lat

BREVIARIUM ROMANUM

5 februarius 2025
S. Agathæ, virginis et martyris, memoria


Martyrium subiit Catanæ in Sicilia, probabiliter in persecutione Decii. Eius cultus iam ab antiquo per totam Ecclésiam diffusus est eiusque nomen in Canonem Romanum insertum.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

O Christe, flos convállium,
te láudibus extóllimus,
quod hanc ornásti vírginem
palmis quoque martýrii.

Hæc prudens, fortis, sápiens,
fidem proféssa líbere,
pro te dira supplícia
excépit impertérrita.

Sic spreto mundi príncipe,
tuo ditáta múnere,
cruénto parta prœlio,
ætérna tulit prǽmia.

Huius, Redémptor, méritis
nos pius adde sócios,
ut, mente pura, frúctibus
tui fruámur sánguinis.

Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Psalmus 102 (103)
Laus miserentis Domini

Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)

I

1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.

2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
      et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –

3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
      qui sanat omnes infirmitátes tuas;

4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
      qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;

5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
      renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –

6 Fáciens iustítias Dóminus *
      et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.

7 Notas fecit vias suas Móysi, *
      fíliis Israel adinventiónes suas.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

II

8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
      longánimis et multæ misericórdiæ.

9 Non in perpétuum conténdet, *
      neque in ætérnum irascétur.

10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
      neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –

11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
      præváluit misericórdia eius super timéntes eum;

12 quantum distat ortus ab occidénte, *
      longe fecit a nobis iniquitátes nostras.

13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
      misértus est Dóminus timéntibus se.

14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
      recordátus est quóniam pulvis sumus.

15 Homo sicut fenum dies eius, *
      tamquam flos agri sic efflorébit.

16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
      et non cognóscet eum ámplius locus eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

III

17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
      et usque in ætérnum super timéntes eum; *
      et iustítia illíus in fílios filiórum,

18 in eos, qui servant testaméntum eius *
      et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.

19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
      et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –

20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
      poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
      in audiéndo vocem sermónum eius.

21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
      minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.

22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
      in omni loco dominatiónis eius. *
      Bénedic, ánima mea, Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.

V. Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R. Et exercébor in mirabílibus tuis.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Thessalonicénses

5, 1-28
Conversatio filiorum lucis

     De tempóribus et moméntis, fratres, non indigétis, ut scribátur vobis, ipsi enim diligénter scitis quia dies Dómini sicut fur in nocte ita véniet. Cum enim díxerint: «Pax et secúritas», tunc repentínus eis supervéniet intéritus, sicut dolor in útero habénti, et non effúgient. Vos autem, fratres, non estis in ténebris, ut vos dies ille tamquam fur comprehéndat; omnes enim vos fílii lucis estis et fílii diéi. Non sumus noctis neque tenebrárum; ígitur non dormiámus sicut céteri, sed vigilémus et sóbrii simus.
     Qui enim dórmiunt, nocte dórmiunt, et qui ébrii sunt, nocte inebriántur; nos autem, qui diéi sumus, sóbrii simus, indúti lorícam fídei et caritátis et gáleam spem salútis; quóniam non pósuit nos Deus in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, qui mórtuus est pro nobis, ut sive vigilémus sive dormiámus, simul cum illo vivámus. Propter quod consolámini ínvicem et ædificáte altérutrum, sicut et fácitis.
     Rogámus autem vos, fratres, ut novéritis eos, qui labórant inter vos et præsunt vobis in Dómino et monent vos, ut habeátis illos superabundánter in caritáte propter opus illórum. Pacem habéte inter vos. Hortámur autem vos, fratres: Corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes, suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes. Vidéte, ne quis malum pro malo alícui reddat, sed semper, quod bonum est, sectámini et in ínvicem et in omnes. Semper gaudéte, sine intermissióne oráte, in ómnibus grátias ágite; hæc enim volúntas Dei est in Christo Iesu erga vos. Spíritum nolíte exstínguere, prophetías nolíte spérnere; ómnia autem probáte, quod bonum est tenéte, ab omni spécie mala abstinéte vos.
     Ipse autem Deus pacis sanctíficet vos per ómnia, et ínteger spíritus vester et ánima et corpus sine queréla in advéntu Dómini nostri Iesu Christi servétur. Fidélis est, qui vocat vos, qui étiam fáciet.
     Fratres, oráte étiam pro nobis.
     Salutáte fratres omnes in ósculo sancto. Adiúro vos per Dóminum, ut legátur epístula ómnibus frátribus.
     Grátia Dómini nostri Iesu Christi vobíscum.

