Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXIII
S. Petri Claver, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R.
Loquétur pacem ad plebem suam.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Hábacuc prophétæ
Oráculum, quod vidit Hábacuc prophéta Usquequo, Dómine, clamábo, et non exáudis? Vociferábor ad te: «Violéntia!», et non salvas?
Quare ostendísti mihi iniquitátem et malítiam vides? Et vástitas et violéntia est coram me, et facta est conténtio, et iúrgium
exóritur. Propter hoc languet lex, et non pervénit usque ad finem iudícium. Quia ímpius prǽvalet advérsus iustum, proptérea egréditur
iudícium pervérsum. «Aspícite in géntibus et vidéte, admirámini et obstupéscite, quia opus fácio in diébus vestris, quod nemo
credet, cum narrábitur. Quia ecce ego suscitábo Chaldǽos, gentem amáram et velócem, ambulántem super latitúdinem terræ, ut possídeat
tabernácula non sua. Horríbilis et terríbilis est, ex semetípsa iudícium eius et maiéstas eius egrediétur. Levióres pardis equi
eius et sævióres lupis desérti; et accúrrunt équites eius: équites namque eius de longe vénient, volábunt quasi áquila festínans ad
comedéndum. Omnes, ut violéntiam fáciant, vénient, omnes fácies eórum ventus urens; et congregábunt quasi arénam captívos. Et ipsa
reges subsannábit, tyránnis illúdet; ipsa super omnem munitiónem ridébit et comportábit ággerem et cápiet eam. Tunc ultra progrédiens
quasi ventus pertransíbit et constítuet fortitúdinem suam deum suum».
Numquid non tu a princípio, Dómine, Deus meus, sanctus meus, qui non moriéris? Dómine, ad iudícium posuísti eam; petra mea, ad
corripiéndum fundásti eam. Mundi sunt óculi tui, ne vídeas malum; et respícere ad iniquitátem non póteris. Quare réspicis super
iníque agéntes et taces, devoránte ímpio iustiórem se? Fecísti hómines quasi pisces maris, quasi réptile non habens príncipem super
se. Omnes in hamo súblevat, trahit eos in sagéna sua et cóngregat in rete suo; super hoc lætátur et exsúltat. Proptérea ímmolat
sagénæ suæ et sacríficat reti suo; quia in ipsis incrassáta est pórtio eius et cibus eius pinguis. Propter hoc ergo evaginábit
gládium suum semper, ut interfíciat gentes sine misericórdia? Super custódiam meam stabo et consístam super spéculam et contemplábor,
ut vídeam quid dicat mihi, et quid respóndeat ad querélam meam. Et respóndit mihi Dóminus et dixit: «Scribe visum et explána eum
super tábulas, ut percúrrat, qui légerit eum. Quia adhuc visus ad tempus constitútum, sed anhélat in finem et non mentiétur; si
moram fécerit, exspécta illum, quia véniens véniet et non tardábit. Ecce lánguidus, in quo non est ánima recta; iustus autem in fide sua vivet».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Petri Claver, presbýteri
Heri, 30 maii huius anni 1627, in festo Sanctíssimæ Trinitátis, exscendérunt e máxima navi plúrimi nigrítæ ex flumínibus Africas extrácti.
Procúrrimus, feréntes in binis sportis áurea mala, cítrea, dulciária biscócta et néscio quid áliud. Casas eórum adímus. Videbámur Guinéam
álteram intrásse! per médias catérvas perrumpéndum fuit, donec ad ægrótos pervenímus, quorum ingens erat númerus, húmido vel pótius lutulénto
solo decumbéntium — erat autem excogitátum, ne humor nímius esset, ággerem exstrúere, tégulas et laterítia frágmina intermiscéndo — hic ergo
erat eórum lectus, non hac solum de causa perincómmodus, sed præcípue quia nudi erant, sine ulla véstium protectióne.
Pósito ígitur pállio, comportávimus ex mércium apothéca quidquid ad tabulátum compingéndum súberat: sic locum strávimus in quem, per médios
manípulos perrumpéntes, ægrótos tándem deportávimus. Dein illos in binos cœtus distribúimus: álios sócius meus cum intérprete ádiit: álios
ipse adórtus sum. Duo erant nigrítæ, morti quam vitæ propióres, iam frígidi, et in quibus venárum pulsus haud repértus. Prunas ope tégulæ
contráximus atque in médium contúlimus, prope moribúndos; dein in hunc ignem odóres proiécimus, quorum duas bursas replétas habebámus, quas
omníno hac occasióne consúmpsimus. Deínde, ope nostrum palliórum, nam ipsi nihil huiúsmodi habent et írrite ália ab ipsórum domínis petiissémus,
suffiméntum præbúimus, quo æstum et vitálem spíritum recípere visi sunt. Erat vidére qua oculórum hilaritáte in nos respícerent!
Hoc modo eos allocúti sumus, non verbis sed mánibus et ópere: et quidem, persuásum habéntibus huc tractos esse ut comederéntur, quílibet álius
sermo prorsus inútilis evasísset. Consédimus dein vel genufléximus apud ipsos, lavimúsque vino tum fácies tum córpora, satagéntes blandítiis
eos exhilaráre et pandéntes coram ipsis motíva naturália quæ ægrótos in lætítiam quoquómodo perdúcere valent.
Post hæc aggréssi sumus catechísmum baptísmi explicáre, quales scílicet sint eius mirábiles efféctus pro córpore et ánima: cum hæc, quæstiónibus
nostris respondéntes, visi sunt satis intellexísse, transívimus ad doctrínam fusiórem, de Deo scílicet uno, qui et prǽmia et pœnas iuxta cuiúsque
mérita distríbuit, et réliqua. Rogávimus elícerent contritiónis actum manifestaréntque commissórum detestatiónem. Tandem, cum sat paráti visi sunt,
declarávimus eis mystéria Trinitátis, Incarnatiónis et Passiónis, et ostendéntes Christum cruci affíxum, prout depíctus est supra baptísmi fontem
in quem défluunt ex Christi vulnéribus sánguinis rívuli, præívimus eis recitándo, eórum lingua, actum contritiónis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Petrum servórum servum effecísti eúmque mira in eis iuvándis caritáte et patiéntia roborásti, eius nobis
intercessióne concéde, ut, quæ Iesu Christi sunt, quæréntes, próximos ópere et veritáte diligámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)