lat

BREVIARIUM ROMANUM

1 augustus 2025
S. Alfonsi Mariæ De’ Liguori, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


Natus est Neapoli anno 1696; doctor utriusque iuris renuntiatus, ad sacerdotium accessit et Congregationem a Sanctissimo Redemptore nuncupatam instituit. Ad vitam christianam fovendam in populo prædicationi incubuit et libros conscripsit, præsertim de re morali, cuius disciplinæ magister habetur. Episcopus Sanctæ Agathæ Gothorum electus, munus paulo post dimisit et apud suos Nuceriæ Paganorum (Pagani) in Campania mortuus est anno 1787.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Psalmus 34 (35), 1-2. 3c. 9-19. 22-23. 27-28
Dominus salvator in persecutione

Congregati sunt ... et consilium fecerunt, ut Iesum dolo tenerent et occiderent. (Mt 26, 3. 4)

I

1 Iúdica, Dómine, iudicántes me;
      impúgna impugnántes me.

2 Apprehénde clípeum et scutum †
      et exsúrge in adiutórium mihi. *
      Dic ánimæ meæ: "Salus tua ego sum." –


9 ánima autem mea exsultábit in Dómino *
      et delectábitur super salutári suo.

10 Omnia ossa mea dicent: *
       "Dómine, quis símilis tibi?
    Erípiens ínopem de manu fortiórum eius, *
       egénum et páuperem a diripiéntibus eum." –

11 Surgéntes testes iníqui, *
       quæ ignorábam, interrogábant me;

12 retribuébant mihi mala pro bonis, *
       desolátio est ánimæ meæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrge, Dómine, in adiutórium mihi.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

II

13 Ego autem, cum infirmaréntur, *
      induébar cilício,
   humiliábam in ieiúnio ánimam meam, *
      et orátio mea in sinu meo convertebátur.

14 Quasi pro próximo et quasi pro fratre meo ambulábam, *
      quasi lugens matrem contristátus incurvábar. –

15 Cum autem vacillárem, lætáti sunt et convenérunt; *
      convenérunt contra me percutiéntes, et ignorávi.

16 Diripuérunt et non desistébant; tentavérunt me, subsannavérunt me subsannatióne, *
      frenduérunt super me déntibus suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Iúdica causam meam; defénde, quia potens es, Dómine.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

III

17 Dómine, quámdiu aspícies? †
      Restítue ánimam meam a malignitáte eórum, *
      a leónibus únicam meam.

18 Confitébor tibi in ecclésia magna, *
      in pópulo multo laudábo te. –

19 Non supergáudeant mihi inimíci mei mendáces, *
      qui odérunt me gratis et ánnuunt óculis.

22 Vidísti, Dómine, ne síleas; *
      Dómine, ne discédas a me.

23 Exsúrge et evígila ad iudícium meum, *
      Deus meus et Dóminus meus, ad causam meam. –

27 Exsúltent et læténtur, qui volunt iustítiam meam, *
      et dicant semper: "Magnificétur Dóminus, qui vult pacem servi sui." –

28 Et lingua mea meditábitur iustítiam tuam, *
      tota die laudem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Lingua mea, tota die, meditábitur iustítiam tuam.

V. Fili mi, custódi sermónes meos.
R. Serva mandáta mea, et vives.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

11, 30 – 12, 13
Gloriatur Apostolus in infirmitatibus suis

     Fratres: Si gloriári opórtet, quæ infirmitátis meæ sunt, gloriábor. Deus et Pater Dómini Iesu scit, qui est benedíctus in sǽcula, quod non méntior. Damásci præpósitus gentis Arétæ regis custodiébat civitátem Damascenórum, ut me comprehénderet, et per fenéstram in sporta dimíssus sum per murum et effúgi manus eius.
     Gloriári opórtet; non éxpedit quidem, véniam autem ad visiónes et revelatiónes Dómini. Scio hóminem in Christo ante annos quattuórdecim — sive in córpore néscio, sive extra corpus néscio, Deus scit — raptum eiúsmodi usque ad tértium cælum. Et scio huiúsmodi hóminem — sive in córpore sive extra corpus néscio, Deus scit — quóniam raptus est in paradísum et audívit arcána verba, quæ non licet hómini loqui. Pro eiúsmodi gloriábor, pro me autem nihil gloriábor nisi in infirmitátibus meis. Nam et si volúero gloriári, non ero insípiens, veritátem enim dicam; parco autem, ne quis in me exístimet supra id, quod videt me aut audit ex me, et ex magnitúdine revelatiónum. Propter quod, ne extóllar, datus est mihi stímulus carni, ángelus Sátanæ, ut me colaphízet, ne extóllar. Propter quod ter Dóminum rogávi, ut discéderet a me; et dixit mihi: «Súfficit tibi grátia mea, nam virtus in infirmitáte perfícitur». Libentíssime ígitur pótius gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi. Propter quod pláceo mihi in infirmitátibus, in contuméliis, in necessitátibus, in persecutiónibus et in angústiis, pro Christo: cum enim infírmor, tunc potens sum.
     Factus sum insípiens. Vos me coegístis; ego enim débui a vobis commendári. Nihil enim minus fui ab his, qui sunt supra modum apóstoli, tamétsi nihil sum; signa tamen apóstoli facta sunt super vos in omni patiéntia, signis quoque et prodígiis et virtútibus. Quid est enim quod minus habuístis præ céteris ecclésiis, nisi quod ego ipse non gravávi vos? Donáte mihi hanc iniúriam.