RESPONSORIUM

1 Th 5, 9-10; Col 1, 13

R. Pósuit nos Deus non in iram sed in acquisitiónem salútis per Dóminum nostrum Iesum Christum, * Qui mórtuus est pro nobis, ut simul cum illo vivámus.
V. Erípuit nos Deus de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ * Qui mórtuus est pro nobis, ut simul cum illo vivámus. .

LECTIO ALTERA

Ex Oratióne sancti Methódii Sículi epíscopi in sanctam Agatham

(Analecta Bollandiana 68, 76-78)

Ab ipso bonitatis fonte Deo donata

     Anniversária sanctæ mártyris commemorátio in unum hunc locum nos omnes collégit, ut nostis, o mei auditóres, antíquæ quidem mártyris et primáriæ propter insígne certámen, sed vero recéntis, quæ quasi nunc decertándo vincat propter divína mirácula, quibus cotídie coronátur, pulchréque decorátur.
     Virgo quidem est, quia ex immortális Dei Verbo (quod étiam propter me in carne sua mortem gustávit) indivisóque Dei Fílio nata est, ut lóquitur theólogus Ioánnes: Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri.
     Múlier ígitur virgo, quæ vos invitávit ad nostrum religiósum épulum, illa est múlier bene despónsa uni viro Christo, ut verbis utar apóstoli Pauli de thálami coniunctióne.
     Virgo, quæ consciéntiæ a lúmine, coloréque sánguinis veri diviníque Agni et lábia sua et genas et linguam purpurissábat exornabátque, necnon étiam contínua mentis suæ cognitióne necem sui studiósi amatóris, quasi nuper sánguine madéntis, revolvébat intúsque circumferébat; ut hæc stola eius confessiónis non solum indelébilem ferret Christi notam purpúrei sánguinis alte iam imbíbiti, sed étiam virginális eloquéntiæ thesáuros adveniéntibus pósteris elegántes eiúsmodi colóres una cum non deficiénte verbórum scaturígine impartíret.
     Hæc ítaque vere bona, quippe Dei pars exsístens, eídem Sponso suo et rursus nobis boni communióne, qua nóminis sui vim significationémque refert, Agatha, ab ipso bonitátis fonte Deo concéssa, donóque data.
     Quid autem magis benéficum quam summum bonum? et quid magis celebrándum laudum præcóniis quíspiam invéniat quam Agatham?
     Agatha, cuius bónitas ad nomen, ad ipsámque rem quadrat; Agatha, quæ rebus præcláre gestis bonum nomen præ se fert, et in ipso nómine præcláre abs se gesta demónstrat; Agatha, quæ vel suo nómine állicit, ut ad sese omnes maximópere occúrrant, quæ étiam suo exémplo docet, ut ad verum bonum, qui solus Deus est, omnes sine mora secum conténdant.

RESPONSORIUM

_

R. Ego autem, adiúta a Dómino, perseverábo in confessióne eius, * Qui me salvam fecit et consolátus est me.
V. Immaculátus Dóminus immaculátam sibi fámulam misericórditer consecrávit. * Qui me salvam fecit et consolátus est me.

ORATIO

Orémus:
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quæ tibi grata semper éxstitit et virtúte martýrii et mérito castitátis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)