lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 maius 2025
Pro O.P.: Patrocinii beátæ Mariæ Virginis supra Ordinem Fratrum prædicatorum universum, memoria


Consuevit in Ecclésia beatam Mariam Virginem « titulis Advocatæ, Auxiliatricis, Adiutricis, Mediatricis » invocari, indesinenter perdurante in gratiæ oeconomia salutifero eius maternitatis munere, eo quod ipsa, « multiplici intercessione sua pergit in æternæ salutis donis nobis conciliandis » (Lumen Gentium, n. 62).
quóniam vero, ut B. Humbertus de Romans asserit, « Ipsa [B. Virgo] fuit magnum adiutorium initiandi Ordinem ... et speratur quod ducit ad finem bonum» (Opera II, 70-71), Ordo noster inde ab initio eiusdem B. Virginis Patrocinium agnoscit, ipsumque «profiteri non dubitat, iugiter experitur et omnium — fratrum ac sororum — cordi commendat, ut hoc materno fulti præsidio Salvatori intimius adhaereant » (LG, n. 62) pro ardua salvifica missione in mundo adimplenda.
Usque ad novissimam Calendarii liturgici instaurationem, apud nos Patrocinium B. M. Virginis recolebatur die 22 decembris, anniversario approbationis Ordinis ab Honorio III (22 decembris 1216). Nunc autem, attenta præcedentia feriarum Adventus, quæ omnibus memoriis præponuntur, hæc Patrocinii celebranda commemoratio proponitur mense maii — qui peculiari devotioni solet B. M. Virgini in Ecclésia dicari —, et quidem die 8, quatenus in ea diversimode aliquod B. M. Virginis eiusdem rationis titulum in diversis Propriis liturgicis celebrandum recolitur.


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Mole graváti críminum
ad te, regína cǽlitum,
confugiéntes, poscimus
nostris ut adsis précibus.

Ætérnæ vitæ iánua,
aurem nobis accómmoda,
per quam spes vitæ rédiit,
quam Eva peccans ábstulit.

Tu princeps, mater Principis,
vitam depósce fámulis,
et pæniténdi spátia
nobis indúlgens impetra.

Oránte te, sanctíssima,
sanctórum orant ágmina;
tuis, patróna, précibus
conciliétur Dóminus.

Regnátrix mater ómnium,
vota comple fidélium,
ac vitam nos post frágilem
ad veram perduc réquiem.

Sit laus Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te præ cunctis cǽlica
exornavérunt glória. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum. Allelúia.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína. Allelúia.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus. Allelúia.

V. Deus et Dóminum suscitávit, allelúia.
R. Et nos suscitábit per virtútem suam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

9, 13-21
Plaga belli

     Ego Ioánnes vidi, et sextus ángelus tuba cécinit. Et audívi vocem unam ex córnibus altáris áurei, quod est ante Deum, dicéntem sexto ángelo, qui habébat tubam: «Solve quáttuor ángelos, qui alligáti sunt super flumen magnum Euphráten». Et solúti sunt quáttuor ángeli, qui paráti erant in horam et diem et mensem et annum, ut occíderent tértiam partem hóminum. Et númerus equéstris exércitus vícies mílies dena mília; audívi númerum eórum. Et ita vidi equos in visióne et, qui sedébant super eos, habéntes lorícas ígneas et hyacínthinas et sulphúreas; et cápita equórum erant tamquam cápita leónum, et de ore ipsórum procédit ignis et fumus et sulphur. Ab his tribus plagis occísa est tértia pars hóminum, de igne et fumo et súlphure, qui procedébat ex ore ipsórum. Potéstas enim equórum in ore eórum est et in caudis eórum, nam caudæ illórum símiles serpéntibus habéntes cápita, et in his nocent.
     Et céteri hómines, qui non sunt occísi in his plagis, neque pæniténtiam egérunt de opéribus mánuum suárum, ut non adorárent dæmónia et simulácra áurea et argéntea et ǽrea et lapídea et lígnea, quæ neque vidére possunt neque audíre neque ambuláre, et non egérunt pæniténtiam ab homicídiis suis neque a venefíciis suis neque a fornicatióne sua neque a furtis suis.

