lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 december 2024
S. Damasi I, papæ, memoria ad libitum


Natione Hispanus, circiter annum 305 natus est. Inter clericos romanos adscitus, anno 366 episcopus Ecclesiæ Romanæ ordinatus est temporibus calamitosis; contra schismaticos et hæreticos complures congregavit synodos, martyrum cultum, quorum sepulcra versibus ornavit, late promovit. Mortuus est anno 384.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Psalmus 38 (39)
Ægrotantis deprecatio

Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)

I

2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
      ut non delínquam in lingua mea;
   ponam ori meo custódiam, *
      donec consístit peccátor advérsum me." –

3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
      et dolor meus renovátus est.

4 Concáluit cor meum intra me, *
      et in meditatióne mea exársit ignis.

5 Locútus sum in lingua mea: *
      "Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
   et númerum diérum meórum quis est, *
      ut sciam quam brevis sit vita mea." –

6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
      et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
   Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
      Etenim ut imágo pertránsit homo.

7 Etenim vánitas est et concitátur; *
      thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

II

8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
      Spes mea apud te est.

9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
      oppróbrium insipiénti ne ponas me.

10 Obmútui et non apériam os meum, *
       quóniam tu fecísti. –

11 Amove a me plagas tuas: *
       ab ictu manus tuæ ego deféci.

12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
       et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
       Etenim vánitas omnis homo. –

13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
       et clamórem meum áuribus pércipe.
    Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
       quóniam ádvena ego sum apud te, *
       peregrínus sicut omnes patres mei.

14 Avértere a me, ut refrígerer, *
       priúsquam ábeam et non sim ámplius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

Psalmus 51 (52)
Contra calumniatorem

Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)

3 Quid gloriáris in malítia, *
      qui potens es iniquitáte?

4 Tota die insídias cogitásti; *
      lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.

5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
      mendácium magis quam loqui æquitátem. *

6    Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –

7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
      evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
      et radícem tuam de terra vivéntium.

8 Vidébunt iusti et timébunt *
      et super eum ridébunt:

9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
      sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
      et præváluit in insídiis suis.“ –

10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
       Sperávi in misericórdia Dei *
       in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
       et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
       in conspéctu sanctórum tuórum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.

V. Dómine Deus noster, convérte nos.
R. Et osténde fáciem tuam, et salvi érimus.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíae prophétæ

25, 6 – 26, 6
Convivium Dei. Canticum redemptorum

     Fáciet Dóminus exercítuum ómnibus pópulis in monte hoc convívium pínguium, convívium vini meri, pínguium medullatórum, vini deliquáti. Et præcipitábit in monte isto fáciem vínculi colligáti super omnes pópulos et telam, quam ordítus est super omnes natiónes. Præcipitábit mortem in sempitérnum et abstérget Dóminus Deus lácrimam ab omni fácie et oppróbrium pópuli sui áuferet de univérsa terra, quia Dóminus locútus est.
     Et dicétur in die illa: «Ecce Deus noster iste, exspectávimus eum ut salváret nos; iste Dóminus, sustinúimus eum: exsultábimus et lætábimur in salutári eius. Quia requiéscet manus Dómini in monte isto». Et triturábitur Moab in loco suo, sícuti terúntur páleæ in sterquilínio; et exténdet manus suas in médio eius, sicut exténdit natans ad natándum; et humiliábitur supérbia eius cum allisióne mánuum eius. Et firmum muniméntum murórum tuórum evértit, deiécit, prostrávit in terram usque ad púlverem.
     In die illa cantábitur cánticum istud in terra Iudæ: «Urbs fortis nobis in salútem; pósuit muros et antemurále. Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, quae servat fidem. Propósitum eius est firmum; servábis pacem, quia in te sperávit.
     Speráte in Dómino in sǽculis ætérnis, Dóminus est petra ætérna. Quia evértit habitántes in excélso, civitátem sublímem humiliábit; humiliábit eam usque ad terram, détrahet eam usque ad púlverem. Conculcábit eam pes, pedes páuperis, gressus egenórum.

RESPONSORIUM

Ap 21, 3; Is 25, 8

R. Audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis: * Et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.
V. Præcipitábit Dóminus Deus mortem in sempiternum, et abstérget lácrimam ab omni fácie. * Et ipsi pópuli eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Augustíni epíscopi Contra Faustum

(Lib. 20, 21; CSEL 25, 562-563)

Martyres celebramus cultu dilectionis et societatis

     Pópulus christiánus memórias mártyrum religiósa sollemnitáte concélebrat et ad excitándam imitatiónem et ut méritis eórum consociétur atque oratiónibus adiuvétur, ita tamen, ut nulli mártyrum, quamvis in memóriis mártyrum, constituámus altária.
     Quis enim antístitum in locis sanctórum córporum assístens altári aliquándo dixit: Offérimus tibi, Petre; aut, Paule; aut, Cypriáne? Sed, quod offértur, offértur Deo, qui mártyres coronávit, apud memórias eórum quos coronávit, ut ex ipsórum locórum admonitióne maior afféctus exsúrgat, ad acuéndam caritátem et in illos, quos imitári póssumus, et in illum, quo adiuvánte possímus.
     Cólimus ergo mártyres eo cultu dilectiónis et societátis, quo et in hac vita colúntur sancti hómines Dei, quorum cor ad talem pro evangélica veritáte passiónem parátum esse sentímus; sed illos tanto devótius, quanto secúrius post certámina ómnia superáta, quanto étiam fidentióre laude prædicámus iam in vita felicióre victóres, quam in ista adhuc usque pugnántes.
     At illo cultu, quæ latría dícitur, cum sit quædam próprie divinitáti débita sérvitus, nec cólimus, nec coléndum docémus, nisi unum Deum.
     Cum autem ad hunc cultum pertíneat oblátio sacrifícii, unde idololatría dícitur eórum qui hoc étiam idólis éxhibent, nullo modo tale áliquid offérimus, aut offeréndum præcípimus vel cuíquam mártyri vel cuíquam sanctæ ánimæ vel cuíquam ángelo; et quisquis in hunc errórem delábitur, corrípitur per sanam doctrínam, sive ut corrigátur, sive ut caveátur.
     étiam ipsi enim sancti, vel hómines, exhibéri sibi nolunt, quod uni Deo debéri norunt. Appáruit hoc in Paulo et Bárnaba, cum commóti miráculis, quæ per eos facta sunt, Lycaónii tamquam diis immoláre voluérunt, conscíssis enim vestiméntis suis, confiténtes et persuadéntes se deos non esse, ista sibi fíeri vetuérunt.
     Sed áliud est, quod docémus, áliud, quod sustinémus; áliud, quod præcípere iubémur, áliud, quod emendáre præcípimur et, donec emendémus, toleráre compéllimur.

RESPONSORIUM

Ps 115 (116 B), 15; 33 (34), 21; cf. Iudt 10, 3

R. Pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum eius. * Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.
V. Stola iucunditátis índuit eos Dóminus. * Custódit ómnia ossa eórum, unum ex his non conterétur.

ORATIO

Orémus:
Præsta, quǽsumus, Dómine, ut mártyrum tuórum iúgiter mérita celebrémus, quorum éxstitit beátus Dámasus papa cultor et amátor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)