lat

BREVIARIUM ROMANUM

13 iunius 2024
S. Antonii de Padova, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria


Ulisippone (Lisboa) in Lusitania natus est circa finem sǽculi XII. Inter canonicos regulares sancti Augustini adscitus, paulo post adeptum sacerdotium ad Fratres Minores transgressus est, ut fidei propagationi incumberet inter Africæ populos. In Gallia tamen et in Italia munere prædicationis magno cum fructu fungens, multos hæreticos convertit et primus in suo Ordine theologiam Fratres docuit. Sermones scripsit doctrina et suavitate perfusos. Mortuus est Patavii anno 1231.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.

V. Dómine, ad quem íbimus?
R. Verba vitæ ætérnæ habes.

LECTIO PRIOR

De libro Iósue

5,13-6, 21
Urbs fortissima inimicorum vastatur

     In diébus illis: Cum esset Iósue in agro urbis Iéricho, levávit óculos et vidit virum stantem contra se et evaginátum tenéntem gládium; perrexítque ad eum et ait: «Noster es an adversariórum». Qui respóndit: «Nequáquam, sed sum princeps exércitus Dómini et nunc veni». Cécidit Iósue pronus in terram et adórans ait: «Quid Dóminus meus lóquitur ad servum suum?». Et dixit princeps exércitus Dómini ad Iósue: «Solve calceaméntum de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est». Fecítque Iósue, ut sibi fúerat imperátum.
     Iéricho autem erat muníta et clausa coram fíliis Israel, et nullus égredi audébat aut íngredi.
     Dixítque Dóminus ad Iósue: «Ecce dedi in manu tua Iéricho et regem eius omnésque fortes viros. Circuíte urbem cuncti bellatóres semel per diem: sic faciétis sex diébus. Septem sacerdótes portábunt septem búcinas, córnua aríetum ante arcam fœderis. Die autem séptimo sépties circuíbitis civitátem, et sacerdótes clangent búcinis. Cumque insonúerit vox tubæ lóngior et in áuribus vestris increpúerit, conclamábit omnis pópulus vociferatióne máxima, et muri fúnditus córruent civitátis; ingredientúrque sínguli per locum, contra quem stéterint».
     Vocávit ergo Iósue fílius Nun sacerdótes et dixit ad eos: «Tóllite arcam fœderis, et septem álii sacerdótes tollant septem búcinas et incédant ante arcam Dómini». Ad pópulum quoque ait: «Vádite et circuíte civitátem, et viri armáti præcédant arcam Dómini».
     Cumque Iósue verba finísset, septem sacerdótes septem búcinis clangébant ante arcam fœderis Dómini, omnísque armátus exércitus præcedébat sacerdótes clangéntes, réliquum vulgus arcam sequebátur, ac búcinis ómnia concrepábant. Præcéperat autem Iósue pópulo dicens: «Non clamábitis, nec audiétur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro egrediétur, donec véniat dies, in quo dicam vobis: Clamáte et vociferámini». Circuívit ergo arca Dómini civitátem per diem, et revérsi in castra pernoctavérunt ibi.
     Igitur, Iósue de nocte consurgénte, tulérunt sacerdótes arcam Dómini, et septem ex eis septem búcinas, córnua aríetum, præcedebántque arcam Dómini ambulántes atque clangéntes, et armátus pópulus ibat ante eos; vulgus autem réliquum sequebátur arcam, búcinis personántibus. Circuierúntque civitátem secúndo die semel et revérsi sunt in castra; sic fecérunt sex diébus.
     Die autem séptimo, dilúculo consurgéntes circuiérunt urbem eódem modo sépties; in illo die tantum circuiérunt urbem sépties. Cumque séptimo circúitu clángerent búcinis sacerdótes, dixit Iósue ad pópulum: «Vociferámini! Trádidit enim vobis Dóminus civitátem. Sitque cívitas anáthema, ipsa et ómnia, quæ in ea sunt, Dómino; sola Rahab méretrix vivat cum univérsis, qui cum ea in domo sunt: abscóndit enim núntios, quos diréximus. Vos autem cavéte, ne de anathémate quíppiam auferátis et sitis prævaricatiónis rei, et ómnia castra Israel anáthema sint atque turbéntur. Quidquid auri et argénti fúerit et vasórum æneórum ac ferri, Dómino consecrétur repósitum in thesáuris eius».
     Igitur, omni vociferánte pópulo et clangéntibus tubis, postquam in aures multitúdinis vox sonitúsque incrépuit, muri ílico corruérunt; et ascéndit unusquísque per locum, qui contra se erat, ceperúntque civitátem. Et interfecérunt ómnia, quæ erant in ea, a viro usque ad mulíerem, ab infánte usque ad senem; boves quoque et oves et ásinos in ore gládii percussérunt.

