lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 iunius 2024
S. Romualdi, abbatis, memoria ad libitum


Natus est Ravennæ circa medium sǽculum X. Vitam eremiticam aggressus, per plures annos terras peragravit, solitudinem quǽrens et parvula monasteria ædificans. Contra pravos mores monachorum illius temporis strenue est renisus, dum exercitio virtutum ad perfectionis vitam contendit. Mortuus est circa annum 1027.
AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

V. Declarátio sermónum tuórum illúminat.
R. Et intelléctum dat párvulis.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

6, 33 – 7, 8. 16-22a
Gedeon minimo exercitu vincit

     In diébus illis: Omnis Mádian et Amalec et orientáles pópuli congregáti sunt simul et transeúntes Iordánem castrametáti sunt in valle Iézrael. Spíritus autem Dómini índuit Gédeon, qui clangens búcina convocávit domum Abiézer, ut sequerétur. Misítque núntios in univérsum Manássen, qui et ipse secútus est eum; et álios núntios in Aser et Zábulon et Néphthali, qui occurrérunt ei.
     Dixítque Gédeon ad Deum: «Si salvum facis per manum meam Israel, sicut locútus es, ponam vellus lanæ in área: si ros in solo véllere fúerit et in omni terra síccitas, sciam quod per manum meam, sicut locútus es, liberábis Israel». Factúmque est ita. Et de nocte consúrgens exprésso véllere, concham rore complévit. Dixítque rursus ad Deum: «Ne irascátur furor tuus contra me, si adhuc semel tentávero signum quǽrens in véllere. Oro, ut solum vellus siccum sit et omnis terra rore madens». Fecítque Deus nocte illa, ut postuláverat; et fuit síccitas in solo véllere et ros in omni terra.
     Igitur Ieróbbaal, qui et Gédeon, de nocte consúrgens et omnis pópulus cum eo castrametáti sunt ad fontem, qui vocátur Harad. Erant autem castra Mádian in valle ad septentrionálem plagam collis Moreh.
     Dixítque Dóminus ad Gédeon: «Maior tecum est pópulus, quam ut tradátur Mádian in manus eius, ne gloriétur contra me Israel et dicat: “Meis víribus liberátus sum”. Lóquere ad pópulum et, cunctis audiéntibus, prædica: “Qui formidolósus et tímidus est, revertátur et recédat de monte Gélboe”». Et revérsa sunt ex pópulo vigínti duo mília virórum; et tantum decem mília remansérunt.
     Dixítque Dóminus ad Gédeon: «Adhuc pópulus multus est; duc eos ad aquas, et ibi probábo illos, et, de quo díxero tibi ut tecum vadat, ipse pergat; quem ire prohibúero, revertátur». Cumque deduxísset pópulum ad aquas, dixit Dóminus ad Gédeon: «Qui lingua lambúerint aquas, sicut solent canes lámbere, separábis eos seórsum; qui autem curvátis génibus bíberint, in áltera parte erunt». Fuit ítaque númerus eórum, qui manu ad os proiciénte aquas lambúerant, trecénti viri; omnis autem réliqua multitúdo flexo póplite bíberat. Et ait Dóminus ad Gédeon: «In trecéntis viris, qui lambuérunt aquas, liberábo vos et tradam Mádian in manu tua; omnis autem réliqua multitúdo revertátur in locum suum». Sumptis ítaque pro número cibáriis et tubis, omnem réliquam multitúdinem abíre præcépit ad tabernácula sua et ipse trecéntos viros ténuit. Castra autem Mádian erant subter eum in valle.
     Divisítque trecéntos viros in tres partes et dedit tubas in mánibus eórum lagœnásque vácuas ac lámpades in médio lagœnárum et dixit ad eos: «Quod me fácere vidéritis, hoc fácite; ingrédiar extrémam partem castrórum, et, quod fécero, sectámini. Quando personáverit tuba in manu mea et ómnium eórum qui mecum sunt, vos quoque per castrórum circúitum clángite et conclamáte: “Dómino et Gedeóni!”».
     Ingressúsque est Gédeon et trecénti viri, qui erant cum eo, extrémam partem castrórum, incipiéntibus vigíliis noctis médiæ, cum eo ipso témpore custódes mutáti essent, et cœpérunt búcinis clángere et contérere lagœnas. Cumque in tribus personárent turmis et hýdrias confregíssent, tenuérunt sinístris mánibus lámpades et dextris sonántes tubas clamaverúntque: «Gládius Dómino et Gedeóni!», stantes sínguli in loco suo per circúitum castrórum hostílium. Omnia ítaque castra turbáta sunt, et vociferántes ululantésque fugérunt. Et insistébant trecénti viri búcinis personántes. Immisítque Dóminus gládium in ómnibus castris, et mútua se cæde truncábant.

