lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 iunius 2025
S. Aloisii Gonzaga, religiosi, memoria


Natus est anno 1568 prope Mantuam in Longobardia, ex principibus Castellionis. A matre pie educatus, ad religionem maxime inclinatus apparuit. Aviti principatus iure in fratrem transmisso, Societati Iesu Romæ se adiunxit, et dum ægrotis in nosocomiis inserviebat, morbo correptus, mortuus est anno 1591.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

16, 4-6.16-31
Perfidia Dalilæ et mors Samsonis

    In diébus illis: Amávit Samson mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec et vocabátur Dálila. Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum atque dixérunt: «Décipe eum et disce ab illo in quo tantam hábeat fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus et vinctum humiliáre; quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille centum argénteos».
     Locúta est ergo Dálila ad Samson: «Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit, quo ligátus humiliéris».
     Cumque molésta ei esset et per multos dies iúgiter eum urgéret, defécit ánima eius et ad mortem usque lassáta est. Tunc apériens ei totum cor suum dixit ad eam: «Novácula numquam ascéndit super caput meum, quia Nazarǽus consecrátus Deo sum de útero matris meæ; si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam eróque ut céteri hómines».
     Videns illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum atque mandávit: «Ascéndite adhuc semel, quia nunc mihi apéruit totum cor suum». Qui ascendérunt, assúmpta pecúnia, quam promíserant. At illa dormíre eum fecit super génua sua vocavítque tonsórem et fecit rádere septem crines eius et cœpit humiliáre eum: statim enim ab eo fortitúdo discéssit. Dixítque: «Philístim super te, Samson!». Qui de somno consúrgens dixit in ánimo suo: «Egrédiar, sicut ante feci, et me excútiam», nésciens quod Dóminus recessísset ab eo. Quem cum apprehendíssent Philísthim, statim eruérunt óculos eius et duxérunt Gazam vinctum duábus caténis ǽneis et clausum in cárcere mólere fecérunt.
     Iámque capílli eius renásci cœperant, postquam rasi sunt. Príncipes autem Philisthinórum convenérunt in unum, ut immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo et epularéntur dicéntes: «Trádidit deus noster in manus nostras inimícum nostrum Samson».
     Quem étiam pópulus videns laudábat deum suum eadémque dicébat: «Trádidit deus noster in manus nostras adversárium nostrum, qui vastávit terram nostram et occídit plúrimos nostrum».
     Cum enim iam hilarióres essent, postulavérunt, ut vocarétur Samson et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat ante eos; fecerúntque eum stare inter duas colúmnas. Qui dixit púero tenénti manum suam: «Dimítte me, ut tangam colúmnas, quibus ímminet domus, et reclíner super eas et páululum requiéscam». Domus autem plena erat virórum ac mulíerum; et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto círciter tria mília utriúsque sexus spectábant ludéntem Samson. At ille invocávit Dóminum dicens: «Dómine Deus, meménto mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitúdinem prístinam, Deus, ut ulcíscar me de Philísthim saltem pro uno duórum lúminum meórum!». Et tangens ambas colúmnas médias, quibus innitebátur domus, obnixúsque contra álteram eárum déxtera et contra álteram læva ait: «Moriátur ánima mea cum Philístim!». Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes et céteram multitúdinem, quæ ibi erat; multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat. Descendéntes autem fratres eius et univérsa cognátio tulérunt corpus eius et sepeliérunt inter Sáraa et Esthaol in sepúlcro patris sui Mánue; iudicavítque Israel vigínti annis.

RESPONSORIUM

Ps 42 (43), 1a; 30 (31), 4a; Iudic 16, 28b

R. Iúdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta, * Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu.
V. Meménto mei et redde mihi fortitúdinem prístinam. * Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu.

LECTIO ALTERA

Ex Epístola sancti Aloísii Gonzága ad matrem conscrípta

(Acta Sanctorum, Iunii, 5, 878)

Misericordias Domini in æternum cantabo

     Spíritus Sancti grátiam et consolatiónem tibi, illustríssima dómina, perpétuam precor. Versábar équidem, cum tuæ lítteræ afferréntur, adhuc in hac mortuórum regióne. Verum age nunc, ad cælum aliquándo aspirándum est, ut in terra vivéntium Deum ætérnum laudémus. Quod quidem iter nuper sperábam ante hoc tempus a me conféctum iri. Si cáritas est, ut ait sanctus Paulus, flere cum fléntibus, gaudére cum gaudéntibus, ingens omníno te gáudium, mater illustríssima, ex eo hauríre necésse est, quod benefícii gratiǽque in te causa, veram mihi Deus lætítiam, atque a metu eius umquam amitténdi securitátem desígnat.
     Equidem, fatébor enim tibi, illustríssima dómina, cum in consideratióne divínæ bonitátis, quæ instar est maris, cui nec fundus sit nec litus, mentem ingúrgito, ea mihi, illíus amplitúdine abrépta, aberráre neque satis compétere vidétur, quippe cum ille me, pro tam brevi et exíguo labóre, ad ætérnam réquiem accérsat, et me de cælo ad summam felicitátem, quam ádeo neglegénter quæsívi, vocet, fructúmque lacrimárum polliceátur, quas tam parce profúdi.
     Vide étiam atque étiam, illustríssima dómina, et cave ne hanc infinítam Dei benignitátem víoles; quod profécto fáceres, si eum velut mórtuum lamentarére, qui in Dei conspéctu vivat longéque plus rebus tuis, quam in hac vita, sua commendatióne adiuménti áfferat. Non erit hæc diutúrna seiúnctio; in cælo revisémus inter nos, simúlque cum salútis nostræ víndice copuláti, tota ánimi contentióne eum laudántes eiúsque misericórdias in ætérnum cantántes, immortálibus lætítiis perfruémur. Adimit nobis quod ante commodáverat non álio consílio, nisi ut immunióre et tutióre loco repónat, iísque nos bonis ornet quæ nobis optarémus ipsi.
     Hæc ómnia, eo dumtáxat a me dicta sunt, ut morigerárer desidério quo téneor, uti tu, illustríssima dómina, ceteráque omnis família, hunc meum discéssum in iucúndi benefícii loco habeátis, tuque hoc fretum traiciéntem, dum litus contíngam in quo spes omnes meæ sitæ sunt, matérna tua benedictióne prosequáre. Quod idcírco feci libéntius, quod nihil mihi supérfuit, quo evidéntius amórem ac reveréntiam quam ut fílius matri débeo, tibi significárem.

RESPONSORIUM

Ps 40 (41), 13; 83 (84), 11bc

R. Propter innocéntiam suscepísti me, Dómine, * et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.
V. Elégi ad limen esse in domo Dei mei, magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. * Et statuísti me in conspéctu tuo in ætérnum.

ORATIO

Orémus:
Deus, cæléstium auctor donórum, qui in beáto Aloísio miram vitæ innocéntiam cum pæniténtia sociásti, eius méritis et intercessióne concéde, ut, innocéntem non secúti, pæniténtem imitémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)