lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 augustus 2025
XX DOMINICA PER ANNUM


AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Noctu vel summo mane:

Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,

Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.

Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.

Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.

Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.

Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.

Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.

Diurno tempore:

Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
   dies prima.

Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
   summis ima.

Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
   subveníret,

Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
   totus iret.

Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
   ad supérna.

Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
   laus ætérna.

Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
   plebs fidélis.

Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
   sit in cælis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

6, 1-13
Vocatio Isaiæ prophetæ

    In anno, quo mórtuus est rex Ozías, vidi Dóminum sedéntem super sólium excélsum et elevátum; et fímbriæ eius replébant templum. Séraphim stabant iuxta eum; sex alæ uni et sex alæ álteri: duábus velábat fáciem suam et duábus velábat pedes suos et duábus volábat. Et clamábat alter ad álterum et dicébat: «Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus exercítuum; plena est omnis terra glória eius».
     Et commóta sunt superliminária cárdinum a voce clamántis, et domus repléta est fumo.
     Et dixi: «Væ mihi, quia périi! Quia vir pollútus lábiis ego sum et in médio pópuli pollúta lábia habéntis ego hábito et regem Dóminum exercítuum vidi óculis meis».
     Et volávit ad me unus de séraphim, et in manu eius cálculus, quem fórcipe túlerat de altári, et tétigit os meum et dixit: «Ecce tétigit hoc lábia tua, et auferétur iníquitas tua, et peccátum tuum mundábitur».
     Et audívi vocem Dómini dicéntis: «Quem mittam? Et quis ibit nobis?». Et dixi: «Ecce ego, mitte me». Et dixit: «Vade, et dices pópulo huic: Audiéntes audíte et nolíte intellégere, et vidéntes vidéte et nolíte cognóscere. Pingue redde cor pópuli huius et aures eius ággrava et óculos eius excǽca, ne forte vídeat óculis suis et áuribus suis áudiat et corde suo intéllegat et convertátur et sanétur».
     Et dixi: «Usquequo, Dómine?». Et dixit: «Donec desoléntur civitátes absque habitatóre et domus sine hómine, et terra relinquátur desérta». Et longe addúcet Dóminus hómines, et magna erit desolátio in médio terræ; et adhuc in ea decimátio, et rursus excisióni tradétur sicut terebínthus et sicut quercus in quibus deiéctis manébit áliquid stábile. Semen sanctum erit id, quod stéterit in ea.

RESPONSORIUM

Ap 4, 8c; Is 6, 3

R. Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est; * Plena est omnis terra glória eius.
V. Séraphim clamábant alter ad álterum: Sanctus, sanctus, sanctus Dóminus exercítuum. * Plena est omnis terra glória eius.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Ioánni Chrysóstomi epíscopi in Matthǽum

(Hom. 15, 6. 7; PG 57, 231-232)

Sal terræ et lux mundi

     Vos estis sal terræ. Non enim pro vestra vita, sed pro toto orbe, inquit, verbum vobis commíttitur. Neque in duas urbes vos mitto, vel decem vel vigínti; neque in unam vos mitto gentem, sicut prophétas olim, sed in terram, in mare et in univérsum orbem; et hunc péssime afféctum. Cum dixit enim: Vos estis sal terræ, osténdit univérsam hóminum natúram infatuátam, et a peccátis corrúptam esse. ídeo has in illis máxime virtútes requírit, quæ sunt ad multórum sollicitúdinem geréndam magis necessáriæ et útiles. Etenim qui mitis est, modéstus, miséricors et iustus, non in se tantum bona ópera conclúdit, sed étiam id curat ut egrégii illi fontes ad aliórum manent utilitátem. Rursum qui mundus est corde, pacíficus et pro veritáte pulsus, vitam suam ad commúnem utilitátem dírigit.
     Ne putétis, inquit, vos ad lévia quædam certámina trahi, neque de rebus exíguis apud vos agi: Vos estis sal terræ. Quid ígitur? num illi pútrida restaurárunt? Nequáquam. Non possunt enim iam putrefácta salis permixtióne iuváre. Non hoc certe fecérunt; sed renováta prius, et sibi trádita, et a fœtóre illo liberáta, tunc cum sale miscébant atque in illa novitáte servábant, quam a Dómino accéperant. Nam liberári a fœtóre peccatórum, Christi virtútis opus fuit; at non ad illum fœtórem revérti, id illórum diligéntiæ et labóris opus erat.
     Viden’ quómodo paulátim osténdit ipsos prophétis esse melióres? Non enim Palæstínæ doctóres esse ait sed totíus orbis terræ. Nolíte ergo mirári, inquit, si áliis relíctis, vos álloquar et ad tanta vos perícula pértraham. Consideráte enim quot quantísque civitátibus, pópulis, géntibus vos præféctos missúrus sim. Ideóque non vos tantum prudéntes esse volo, sed ut álios símiles faciátis. Nisi enim tales fuéritis, ne vobis quidem ipsis suffícere potéritis.
     Nam álii quidem infatuáti, ministério vestro resipíscere possunt; vos autem, si in illud malum incidátis álios vobíscum in perníciem tráhitis. Itaque quanto maióra vobis committúntur negótia, tanto maióre stúdio opus habétis. Quaprópter ait: Si autem sal infatuátum fúerit in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus.
     Ne enim audiéntes: Cum exprobráverint vos et persecúti vos fúerint, et díxerint omne malum verbum advérsum vos, in médium prodíre tímeant, dicit: «Nisi ad hæc paráti fuéritis, frustra elécti estis. Itaque maledícta necessário sequúntur neque in áliquo vos lædunt, sed vestram testificántur firmitátem. Si vero illa metuéntes, ab illa vobis congruénte veheméntia destitéritis, multo gravióra passúri estis, apud omnes male auditúri, et ómnibus contémptui éritis: illud enim est conculcári».
     Deínde ad áliud sublímius pergit exémplum: Vos estis lux mundi. Iterum mundi, non gentis uníus vel vigínti civitátum, sed totíus orbis: lux intellegíbilis, his soláribus rádiis præstántior, quemádmodum et sal spiritále. Primo sal, deínde lux, ut discas quantum ex acri sermóne lucrum provéniat, quanta ex gravi doctrína utílitas. Stringit enim, nec sinit difflúere, et ad virtútem ducens respiciéndi vim indit. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita; neque accéndunt lucérnam et ponunt eam sub módio. Rursus per hæc illos ad accurátam vitæ ratiónem éxcitat, docens eos ut sollícite sibi cáveant, útpote qui sub ómnium óculis verséntur, et in médio totíus orbis theátro decértent.

RESPONSORIUM

Act 1, 8; Mt 5, 6

R. Accipiétis virtútem superveniénte Sancto Spíritu in vos; * Et éritis mihi testes usque ad últimum terræ.
V. Lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant vestra bona ópera, et gloríficent Patrem vestrum. * Et éritis mihi testes usque ad últimum terræ.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui diligéntibus te bona invisibília præparásti, infúnde córdibus nostris tui amóris afféctum, ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, promissiónes tuas, quæ omne desidérium súperant, consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)