RESPONSORIUM

1 Cor 1, 27b-29; Lc 1, 52

R. Infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia; et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, quæ non sunt ut ea quæ sunt destrúeret, * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu eius.
V. Depósuit Dóminus poténtes de sede et exaltávit húmiles. * Ut non gloriétur omnis caro in conspéctu eius.

LECTIO ALTERA

E Vita sancti Romuáldi a sancto Petro Damiáno conscrípta

(Cap. 31 et 69: PL 144, 982-983.1005-1006)

Semetipsum abnegans et Christum sequens

     Romuáldus tribus annis in Parentínæ civitátis fínibus hábitans, in uno monastérium constrúxit et abbátem in eo cum frátribus ordinávit; in duóbus vero inclúsus mansit. Ibi nempe ad magnæ perfectiónis cúmulum píetas illum divína provéxit, ita ut Sancto afflátus Spíritu et nonnúlla ventúra prospíceret et multa véteris ac novi Testaménti occúlta mystéria rádiis intellegéntiæ penetráret.
     Frequénter enim tanta illum divinitátis contemplátio rapiébat, ut quasi totus in lácrimas resolútus, æstuánte inenarrábili divíni amóris ardóre, clamáret: Care Iesu, care, mel meum dulce, desidérium ineffábile, dulcédo sanctórum, suávitas angelórum, et cétera huiúsmodi. Quæ ille Sancto Spíritu dictánte in iúbilum proferébat, nos humáno sensu exprímere non valémus.
     Ubicúmque autem vir sanctus habitáre dispóneret, oratórium cum altári prímitus in céllula fáciens, deínde se reclúdens, áditum damnábat.
     Post cuncta ígitur habitatiónum suárum loca, cum iam finem suum imminére conspíceret, tandem ad monastérium quod in Valle de Castro constrúxerat, rédiit, ibíque propinquántem óbitum indubitánter exspéctans, cellam sibi cum oratório ædificári, in qua recluderétur, et siléntium usque ad mortem serváret, instítuit.
     Facto ítaque reclusório, cum mens eius in eo esset, ut mox inclúdi debéret, cœpit corpus eius magis magísque moléstiis ingravéscere, et deórsum iam velut non tam languóre quam decrépiti longævitáte sénii declináre. Quadam ígitur die cœpit paulátim córporis virtúte destítui et ingruénte moléstia grávius fatigári. Sole ítaque iam ad occásum vergénte, præcépit duóbus frátribus qui astábant, ut foras exírent, céllulæ post se iánuam cláuderent; celebratúri vero sibi matutínos hymnos ad eum dilúculo remeárent. Cumque illi de eius fine sollíciti velut invíti exírent, non statim ad quiescéndum próperant, sed ne magístrum obíre contíngeret ánxii, pretiósi thesáuri taléntum prope céllulam laténtes obsérvant. Aliquámdiu ígitur commorántes, cum deínceps curiósis áuribus atténtius auscultárent, et neque motum córporis, neque sonum vocis audírent, iam quod evénerat veráciter opinántes, impúlsa iánua, velóciter írruunt, lumen accéndunt, et beáta ánima in cælum rapta, supínum iacére sanctum cadáver invéniunt. Iacébat ítaque velut neglécta tunc cæléstis margaríta, in summi póstmodum regis ærárium honorífice reponénda.

RESPONSORIUM

Deut 2, 7; 8, 5b

R. Benedíxit tibi in omni ópere mánuum tuárum; novit iter tuum, quómodo transíeris solitúdinem magnam, * hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.
V. Sicut érudit homo fílium suum, sic erudívit te. * Hábitans tecum Dóminus Deus tuus, et nihil tibi défuit.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui per beátum Romuáldum in Ecclésia tua eremíticam vitam renovásti, concéde, ut, nosmetípsos abnegántes et Christum sequéntes, felíciter ad cæléstia regna mereámur ascéndere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)