RESPONSORIUM

2 Cor 12, 9ba; 4, 7

R. Libentíssime gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi, * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.
V. Habémus thesáurum istum in vasis fictílibus, ut sublímitas sit virtútis Dei. * Nam virtus in infirmitáte perfícitur.

LECTIO ALTERA

Ex Opéribus sancti Alfónsi Maríæ de’ Liguóri epíscopi

(Tract. de praxi amandi Iesum Christum: edit. latina, Romae, 1909, pp. 9-14)

De amore Christi

    Tota ánimæ sánctitas et perféctio sita est in amóre erga Iesum Christum, Deum nostrum, summum nostrum bonum nostrúmque redemptórem. Caritátis est colligáre et tuéri omnes virtútes, quæ hóminem perféctum reddunt.
     An Deus forte omnem amórem nostrum sibi non merétur? Ab ætérno nos diléxit. «Perpénde, o homo, — ita nos allóquitur — in te diligéndo me primum fuísse. Necdum tu in lucem prodíeras, neque ipse mundus exsistébat, et ego te iam diligébam. Ex quo ego sum, te díligo».
     Deus, cum sciret hóminem benefíciis állici, donis suis ad sui amórem eum devincíre vóluit: «Quibus láqueis irretíri se sinunt hómines, iis ad me amándum eos captáre volo: amóris vínculis». Atque eo spectárunt cuncta dona, quæ hómini cóntulit. Cum ei donásset ánimam, ad imáginem suam memória, intelléctu et voluntáte prǽditam, cum corpus dedísset sénsibus instrúctum; pro eo étiam creávit cælum et terram et tantam rerum cópiam, hóminis amóre hæc ómnia cóndidit, ut omnes illæ creatúræ hómini servírent, homo autem ipsum dilígeret tot beneficiórum grátia.
     Nec solúmmodo pulchras illas creatúras nobis dare vóluit; verum, ut nostrum amórem sibi conciliáret, vel eo progréssus est, ut semetípsum totum nobis largirétur. Ætérnus Pater vel eo procéssit, ut únicum suum Fílium nobis donáret. Cum nos omnes peccáto mórtuos suǽque grátiæ expértes vidéret, quid fecit? Imménso, immo ut lóquitur Apóstolus, nímio suo erga nos amóre compúlsus, diléctum suum Fílium misit, qui pro nobis satisfáceret, nosque ad vitam, peccáto ablátam, revocáret.
     Donándo autem Fílium, cui non ignóvit, ut nobis ignósceret, simul omne bonum nobis largítus est: grátiam, caritátem et paradísum; nam ómnia illa certo minóra sunt Fílio: Qui étiam próprio Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum; quómodo non étiam cum illo ómnia nobis donávit!

RESPONSORIUM

Ps 144 (145), 19-20a; 1 Io 3, 9a

R. Voluntátem timéntium se fáciet Dóminus, et deprecatiónem eórum exáudiet, et salvos fáciet eos. * Custódit Dóminus omnes diligéntes se.
V. Omnis, qui natus est ex Deo, peccátum non facit, quóniam semen ipsíus in eo manet. * Custódit Dóminus omnes diligéntes se.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui in Ecclésia tua nova semper instáuras exémpla virtútum, da nobis in zelo animárum beáti Alfónsi Maríæ epíscopi ita vestígiis adhærére, ut eius in cælis assequámur et prǽmia. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)