lat

BREVIARIUM ROMANUM

6 september 2024
Pro O.P.: B. Bertrandi de Garrigue, presbyteri, pro commemoratione


Oriundus ex vico de Garrigue, prope Nimes, in Gallia, unus fuit de primis S. Dominici sociis, eiusdem quoque in prædicatione et fervore vitæ æmulus, de Ordine dilatando et firmando optime meritus. Tolosæ primus exstitit prior conventus S. Romani, anno 1216; deinde ad novam fundationem Parisios missus (a. 1217), iterum Tolosam rediit, anno 1219, et illius regionis Provence dictæ inde exstitit Provincialis. Sub fundatoris ductu, peculiare munus coniungendi inter se varias communitates tunc iam exortas, impigra actuositate exercuit. Testante Iordano de Saxonia, vir exstitit « sanctitatis magnæ et rigoris circa seipsum inexorabilis, quóniam suæ carnis erat mortificator acerrimus, et Magistri Dominici sibi formam et exemplar in multis imbiberat, cui étiam aliquando comes itineris fuit ».
Obiit mense aprilis 1230 apud moniales cistercenses Bosqueti [Le Bouchet], ubi eius sepulcrum gloriosum exstitit. Eius corpus a Fratribus Prædicatoribus de Orange ad propriam Ecclésiam translatum fuit anno 1414, ibique permansit, fidelium venerationi expositum, usquedum, dissidiis religionis sævientibus, igni traditum fuit (a. 1561), Ipsius cultum confirmavit Leo XIII, die 14 iulii 1881.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Psalmus 37 (38)
Obsecratio peccatoris in extremo periculo constituti

Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)

I (2-5)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me,

3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
      et descéndit super me manus tua. –

4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
      non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.

5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
      et sicut onus grave gravant me nimis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

II (6-13)

6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
      a fácie insipiéntiæ meæ.

7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
      tota die contristátus ingrediébar. –

8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
      et non est sánitas in carne mea.

9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
      rugiébam a gémitu cordis mei. –

10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
       et gémitus meus a te non est abscónditus.

11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
       et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –

12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
       et propínqui mei de longe stetérunt.

13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
       et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
       et dolos tota die meditabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

III (14-23)

14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
       et sicut mutus non apériens os suum;

15 et factus sum sicut homo non áudiens *
       et non habens in ore suo redargutiónes. –

16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
       tu exáudies, Dómine Deus meus.

17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
       dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –

18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
       et dolor meus in conspéctu meo semper.

19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
       et sollícitus sum de peccáto meo. –

20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
       et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.

21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
       pro eo quod sequébar bonitátem. –

22 Ne derelínquas me, Dómine; *
       Deus meus, ne discésseris a me.
    Festína in adiutórium meum, *
       Dómine, salus mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.

V. Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R. Et elóquii iustítiæ tuæ.

LECTIO PRIOR

De libro Ieremíæ prophétæ

30, 18 – 31, 9
Promissiones restaurationis Israel

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce ego convértam sortem tabernaculórum Iacob et tectis eius miserébor, et ædificábitur cívitas in ruínis suis, et arx in loco suo fundábitur; et egrediétur de eis laus voxque ludéntium. Et multiplicábo eos et non imminuéntur, et glorificábo eos, et non attenuabúntur. Et erunt fílii eius sicut a princípio, et cœtus eius coram me permanébit, et visitábo advérsum omnes, qui tríbulant eum. Et erit dux eius ex eo et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Quis enim iste est, qui pígnori dabit cor suum, ut appropínquet mihi?, ait Dóminus. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum. Ecce turbo Dómini, furor egrédiens procélla ruens; in cápite impiórum conquiéscet. Non cessábit ab ira indignatiónis Dóminus, donec fáciat et cómpleat cogitatiónes cordis sui; in novíssimo diérum intellegétis ea.
     In témpore illo, dicit Dóminus, ero Deus univérsis cognatiónibus Israel, et ipsi erunt mihi in pópulum. Hæc dicit Dóminus: Invénit grátiam in desérto pópulus, qui remánserat a gládio; vadet ad réquiem suam Israel». De longe Dóminus appáruit mihi: «In caritáte perpétua diléxi te; ídeo attráxi te in misericórdia. Rursúmque ædificábo te, et ædificáberis, virgo Israel; adhuc ornáberis týmpanis tuis et egrediéris in choro ludéntium. Adhuc plantábis víneas in móntibus Samaríæ; plantábunt plantántes et vindemiábunt. Quia erit dies, in qua clamábunt custódes in monte Ephraim: “Súrgite, et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum”. Quia hæc dicit Dóminus: Exsultáte in lætítia propter Iacob et hínnite cápiti géntium; personáte, cánite et dícite: “Salva, Dómine, pópulum tuum, relíquias Israel”. Ecce ego addúcam eos de terra aquilónis et congregábo eos ab extrémis terræ; inter quos erunt cæcus et claudus, prægnans et páriens simul: cœtus magnus reverténtium huc. In fletu vénient, et in deprecatióne redúcam eos et addúcam eos per torréntes aquárum in via recta, et non impíngent in ea, quia factus sum Israéli pater, et Ephraim primogénitus meus est».

RESPONSORIUM

Ier 31, 6, Is 2, 5

R. Erit dies in qua clamábunt custódes: * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.
V. Domus Iacob, veníte et ambulémus in lúmine Dómini. * Súrgite et ascendámus in Sion ad Dóminum Deum nostrum.

LECTIO ALTERA

E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita

(Presbyterorum ordinis, n. 12)

Presbyterorum ad perfectionem vocatio

     Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum, tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.
     Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
     Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
     Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
     Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur. Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi ad vitæ perfectiónem ordinántur.
     Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui sancto patriárchæ Domínico Beátum Bertrándum sócium et imitatórem exímium adiunxísti, eius interventióne nobis concéde, ita fidem, quam ipse nuntiávit, vita profitéri, ut repromíssa in cælis assequámur et prǽmia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)