lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 october 2024
S. Hedvigis, religiosæ, memoria ad libitum


Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiæ matrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficam erga pauperes et ægrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto, monasterium Trebnicense ingressa est ibique mortua anno 1243.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

3, 1 – 4, 14
Promissiones Zorobabel principi et Iesu sacerdoti dicuntur

     «Osténdit mihi Iesum sacerdótem magnum stantem coram ángelo Dómini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversarétur ei. Et dixit ángelus Dómini ad Satan: “Increpet Dóminus in te, Satan! Et íncrepet Dóminus in te, qui elégit Ierúsalem! Numquid non iste torris est érutus de igne?”. Et Iesus erat indútus véstibus sórdidis et stabat ante fáciem ángeli. Qui respóndit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auférte vestiménta sórdida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce ábstuli a te iniquitátem tuam; índuam te mutatóriis”. Et dixit: “Pónite cídarim mundam super caput eius”. Et posuérunt cídarim mundam super caput eius et induérunt eum véstibus; et ángelus Dómini stabat.
     Et contestabátur ángelus Dómini Iesum dicens: “Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si in viis meis ambuláveris et ministérium meum custodíeris, tu quoque iudicábis domum meam et custódies átria mea; et dabo tibi accéssum inter eos, qui nunc hic assístunt.
     Audi, Iesu sacérdos magne, tu et amíci tui, qui sedent coram te, quia viri portendéntes sunt: Ecce enim ego addúco servum meum Germen. Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lápidem unum septem óculi sunt; ecce ego cælábo sculptúram eius, ait Dóminus exercítuum, et áuferam iniquitátem terræ illíus in die una. In die illa, oráculum Dómini exercítuum, vocábit vir amícum suum subter vitem et subter ficum”.
     Et revérsus est ángelus, qui loquebátur in me, et excitávit me quasi virum, qui excitátur de somno suo. Et dixit ad me: “Quid tu vides?”. Et dixi: “Vidi; et ecce candelábrum áureum totum, et ampúlla super caput ipsíus, et septem lucérnæ eius super illud, et septéna infusória lucérnis, quæ erant super caput eius. Et duæ olívæ super illud, una a dextris ampúllæ et una a sinístris eius”.
     Et respóndi et aio ad ángelum, qui loquebátur in me, dicens: “Quid sunt hæc, dómine mi?”. Et respóndit ángelus, qui loquebátur in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt hæc?”. Et dixi: “Non, dómine mi”.
     Et respóndit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Dómini ad Zoróbabel dicens: Non in exércitu nec in róbore, sed in spíritu meo, dicit Dóminus exercítuum. Quis tu, mons magne, coram Zoróbabel? Eris in planum. Et edúcet lápidem primárium inter clamóres: Quam venústus! Et factum est verbum Dómini ad me dicens: Manus Zoróbabel fundavérunt domum istam et manus eius perfícient eam, et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. Quis enim despéxit diem initiórum parvórum? Et lætabúntur et vidébunt lápidem stánneum in manu Zoróbabel. Septem illæ óculi sunt Dómini, qui discúrrunt in univérsa terra”.
     Et respóndi et dixi ad eum: “Quid sunt duæ olívæ istæ ad déxteram candelábri et ad sinístram eius?”. Et respóndi secúndo et dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivárum, qui duábus fístulis áureis effúndunt ex se aurum?”. Et ait ad me dicens: “Numquid nescis quid sunt hæc?”. Et dixi: “Non, dómine mi”. Et dixit: “Isti sunt duo fílii ólei, qui assístunt Dominatóri univérsæ terræ”».

RESPONSORIUM

Ap 11, 4. cf. 3

R. Hi sunt duæ olívæ et duo candelábra, * In conspéctu Dómini terræ stantes.
V. Dabit Dóminus duóbus téstibus suis et prophetábunt. * In conspéctu Dómini terræ stantes.

LECTIO ALTERA

E Vita sanctæ Hedvígis a quodam coǽvo auctóre conscrípta

(Acta Sanctorum Octobris 8 [1853], 201-202)

Semper tendebat in Deum

     Sciens fámula Dei quod illi lápides vivi, in ædifício cæléstis Ierúsalem collocándi, expolíri debérent in hoc mundo tunsiónibus et pressúris, per multásque tribulatiónes oportéret transíre ad illam supérnam glóriam et pátriam gloriósam, totam se aquis passiónum expósuit, corpúsque suum absque compassióne multis iúgiter castigatiónum flagéllis attrívit. Macerávit enim se ieiúniis et abstinéntiis cotídie ádeo magnis, quod multi mirabántur quómodo fémina tam débilis et delicáta póterat huiúsmodi cruciámina sustinére.
     Afflictióne assídua mortificatióni carnis, discretióne tamen prǽvia, quanto invigilábat atténtius, tanto magis in vigóre spíritus et proféctu grátiæ succurrébat, devotiónis quoque ac divíni amóris incéndium in ea sumébat abundántius increméntum. Ferebátur namque sǽpius tam ardénti desidério sursum et agebátur in Deum, ut effécta insensíbilis, quæ circa ipsam erant non advérteret.
     Quemádmodum mentis devotióne semper tendébat in Deum, ita benéfica pietáte inclinábat se ad próximum, liberáliter indigéntibus eleemósynas tribuéndo, quia et collégiis et religiósis persónis, intra vel extra monastéria commorántibus, víduis et pupíllis, infírmis et debílibus, leprósis et reclúsis in vínculis aut in carcéribus, peregrinántibus quoque et nutriéntibus párvulos féminis indigéntibus, subventiónis benefícia impendébat, et universáliter néminem ad se pro auxílio veniéntem, inconsolátum abíre permísit.
     Et quia hæc Dei fámula quæcúmque póterat exercére bonórum óperum non negléxit, hanc étiam ei Deus grátiam cóntulit, ut ubi humána sibi défuit in operatióne facúltas et deficiébat in agéndis própriis víribus, divína passionísque Christi virtúte posset perfícere quod proximórum ab ea in necessitátibus desidéria flagitábant. Ad se ergo recurréntibus, tam pro córporis quam spíritus removéndo incómmodo, potens fuit auxiliári secúndum divínæ beneplácitum voluntátis.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 31, 17. 18

R. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio sapiéntiæ Dei. * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cuius vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)