lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 februarius 2025
S. Blasii, epicsopi et martyris, memoria ad libitum


Episcopus fuit Sebasteæ in Armenia sǽculo IV. Eius cultus medio ævo per totam Ecclésiam diffusus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Thessalonicénses

2, 13 – 3, 13
Amicitia Pauli et Thessalonicensium

     Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne, quóniam cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei, quod et operátur in vobis, qui créditis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Iudǽa in Christo Iesu, qui éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Iudǽis, qui et Dóminum occidérunt Iesum et prophétas et nos persecúti sunt et Deo non placent et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper. Pervénit autem ira Dei super illos usque in finem.
     Nos autem, fratres, desoláti a vobis ad tempus horæ fácie non corde, abundántius festinávimus fáciem vestram vidére cum multo desidério. Propter quod volúimus veníre ad vos, ego quidem Paulus et semel et íterum, et impedívit nos Sátanas. Quæ est enim nostra spes aut gáudium aut coróna glóriæ — nonne et vos — ante Dóminum nostrum Iesum in advéntu eius? Vos enim estis glória nostra et gáudium.
     Propter quod non sustinéntes ámplius, plácuit nobis, ut relinquerémur Athénis soli, et mísimus Timótheum, fratrem nostrum et cooperatórem Dei in evangélio Christi, ad confirmándos vos et exhortándos pro fide vestra, ut nemo turbétur in tribulatiónibus istis. Ipsi enim scitis quod in hoc pósiti sumus; nam et cum apud vos essémus, prædicebámus vobis passúros nos tribulatiónes, sicut et factum est et scitis. Proptérea et ego ámplius non sústinens misi ad cognoscéndam fidem vestram, ne forte tentáverit vos is, qui tentat, et inánis fiat labor noster.
     Nunc autem veniénte Timótheo ad nos a vobis et annuntiánte nobis fidem et caritátem vestram et quia memóriam nostri habétis bonam semper, desiderántes nos vidére, sicut nos quoque vos, ídeo consoláti sumus, fratres, propter vos in omni necessitáte et tribulatióne nostra per vestram fidem, quóniam nunc vívimus, si vos statis in Dómino. Quam enim gratiárum actiónem póssumus Deo retribúere pro vobis in omni gáudio, quo gaudémus propter vos ante Deum nostrum, nocte et die abundántius orántes ut videámus fáciem vestram et compleámus ea, quæ desunt fídei vestræ?
     Ipse autem Deus et Pater noster et Dóminus noster Iesus dírigat viam nostram ad vos; vos autem Dóminus abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, quemádmodum et nos in vos, ad confirmánda corda vestra sine queréla in sanctitáte ante Deum et Patrem nostrum, in advéntu Dómini nostri Iesu cum ómnibus sanctis eius. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 3, 12. 13a; 2 Th 2, 16a. 17a

R. Multíplicet vos Dóminus et abundáre et superabundáre fáciat caritáte in ínvicem et in omnes, * ad confirmánda corda vestra in sanctitáte.
V. Ipse Dóminus noster consolétur corda vestra. * Ad confirmánda corda vestra in sanctitáte.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo Guelferbytanus 32, De ordinatrione episcopi; PLS 2, 639-640)

Patere pro ovibus meis

     Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre et dare ánimam suam redemptiónem pro multis. Ecce quómodo Dóminus ministrávit, ecce quales servos nos esse præcépit. Dedit ánimam suam redemptiónem pro multis: redémit nos.
     Quis nostrum idóneus est redímere áliquem? Illíus quidem sánguine, illíus morte a morte redémpti sumus, illíus humilitáte iacéntes erécti sumus; sed et nos debémus conférre portiúnculas nostras membris illíus, quia membra illíus facti sumus: ille caput, nos corpus sumus.
     Exhórtans dénique nos apóstolus Ioánnes in epístola sua in exémplum Dómini, qui díxerat: Erit vester servus, quicúmque vult in vobis maior esse, sicut Fílius hóminis non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam redemptiónem pro multis; exhórtans ergo nos ad similitúdinem, ait: Christus pro nobis ánimam pósuit; sic et nos debémus pro frátribus ánimas pónere.
     Ipse étiam Dóminus loquens post resurrectiónem: Petre, amas me? Respondébat ille: Amo. Hoc ille ter dixit, hoc ille ter respóndit; et totum ter Dóminus: Pasce oves meas.
     Ubi mihi osténdis, quia amas me, nisi pascéndo oves meas? Quid mihi præstatúrus es amándo me, quando ómnia exspéctas a me? Quid ergo fácias amándo me, habes: pasce oves meas.
     Hoc semel, et íterum, et tértio: Amas me? Amo. Pasce oves meas. Ter enim negáverat timóre: ter conféssus est amóre.
     Deínde cum ei Dóminus oves suas tértio commendásset, respondénti et confiténti amórem, et damnánti et delénti timórem, contínuo subiécit: Cum iúvenis esses, cingébas te, et ibas quo volébas; cum autem sénior factus fúeris, alter cinget te, et feret quo tu non vis. Hoc autem dixit signíficans qua morte glorificatúrus erat Deum. Crucem suam pronuntiávit illi, passiónem suam prædíxit illi.
     Illuc ergo pergens, Dóminus ait: Pasce oves meas: pátere pro óvibus meis.

RESPONSORIUM

Phil 1, 20b; Ps 68 (69), 21a

R. In nullo confúndar, * Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.
V. Oppróbrium contrívit cor meum, et elángui. * Sed in omni fidúcia magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive per mortem.

ORATIO

Orémus:
Exáudi, Dómine, pópulum tuum, cum beáti Blásii mártyris patrocínio supplicántem, ut et temporális vitæ nos tríbuas pace gaudére, et ætérnæ reperíre subsídium. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)