lat

BREVIARIUM ROMANUM

30 iulius 2025
S. Petri Chrysologi, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est circiter annum 380 ad Forum Cornelii (Imola) in Æmilia, ibique clericis se adiunxit. Anno 424 episcopus Ravennæ electus est et gregem, cuius erat studiosissimus, sermonibus et operibus erudivit. Mortuus est circa annum 450.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Díligam te, Dómine, virtus mea.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Salvum me fecit Dóminus, quóniam vóluit me.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, accénde lucérnam meam; illuminábis ténebras meas.

V. Omnes mirabántur in verbis grátiæ.
R. Quæ procedébant de ore ipsíus.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

10, 1 – 11, 6
Apologia Apostoli

     Fratres: Ipse ego Paulus óbsecro vos per mansuetúdinem et modéstiam Christi, qui in fácie quidem húmilis inter vos, absens autem confído in vobis; rogo autem, ne præsens áudeam per eam confidéntiam, quæ exístimo audére in quosdam, qui arbitrántur nos tamquam secúndum carnem ambulémus. In carne enim ambulántes, non secúndum carnem militámus — nam arma milítiæ nostræ non carnália sed poténtia Deo ad destructiónem munitiónum — consília destruéntes et omnem altitúdinem extolléntem se advérsus sciéntiam Dei, et in captivitátem redigéntes omnem intelléctum in obséquium Christi, et in promptu habéntes ulcísci omnem inobœdiéntiam, cum impléta fúerit vestra obœdiéntia.
     Quæ secúndum fáciem sunt, vidéte. Si quis confídit sibi Christi se esse, hoc cógitet íterum apud se, quia sicut ipse Christi est, ita et nos. Nam et si ámplius áliquid gloriátus fúero de potestáte nostra, quam dedit Dóminus in ædificatiónem et non in destructiónem vestram, ne erubéscam, ut non exístimer tamquam terrére vos per epístulas; quóniam quidem «Epístulæ — ínquiunt — graves sunt et fortes, præséntia autem córporis infírma et sermo contemptíbilis». Hoc cógitet, qui eiúsmodi est, quia quales sumus verbo per epístulas abséntes, tales et præséntes in facto.
     Non enim audémus insérere aut comparáre nos quibúsdam, qui seípsos comméndant, sed ipsi se in semetípsis metiéntes, et comparántes semetípsos sibi, non intéllegunt. Nos autem non ultra mensúram gloriábimur, sed secúndum mensúram régulæ, quam impertítus est nobis Deus, mensúram pertingéndi usque ad vos. Non enim quasi non pertingéntes ad vos superexténdimus nosmetípsos, usque ad vos enim pervénimus in evangélio Christi; non ultra mensúram gloriántes in aliénis labóribus, spem autem habéntes, crescénte fide vestra, in vobis magnificári secúndum régulam nostram in abundántiam, ad evangelizándum in iis, quæ ultra vos sunt, et non in aliéna régula gloriári in his, quæ præparáta sunt.
     Qui autem gloriátur, in Dómino gloriétur; non enim qui seípsum comméndat, ille probátus est, sed quem Dóminus comméndat.
     Utinam sustinerétis módicum quid insipiéntiæ meæ; sed et supportáte me! Æmulor enim vos Dei æmulatióne; despóndi enim vos uni viro vírginem castam exhibére Christo. Tímeo autem, ne, sicut serpens Evam sedúxit astútia sua, ita corrumpántur sensus vestri a simplicitáte et castitáte, quæ est in Christum. Nam si is, qui venit, álium Christum prǽdicat, quem non prædicávimus, aut álium Spíritum accípitis, quem non accepístis, aut áliud evangélium, quod non recepístis, recte paterémini. Exístimo enim nihil me minus fecísse magnis apóstolis; nam etsi imperítus sermóne, sed non sciéntia, in omni autem manifestántes in ómnibus ad vos.

RESPONSORIUM

2 Cor 10, 3-4a; Eph 6, 16a. 17b

R. In carne ambulántes, non secúndum carnem militámus. * Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt.
V. Suméntes scutum fídei et gládium Spíritus, quod est verbum Dei. * Nam arma milítiæ nostræ non carnália sunt.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 148: PL 52, 596-598)

De Incarnationis sacramento

     Quando cóncipit Virgo, virgo parit, manet virgo, non est consuetúdo, sed signum; non est rátio, sed virtus; auctor est, non natúra; non est commúne, sed solum; divínum est, non humánum. Nasci Christum non fuit necéssitas, sed potéstas; fuit sacraméntum pietátis, reparátio salútis humánæ. Qui non nascéndo ex intácto limo fecit hóminem, nascéndo ipse hóminem de córpore fecit intácto; manus quæ in nostrum plasma lutum dignánter assúmpsit, ad reparatiónem nostram dignánter assúmpsit et carnem. Ergo quod Creátor in creatúra sua, quod Deus invenítur in carne, creatúræ honor est, non est Creatóris iniúria.
     Homo, quare tibi tam vilis es, qui tam pretiósus es Deo? Quare sic honorátus a Deo teípsum táliter inhonóras? Quare quæris unde factus sis, et ad quid factus sis non requíris? Nonne tota ista quam vides tibi facta est mundi domus? Tibi infúsa lux circumfúsas rémovet ténebras, tibi est temperáta nox, tibi diménsus est dies: tibi cælum solis, lunæ, stellárum vário fulgóre radiátum est; tibi terra flóribus, nemóribus, frúctibus est depícta; tibi creáta est in áere, campis, in qua speciósa cóntinens mirábilis animántium multitúdo, ne gáudium novi sǽculi tristis solitúdo confúnderet.
     Adhuc tamen quid adíciat ad honórem tuum tuus Creátor excógitat: in te imáginem suam ponit, ut terris invisíbilem conditórem visíbilis imágo præséntem póneret, et in terrénis dedit tibi vices suas, ut non fraudarétur Dómini vicário mundi tam larga posséssio. Deus quod per se fecit in te, in se cleménter excépit, et in hómine se vere vidéri vóluit in quo ante imaginário vóluit se vidéri; dedítque ut propríetas esset ipse, qui ante ut similitúdo esset accéperat.
     Náscitur ergo Christus, ut nascéndo corrúptam redíntegret natúram; infántiam suscépit ille, pátitur nutriménta, percúrrit ætátes, ut unam perféctam, manéntem, quam ipse fécerat, instauráret ætátem: portat hóminem, ne iam cádere homo possit; quem terrénum fécerat, fecit esse cæléstem; animátum humáno spíritu, spíritum vivíficat in divínum: et sic eum totum tollit in Deum, ut in eo quod peccáti, quod mortis, quod labóris, quod dolóris, quod terræ est, nil relínquat, præstánte Dómino nostro Iesu Christo, qui cum Patre vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, nunc et semper et per immortália sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Petr 2, 4a. 5a; Ps 117 (118), 22b

R. Ad Dóminum accedéntes lápidem vivum; * Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini.
V. Hic est lapis, qui factus est in caput ánguli. * Et ipsi tamquam lápides vivi superædificámini.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Petrum Chrysólogum epíscopum Verbi tui incarnáti præcónem egrégium effecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut tuæ salútis mystéria et iúgiter scrutémur in corde, et fidéliter significémus in ópere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)