RESPONSORIUM

Cf. Act 17, 30. 31; Ioel 1, 13. 14

R. Omnes ubíque pæniténtiam agant, * eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.
V. Minístri Dei, congregáte omnes habitatóres terræ, et clamáte ad Dóminum. * Eo quod Deus státuit diem, in qua iudicatúrus est orbem in iustítia, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne beáti Humbérti de Romans presbýteri super Constitutiónes Ordinis

(Opera de vita regulari, ed. J.-J. Berthier, vol. II, Roma 1889, pp. 134-136)

Ordo noster beatam Virginem habet specialem Patronam

     Ex quibúsdam quæ circa princípium nostri Ordinis accidérunt, sunt multæ ratiónes quæ sumúntur per quæ potest cónici quod ipsa beáta Virgo Maria sit speciális Ordinis nostri Patróna. Ex iis — quæ audívi própriis áuribus — et áliis multis quæ scripta sunt in Vitis fratrum, vidétur quod illius Ordinis, qui est ad laudándum, benedicéndum et prædicándum Fílium suum, ipsa sit speciális Mater, producéndo, promovéndo, defendéndo eúndem.
     Unde et ipsi, tamquam speciáli Patrónæ, beátus Domínicus Ordinem commendábat in suis oratiónibus, sicut légitur in Nova legénda. Et inde est quod ipsi tamquam Matri per processiónem — sicut beáto Domínico per commemoratiónem — omni die recommendámus nos.
     Concúrrunt autem multa ad commendatiónem patronátus eiúsdem.
     Patronátus eórum qui sunt poténtes in cúriis est mélior: talis autem est ipsa. Facúltas ei deésse non póterit, quóniam Regína cælórum est. Unde in persona eius dícitur: Et in Ierúsalem potéstas mea. Item, quo est familiárior Dómino a quo impetrándum est áliquod, tanto mélior est eius patronátus: quæ autem potest esse maior familiáritas quam Matris ad Filium? Quam próxima, immo quam íntima! ídeo dícitur: Astitit regína a dextris tuis; scílicet quasi familiáris tibi super omnes in illa cúria.
     Item, quanto quis plus timétur ab adversáriis, tanto mélior est eius patronátus. Ipsa autem est hóstibus terribilis ut castrórum ácies ordináta. Multum ergo sperári potest quod habéri fácile possit eius patronátus. Non est enim incompátiens vel dura accedéntibus ad se: immo tota suávis invenítur, plena pietátis et grátiæ, plena mansuetúdinis et misericórdiæ. ídeo dicitur: Suávis es. Item, plus sperándum est de illíus adiutório, qui plus est obligátus indigénti. Ista autem multum est obligáta peccatóribus, quia eórum occasióne habet quidquid habet excelléntiæ. ídeo dícitur virga, egréssa de radice Iesse, quod interpretátur incéndium, quia ex incéndio magni amóris quem hábuit Deus ad mundum, venit ad eam: et ídeo mundus fuit causa esse ipsius.
     Item, ipsa data est in patrocínium míseris, tamquam advocáta eórum, sicut et provisióne divína factum est ut Esther sublimáta in regnum, advocáta fieret Iudáici pópuli. Sic ad beátam Virginem secúre debémus accédere, cum ipsi incúmbat ex officio nostra negótia procuráre. Item, plus sperátur de illíus subventióne, cuius pia subvéntio multis experiméntis probáta est. Ipsa autem talis est, sicut exémpla innumerabília attestántur. Quis enim accéssit ad eam, et non subvénit ei? Afféctu compatiéndi ac subveniéndi efféctu, subvénit univérsis. ídeo dicitur: Quasi oliva in campis, non in hortis; de cuius fructu possunt omnes communicáre. Item súbvenit in ómnibus: ómnium necessitátes amplissimo quodam miserétur afféctu. Ubíque súbvenit. Semper súbvenit. ídeo dícitur: Usque ad futúrum sǽculum non désinam, scílicet subveníre ómnibus.
     Patet ergo, quantum sperári potest de eius subventióne, si fúerit invocáta fidéliter, cum sit suávis et pátiens accedéntibus ad se. Propter hoc dicit Paulus: Adeámus cum fídúcia ad thronum grátiæ eius, hæc est enim thronus grátiæ Dei, quia ab ipsa egrediúntur multíplices grátiæ ad hómines. Sicut enim dícitur thronus iudícii unde egréditur iudícium, ita dícitur iuste thronus grátiæ unde egréditur grátia. Propter hoc ígitur quod tantum valére potest eius patronátus, quia tam fácile habéri potest, præferéndus est eius patronátus ómnibus áliis. Et ídeo fácimus quotídie processionem in eius honórem, ut ipsam in cælo semper habeámus patrónam.

RESPONSORIUM

Hebr 4, 16

R. Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiæ, * Ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. Allelúia.
V. Ad te, Virgo, suspirámus, geméntes et fléntes in hac lacrimárum valle. * Ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. Allelúia.

