lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 september 2025
In nativitate beátæ Mariæ Virginis, festum



AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáta Dei génetrix,
nitor humáni géneris,
per quam de servis líberi
lucísque sumus fílii;

María, virgo régia,
David stirpe progénita,
non tam patérna nóbilis
quam dignitáte súbolis,

Tu nos, avúlso véteri,
complánta novo gérmini;
per te sit genus hóminum
regále sacerdótium.

Tu nos culpárum néxibus
sacris absólve précibus;
tua proméntes mérita
ad cæli transfer prǽmia.

Sit Trinitáti glória,
o Virgo nobilíssima,
quæ te suórum múnerum
thesáurum dat magníficum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Ant. 2 Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Génesis

3, 9-20

Sententia in peccatorem et promissio salutis

     In diébus illis: Vocávit Dóminus Deus hóminem et dixit ei: «Ubi es?». Qui ait: «Vocem tuam audívi in paradíso et tímui eo quod nudus essem et abscóndi me». Cui dixit: «Quis enim indicávit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno, de quo tibi præcéperam, ne coméderes, comedísti?». Dixítque homo: «Múlier, quam dedísti sóciam mihi, ipsa dedit mihi de ligno, et comédi». Et dixit Dóminus Deus ad mulíerem: «Quid hoc fecísti?». Quæ respóndit: «Serpens decépit me, et comédi».
     Et ait Dóminus Deus ad serpéntem: «Quia fecísti hoc, maledíctus es inter ómnia pécora et omnes béstias agri! Super pectus tuum gradiéris et púlverem cómedes cunctis diébus vitæ tuæ. Inimicítias ponam inter te et mulíerem et semen tuum et semen illíus; ipsum cónteret caput tuum, et tu cónteres calcáneum eius».
     Mulíeri dixit: «Multiplicábo ærúmnas tuas et concéptus tuos: in dolóre páries fílios, et ad virum tuum erit appetítus tuus, ipse autem dominábitur tui».
     Hómini vero dixit: «Quia audísti vocem uxóris tuæ et comedísti de ligno, ex quo præcéperam tibi, ne coméderes, maledícta humus propter te! In labóribus cómedes ex ea cunctis diébus vitæ tuæ. Spinas et tríbulos germinábit tibi, et cómedes herbas terræ; in sudóre vultus tui vescéris pane, donec revertáris ad humum, de qua sumptus es, quia pulvis es et in púlverem revertéris».
     Et vocávit homo nomen uxóris suæ Heva, eo quod mater esset cunctórum vivéntium.

RESPONSORIUM


R. Hódie nata est beáta Virgo María ex progénie David, * per quam salus mundi credéntibus appáruit, cuius vita gloriósa lucem dedit sǽculo.
V. Beatíssimæ Vírginis Maríæ Nativitátem devotíssime celebrémus. * Per quam salus mundi credéntibus appáruit, cuius vita gloriósa lucem dedit sǽculo.

LECTIO ALTERA

Ex Oratiónibus sancti Andréæ Creténsis epíscopi

(Oratio 1: PG 97, 806-810)

Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia nova

     Finis legis Christus, qui non minus abdúcat a lege quam ad spíritum próvehat. In eo enim consummátio pósita est, iuxta quod legislátor ipse conféctis ómnibus ac terminátis, in spíritum lítteram tránstulit; in seípso recapítulans ómnia, ac lege grátia vivens, atque illa quidem subiugáta, hæc autem concínne coaptáta et iuncta, non permíxtis confusísque quæ alteríus própria erant cum alteríus própriis, sed divíne ádmodum commutáto, si quid grave erat et servum et captívum, in id quod est leve et líberum, ut non simus iam sub eleméntis mundi in servitútem adácti, quemádmodum ait Apóstolus, nec iugo servitútis lítteræ legis simus obnóxii.
     Hæc enim Christi in nos beneficiórum summa est; hæc sacraménti manifestátio, hæc natúræ exinanítio, Deus et homo, assumptíque hóminis deificátio. Enimvéro ita et spléndidi et quam máxime conspícui Dei ad hómines advéntus, omníno étiam gáudii introductórium áliquid, quo magnum in nos salútis donum procéderet, esse opórtuit. Id porro præsens est celébritas, cui exórdium Deíparæ natívitas est; conclúsio autem et términus, Verbi cum carne destináta compáctio. Modo enim Virgo náscitur et lactátur et fíngitur ac ómnium sæculórum regi Deo mater aptátur.
     Quando étiam duplex nobis ex eo lucrum accésserit: ea quidem próvehens ad veritátem, ea autem a legáli in líttera servitúte ac conversatióne abdúcens. Quo id modo, quave ratióne? Nimírum cedénte umbra advéntui lucis, gratiáque libertátem inferénte pro líttera: quorum sollémnitas hæc confínium est, figurálibus sýmbolis veritátem succedáneam iungens, nováque vetéribus substítuens.
     Omnia ergo creáta decántent tripudiéntque, ac áliquid diéi lætítiæ cóngruum cónferant. Una hódie cæléstium, terrestriúmque sit commúnis celébritas, simúlque agat festum quidquid in mundo et supra mundum coalitiónis est. Hódie enim ómnium Creatóris creátum delúbrum exstrúctum est, ac creatúra, nova decentíque ratióne, novum Auctóri parátur hospítium.

RESPONSORIUM


R. Nativitátem hodiérnam perpétuæ Vírginis Genetrícis Dei Maríæ devotíssime celebrémus, * cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.
V. Corde et ánimo Christo canámus glóriam in hac sacra festivitáte præcélsæ Genetrícis Dei Maríæ. * Cuius vita ínclita cunctas illústrat Ecclésias.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Fámulis tuis, quǽsumus, Dómine, cæléstis grátiæ munus impertíre, ut, quibus beátæ Vírginis partus éxstitit salútis exórdium, Nativitátis eius festívitas pacis tríbuat increméntum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)