; vos autem transíbitis armáti ante fratres vestros, omnes viri fortes, et
adiuvábitis eos, donec det réquiem Dóminus frátribus vestris, sicut et vobis dedit, et possídeant ipsi quoque terram,
quam Dóminus Deus vester datúrus est eis. Et sic revertémini in terram possessiónis vestræ et habitábitis in ea, quam
vobis dedit Móyses fámulus Dómini trans Iordánem contra solis ortum».
Responderúntque ad Iósue atque dixérunt: «Omnia quæ præcepísti nobis, faciémus et, quocúmque míseris, íbimus. Sicut
obœdívimus in cunctis Móysi, ita obœdiémus et tibi; tantum sit Dóminus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Móyse. Quicúmque
contradíxerit ori tuo et non obœdíerit cunctis sermónibus, quos præcéperis ei, moriátur; tu tantum confortáre et viríliter age».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E libro beáti Ioánnis Domínici epíscopi De amóre caritátis
Fides et spes ad hómines tantum ratiónem habent, cáritas in Deo; fides montes tradúcere potest, cáritas autem montes cælum terrámque creat; fides creatúram
hortátur ut díligens ad paradísum conténdere nitátur; cáritas Deum rogat ut ardens in terram descéndat ita ut homo via caritátis suæ in cælum pervéniat.
[Fides dicit: servi, homo, Deo .tuo, sicut débitum est; dicit cáritas: fac te, Deus, hóminem atque hómini servi qui tibi debet plura quam habet.
Dicit fides: homo pulsa cælum ut tibi aperiátur. Dicit cáritas: Deus, frange cælum ut homo cælum apértum invéniat. Fides docet hóminem propter Dei amórem mori, cáritas Deum invítat ut Deus pro
hómine moriátur et homo pro Deo suo. Fides hómini Deum a longe osténdit, cáritas hóminem ad Deum affert et quæ Deum hóminem fecit, et hunc Deum facit.]
Fides tantum dómina est quia hic tantum regnat ubi non habémus manéntem civitátem sed exspectámus futúram; cáritas autem imperátrix est cæli et terræ. Fides
agrícola est, cáritas civis. Fides imperátrix est multárum humílium creaturárum, cáritas angelórum; fides supra servos est, cáritas supra fílios diléctos sanctósque.
Hoc bene consídera. Si in sole esset univérsus velut noster, a quo ipse illuminarétur, calefíeret, lætificarétur, dirigerétur? Minime quidem rádiis, sed esséntia
eius tantum, quia sol in esséntia sua univérsum illum totum cóntinet. Univérsum nostrum illúminat, caléfacit, lætificat, dírigit non seípso — ad nos enim veníre
nequit — sed rádio suo quem ad nos mittit. Rátio ígitur quare sol rádio suo hæc perfíciat est quia ad nos veníre nequit. Ita et multo magis de Deo cógita.
Pater velut sol rádium suum gignit, Verbum vidélicet ætérnum et essentiále. Pater Verbúmque, velut sol ac rádium æstum essentiálem prodúcunt, hoc est Spíritum
Sanctum, ita ut sol iste divínus poténtia lux ignísque sit, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus, poténtia véritas et cáritas, Deus unus et tres persónæ; et sol
iste divínus totus est potens, totus lucens, totus ardens. Non tres poténtiæ sed una; non tres luces sed una; non tres ignes sed unus.
Hic nihilóminus parvum dúbium óritur. Dictum est quod nos omnes in Deo sumus et Deus cáritas est; ígitur vidéri potest quod omnes in caritáte su¬mus, et ita omnes
sumus in veritáte et omnes in vera poténtia sumus. Hoc autem falsum est quia pauci sunt in caritáte; multi contra in erróre ac mendácio versántur, et plures débiles
sunt et fragilitáte reténti.
Primum autem exémplo respóndeo: multi pisces in sole sunt sed aqua coopérti et non concaléscunt; multi cæci in luce consístunt et non vident; multa vasa cibum cóntinent
et non edunt. Vide ígitur quóniam non súfficit esse in loco áliquo ad loci virtútem participándam, sine débita dispositióne. Ægrótus sine utilitáte cómedit,
mórtuus in igne pósitus calórem non pércipit. Etsi quis in sole consístit et frigidíssima aqua sine intermissióne respérgere se facit, non concaléscit sed sine intermissióne cóntremit.
Ita, etsi pósiti in igne divíno sumus — qui non corpus caléfacit, sed ánimam incéndit — nullum de hoc divíno igne benefícium accípimus si grándinem carnis,
gláciem mundi, ventum tentatiónis super ánimam inícere quis non désinat. Ex his prædíctis necésse est ánimam remótam habeámus nec quisquam erit qui a calóre eius abscondátur, sicut Psalmísta dicit.