Vel alia:

Ex Enarratiónibus de beáto Domínico a beáta Cæcilia tráditis

(Miracula beati Dominici, 7: ed. A. Walz, „Lateranum XIV“, 1948, pp. 316-317)

Beato Dominico oránti beata Virgo apparuit et Ordinis curam se habere indicavit

     Quadam vice, cum pernoctásset beátus Domínicus in oratióne in ecclésia usque ad médiam noctem, egréssus ecclésiam intrávit dormitórium et pósuit se in oratióne in cápite dormitórii.
     Cum staret in oratióne, respíciens ad áliam partem dormitórii, vidit tres dóminas pulchérrimas veniéntes, quárum ea quæ in médio erat matróna venerábilis púlchrior et dígnior cǽteris videbátur. Una ex illis duábus portábat vas quoddam nimis spléndidum et pulchrum, áltera vero aspersórium et porrigébat illi dóminæ quæ erat in médio eárum. Illa autem dómina aspergébat fratres et signábat eos. Illa ítaque matróna dixit beáto Domínico: « Ego sum illa, quam omni sero invocátis. Et cum dicétis Eia ergo, advocáta nostra, prostérno me coram Fílio meo pro conservatióne Ordinis istíus ».
     Et cum post hæc omnes fratres per circúitu signásset et aspersísset, dispáruit. Beátus vero Domínicus rédiit ad oratiónem in loco, ubi prius erat, et ecce súbito raptus fuit in spíritu ante Deum et vidit Dóminum et beátam Vírginem, quæ sedébat ad déxteram eius. Et videbátur ipsi beáto Domínico, quod Dómina nostra indúta esset cappa colóris saphíri.
     Cum autem beátus Domínicus respíciens in circúitu de cunctis Ordínibus religiosórum vidéret ante Deum, de suo autem nullum vidéret, cœpit amaríssime flere, et stans a longe non audébat Dómino et eius Matri appropinquáre. Tunc Dómina nostra ínnuit ei manu, ut iret ad se. Ille autem non audébat accédere, donec eum Dóminus simíliter vocáret.
     Accédens beátus Domínicus prostrávit se coram eis, amaríssime plorans. Dóminus dixit ei ut súrgeret. Cumque surrexísset, interrogávit eum Dóminus dicens: « Quare ita amaríssime ploras»? Qui ait: « ídeo ploro, quia de cunctis Ordínibus hic intúeor, de meo autem nihil perspício ». Et dixit ei Dóminus: « Vis vidére Ordinem tuum »? At ille respóndit tre¬mens: « étiam, Dómine ». Tunc beáta Virgo apéruit cappam, qua videbátur indúta, et expándit coram beáto Domínico, quæ tantæ magnitúdinis visa est fuísse, ut totam cæléstem pátriam cápere viderétur, et subtus eam vidit fratrum multitúdinem copiósam.
     Tunc beátus Domínicus prostérnens se grátias egit Deo et beátæ Maríæ matri eius, et vísio illa dispáruit. Statímque rédiit ad se et conféstim pulsávit matutínum. Compléto Offício matutináli convocávit fratres ad capítulum et fecit magnum et pulchérrimum sermónem, adhórtans eos ad amórem et reveréntiam beátæ Maríæ Vírginis. Et inter cétera rétulit hanc visionem eis.
     [Hanc visiónem ipse beátus Domínicus soróri Cæcíliæ et áliis soróribus de sancto Xysto indicávit tamquam de álio díceret, sed fratres, qui cum eo erant, et ab ipso audíerant, innuébant soróribus ipsum esse.
     Hæc ómnia quæ supra scripta sunt de beáto Domínico rétulit soror Cæcília, quæ cuncta ita vera esse asséruit quod si necésse fuísset ea iuráre paráta esset. Sed quóniam tantæ sanctitátis tantǽque religiónis est, et eius sermóni símplici fácile credéndum sit, hæc quæ ex ore próprio indicávit, ad honórem et laudem Dómini nostri Iesu Christi et beáti Patris nostri Domínici et consolatiónem fratrum, a soróre Angélica eiúsdem convéntus sanctæ Agnétis in scriptis redácta sunt. Párcite stilo quia grammáticam pénitus ignórat.] ]

RESPONSORIUM


R. Felix es, sacra Virgo María, et omni laude digníssima, * quia ex te ortus est Sol iustítiæ, Christus Deus noster. Allelúia.
V. Ora pro pópulo, intérveni pro clero, intercéde pro devóto femíneo sexu: séntiant omnes tuum iuvámen, quicúmque célebrant tuam commemoratiónem. * Quia ex te ortus est Sol iustítiæ, Christus Deus noster. Allelúia.