RESPONSORIUM

Cf. Is 25, 1ab. 2ad; Hebr 11, 30

R. Dómine Deus meus es tu; exaltábo te, confitébor nómini tuo; * Quia posuísti civitátem in túmulum, et in sempitérnum non reædificábitur.
V. Fide muri Iéricho ruérunt circúiti diébus septem. * Quia posuísti civitátem in túmulum, et in sempitérnum non reædificábitur.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Antónii de Pádova presbýteri

(Sermones Dominicales et in Solemnitatibus: Ed. A. M. Loca-telli, Padova 1895, I, 226b)

Viva est loquela, cum loquuntur ópera

     Qui Spíritu Sancto replétur, váriis linguis lóquitur. Váriæ linguæ sunt vária de Christo testimónia, útpote humílitas, paupértas, patiéntia et obœdiéntia, quibus tunc lóquimur, cum eas in nobis ipsis áliis osténdimus. Viva est loquéla cum loquúntur ópera. Cessent, óbsecro, verba, loquántur ópera. Verbis sumus pleni, sed opéribus vácui, et ídeo a Dómino maledícti, quia ipse maledíxit ficúlneæ in qua non invénit fructum sed fólia tantum. «Lex, inquit Gregórius, prædicatóri pósita est, ut ea quæ prǽdicat operétur». Frustra iactat legis notítiam, qui opéribus déstruit doctrínam.
     Sed Apóstoli loquebántur prout Spíritus Sanctus dabat éloqui illis. Beátus qui lóquitur prout dat Spíritus Sanctus, non prout suus ánimus! Sunt enim quidam qui ex suo spíritu loquúntur, verba aliórum furántur et ea ut sua propónunt et sibi attríbuunt. De tálibus et iis simílibus dicit Dóminus in Ieremía: Ecce ego ad prophétas, qui furántur verba mea unusquísque a próximo suo. Ecce ego ad prophétas, dicit Dóminus, qui assúmunt linguas suas et aiunt: Dicit Dóminus; ecce ego ad prophétas somniántes mendácium, ait Dóminus, qui narravérunt ea et seduxérunt pópulum meum in mendácio suo et in miráculis suis; cum ego non misíssem eos nec mandássem eis, qui nihil profuérunt pópulo huic, dicit Dóminus.
     Loquámur ergo prout Spíritus Sanctus déderit éloqui nobis, ipsum humíliter et devóte postulántes, quátenus grátiam suam infúndat, ut diem Pentecóstes in quinque sénsuum perfectióne et decálogi observatióne compleámus, et spíritu veheménti contritiónis repleámur, et linguis ígneis confessiónis accendámur, ut accénsi et illumináti in splendóribus sanctórum, Deum trinum et unum vidére mereámur.

RESPONSORIUM

Cf. Os 14, 6b; cf. Ps 91 (92), 13; Sir 24, 4a

R. Iustus germinábit sicut lílium, * et florébit in ætérnum ante Dóminum.
V. In multitúdine electórum habébit laudem. * Et florébit in ætérnum ante Dóminum.

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui pópulo tuo beátum Antónium prædicatórem insígnem dedísti, eúmque in necessitátibus intercessórem, concéde, ut, eius auxílio, christiánæ vitæ documénta sectántes, in ómnibus adversitátibus te subveniéntem sentiámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)