RESPONSORIUM
Vel alia:
E Tractátu beáti Ioánnis Domínici epíscopi De obligatióne Constitutiónum in Ordine prædicatórum
Ad artículum: an Constitutiónes Fratrum prædicatórum óbligent suos professóres, indúbie respondéndum est quod sic. Hoc enim notum est tam ex textu ordinánte,
mandánte, præcipiénte et prohibénte quam ex ratione.
Verum in prólogo dictárum constitutiónum dícitur: « Nólumus quod prædíctæ constitutiónes óbligent nos ad culpam sed ad pœnam, nisi propter præcéptum vel contémptum ».
Quisquis autem créditur secúndum se obligári ad id quod suæ salúti et iustæ commoditáti est magis propínquum.
Quæro quid per professiónem importétur per primum, cum dicit: « Promitto obœdiéntiam Deo»? Numquid sensus erit: Deo et céteris sanctis qui sequúntur, obœdíre promítto
secúndum régulam et constitutiónes, aut simplíciter Deo ad obœdiéndum se obligáre de novo? Si primo modo, aut hoc est legem impónere Deo, quod non possit sibi áliud
imperáre quam sit in illis scriptum, aut se obligáre per votum ad observántiam régulæ et constitutiónum. Primum est derisíbile et nugatórium, secúndum est formidábile et nimis obligatórium.
Quidquid autem sit sentiéndum de obœdiéntia Deo per professiónem illam promíssa, quid dicémus de Vírgine gloriósa, quia addit: « et beátæ Maríæ »? Sive de prætéritis
sive de futúris imperándis ab ipsa id exponátur, ad rem non pertinére sciétur.
Tandem addit: « et beáto Domínico ». Utinam sic crederémus profitéri, ut institútis beáti Patris Domínici, vita et verbis expréssis, scirémus nos obligátos! Nam
floréret spatiósus Ordo Domínici rosis et líliis, víolis cum croco, et sicut cynnamómum et bálsamum aromatízans daret suavitátem odóris, contínue egrédiens de desérto,
sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ et thuris et univérsi púlveris pigmentárii!
Dicámus ígitur hos tres, verbis professiónis, sicut vades sponsiónis præpóni et recipiénti profiténtes quasi fideiusisóres donári, secúndum quod in contráctibus spirituálibus
consuévit servári tam in Véteri quam in Novo Testaménto. Hos lædit et quasi negat proféssus si tribus illis téstibus advocátis, quæ promíttit non servat, et contra se eos próvocat in iudício.
Et vide quam notánter tria vota cum suis circumstántiis professúrus, tres illos, Deum, beátam Maríam et beátum Domínicum tantum indúcit, et non beátum Augustínum, secúndum
cuius régulam principáliter profitétur. Nam beátus Augustínus non fuit sine possessiónibus quoad primum; non castus ante baptísmum sed de concubína prolem, nómine Adeodátum,
suscépit quoad secúndum; et non súbditus sed prælátus, áliis ímperans quoad tértium.
[Sed tres illi, in his tribus votis, fuérunt potíssimi.
Hoc patet de Hómine Deo, non habénte ubi caput reclináret, quoad paupertátem; vírgine de vírgine nato, quoad castitátem; qui non venit própriam voluntátem fácere sed Patris, quoad obœdiéntiam.
Nota sunt hæc de Vade secúnda, quæ étiam puélla sive infántula, summi sacerdótis se súbdidit disciplinæ, et hoc quantum ad tértium; non cognóvit virum, semper inexpérta
viri thori, et hoc quoad médium; tantúmque paupertátem diléxit, ut non posset émere agnum pro oblatióne fílii sui nupérrime a Magis ditíssime muneráta.
At tértius asséssor, beátus Domínicus, altíssimæ paupertátis éxstitit patriárcha; virginitátem conservávit in ævum; et tantæ obœdiéntiæ bono flóruit férvidus amátor
illíus, ut nollet, cum tamen esset sciéntia plenus et spíritu, conscríbere régulam sed elígere scriptam, ut obœdíret priúsquam obœirétur, et semper étiam magistrátui
Ordinis renúntians, ávidus súbici fíliis suis per obœdiéntiæ salubérrimum bonum.]
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, supémi consílii et caritátis largítor, qui, in conservánda Ecclésiæ unitáte promovendáque regulári observántia, Beátum Ioánnem epíscopum virtúte roborasti,
eius intercessióne nobis concéde ut quæ sunt unitátis et pacis, iúgiter sectémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)