Vel alia:

E Lítteris Encýclicis Redémptor hóminis Ioánnis Pauli papæ Secúndi

(AAS 71, 1979, pp. 321-324)

Æternus Patris amor, qui per Filium est manifestatus, nobis offertur per hanc matrem

     María est Mater Ecclésiæ, quia ex ineffábili electióne per ipsum Ætérnum Patrem perácta atque peculiári Spíritus Amóris operánte virtúte, vitam humánam dedit Fílio Dei, propter quem ómnia et per quem ómnia et a quo totus pópulus Dei grátiam et dignitátem electiónis suæ accépit. Próprius eius Fílius maternitátem Genetrícis suæ exténdere vóluit cum discípulum, quem potíssimum diligébat, ei ut fílium a summa cruce osténderet.
     Spíritus Sanctus ei insinuávit, ut post Ascensiónem Dómini nostri in Cenáculo manéret, precatiónibus inténta et in exspectatióne una cum Apóstolis versans usque ad diem Pentecóstes, quo Ecclésia visibíliter nata est, quasi ex obscúro in médium pródiens. Exínde omnes generatiónes discipulórum et universórum, qui Christum profiténtur et amant — quemádmodum Ioánnes Apóstolus fecit — spirituáli ratióne accepérunt in sua eam Matrem, quæ hoc modo ab ipsis inítiis, id est a témpore Annuntiatiónis, in históriam salútis et in missiónem Ecclésiæ est insérta.
     Nos cuncti ergo, qui hac ætáte generatiónem discipulórum Christi effícimus, peculiáriter ei cúpimus iungi, necessitáte fídei, spei et caritátis compúlsi. Re enim vera si peculiáriter nobis opus esse persentímus, ut ad Christum convertámur, probe arbitrámur néminem ut Maríam nos indúcere posse in ratiónem divínam mystérii Redemptiónis. Nemo ut María eo introdúctus est ab ipso Deo. In hoc quippe singuláris índoles grátiæ maternitátis divínæ consístit. Non solum est única miniméque iterábilis huius maternitátis dígnitas in humáni géneris história, sed única étiam — quod áttinet ad eius profunditátem et ad amplitúdinem eius actiónis — participátio est, qua María, propter eándem maternitátem, consílio divíno de salúte humána communicávit per mystérium Redemptiónis.
     Hoc ipsum mystérium, si ita loqui póssumus, sub corde Vírginis Nazarethánæ est efféctum, cum hæc illud fiat pronuntiávit. Ex quo témpore virgíneum eius simúlque matérnum cor, peculiári Spíritus Sancti operánte virtúte, semper Fílii sui opus perséquitur et ómnibus se óbviam dat, quos Christus inexháusta caritáte sua compléxus est et continénter compléctitur. Hac de causa étiam cor Maríæ item inexháusto afféctu matérno debet prǽditum esse.
     Nota autem huiúsce amoris matérni, quo Dei génetrix mystérium Redemptiónis et vitam Ecclésiæ proséquitur, exprímitur eo quod singuláriter hómini atque ómnibus eius vicissitudínibus próprius adest. In hoc enim mystérium Matris est pósitum. Ætérnus Patris amor, qui in história humáni géneris per Fílium est manifestátus, quem Pater dedit, ut omnis qui credit in eum non péreat, sed hábeat vitam ætérnam, nobis offértur per hanc Matrem atque hoc modo signa áccipit ad intellegéndum accommo¬datióra et facilióra cuíque hómini.
     Ita fit, ut María in ómnibus viis cotidiánæ vitæ Ecclésiæ versétur opórteat. Eo quod ut Mater præsens adest, Ecclésia certum habet se reápse vitam vívere Magístri sui et Dómini, se e mystério vívere Redemptiónis cum tota eius vivificatória plenitúdine.
     Eníxe potíssimum Maríam, cæléstem Ecclésiæ Matrem, deprecémur, ut in hac oratióne, quæ in novo Advéntu fit humáni géneris, nobíscum manére dignétur, qui Ecclésiam effícimus, id est Corpus mýsticum Fílii eius Unigéniti. Sperámus fore ut, huiúsmodi precatiónis vi, accipiámus Spíritum Sanctum superveniéntem in nos et hoc modo testes fiámus Christi usque ad últimum terræ, quemádmodum illi, qui die Pentecóstes e cenáculo hierosolymitáno exiérunt.

RESPONSORIUM

Cf. Io 19, 26. 27

R. Cum vidísset Iesus Matrem, et discípulum, quem diligébat, stantes iuxta crucem, dixit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus; deínde discípulo: * Ecce Mater tua. Allelúia.
V. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. * Ecce Mater tua. Allelúia.

ORATIO

Orémus:
Fidélis et miséricors Deus, qui prædicatórum Ordinem singulári beátæ Maríæ Vírginis patrocínio commíttere dignátus es, præsta quǽsumus ut, sicut ipsa, in præsénti exstat vita dulcédo et spes nostra, ita Iesum, Fílium tuum, in vitæ éxitu nobis misericórditer osténdat. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)