lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 october 2025
SS. Dionysii, episcopi, et sociorum martyrum, memoria ad libitum


Traditur a sancto Gregorio Turonensi Dionysius in Galliam ex Urbe venisse, medio sǽculo III. Primus Parisiorum episcopus factus, prope Lutetiam martyr occubuit cum duobus membris sui cleri.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima ad Timótheum

5, 3-25
De viduis et presbyteris

     Caríssime: Víduas honóra, quæ vere víduæ sunt. Si qua autem vídua fílios aut nepótes habet, discant primum domum suam pie régere et mútuam vicem réddere paréntibus, hoc enim accéptum est coram Deo. Quæ autem vere vídua est et desoláta, sperávit in Deum et instat obsecratiónibus et oratiónibus nocte ac die; nam quæ in delíciis est vivens, mórtua est. Et hæc prǽcipe, ut irreprehensíbiles sint. Si quis autem suórum et máxime domesticórum curam non habet, fidem negávit et est infidéli detérior.
     Vídua adscribátur non minus sexagínta annórum, quæ fúerit uníus viri uxor, in opéribus bonis testimónium habens: si fílios educávit, si hospítio recépit, si sanctórum pedes lavit, si tribulatiónem patiéntibus subministrávit, si omne opus bonum subsecúta est. Adulescentióres autem víduas devíta; cum enim luxuriátæ fúerint advérsus Christum, núbere volunt, habéntes damnatiónem, quia primam fidem írritam fecérunt; simul autem et otiósæ discunt circumíre domos, non solum otiósæ sed et verbósæ et curiósæ, loquéntes quæ non opórtet. Volo ergo iunióres núbere, fílios procreáre, dóminas domus esse, nullam occasiónem dare adversário maledícti grátia; iam enim quædam convérsæ sunt retro Sátanam.
     Si qua fidélis habet víduas, subminístret illis, et non gravétur ecclésia, ut his, quæ vere víduæ sunt, suffíciat.
     Qui bene præsunt presbýteri, dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína; dicit enim Scriptúra: «Non infrenábis os bovi trituránti» et: «Dignus operárius mercéde sua». Advérsus presbýterum accusatiónem noli recípere, nisi sub duóbus vel tribus téstibus. Peccántes coram ómnibus árgue, ut et céteri timórem hábeant. Testíficor coram Deo et Christo Iesu et eléctis ángelis, ut hæc custódias sine præiudício nihil fáciens in áliquam partem declinándo. Manus cito némini imposúeris, neque communicáveris peccátis aliénis; teípsum castum custódi.
     Noli adhuc aquam bíbere, sed vino módico útere propter stómachum et frequéntes tuas infirmitátes.
     Quorúndam hóminum peccáta manifésta sunt præcedéntia ad iudícium, quosdam autem et subsequúntur; simíliter et facta bona manifésta sunt, et quæ áliter se habent, abscóndi non possunt.

RESPONSORIUM

Phil 1, 27; 2, 4. 5

R.Digne evangélio Christi conversámini, unánimes concertántes fide evangélii; * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed et ea quæ aliórum.
V.Hoc sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu. * Non quæ sua sunt sínguli considerántes, sed et ea quæ aliórum.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum

(Sermo 20, 47-50: CSEL 62, 467-469)

Testis esto fidelis et fortis

     Ut multæ persecutiónes, ita multa martýria. Cotídie testis es Christi. Tentátus es spíritu fornicatiónis, sed véritus Christi futúrum iudícium temerándam mentis et córporis castimóniam non putásti: martyr es Christi. Tentátus es spíritu avarítiæ ut possessiónem minóris inváderes, indefénsæ víduæ iura temeráres, et tamen contemplatióne cæléstium præceptórum opem magis feréndam quam inferéndam iniúriam iudicásti: testis es Christi. Dénique tales vult testes Christus assístere, secúndum quod scriptum est: Iudicáte pupíllo et iustificáte víduam, et veníte disputémus, dicit Dóminus. Tentátus es spíritu supérbiæ, sed videns ínopem atque egénum pia mente compássus es, humilitátem magis quam arrogántiam dilexísti: testis es Christi. Quod est ámplius, non sermónis tantúmmodo, sed étiam óperis testimónium præbuísti.
     Quis enim locuplétior testis est quam qui confitétur Dóminum Iesum in carne venísse, cum Evangélii præcépta custódit? Nam qui audit et non facit, negat Christum; etsi verbo fatétur, opéribus negat. Quam multis dicéntibus: Dómine, Dómine, nonne in tuo nómine prophetávimus et dæmónia eiécimus et virtútes multas fécimus? in illo die respondébit: Discédite a me, omnes operárii iniquitátis. Ille ergo testis est qui astipulántibus factis, Dómini Iesu præcépta testátur.
     Quanti ergo cotídie in occúlto mártyres Christi sunt et Iesum Dóminum confiténtur! Novit hoc martýrium Apóstolus et testimónium Christi fidéle qui dixit: Hæc est enim gloriátio nostra et testimónium consciéntiæ nostræ. Quanti foris conféssi sunt et intus negavérunt! Nolíte, inquit, omni spirítui crédere, sed a frúctibus eórum cognóscite quibus crédere debeátis. Ergo in persecutiónibus interióribus esto fidélis et fortis, ut et istis forénsibus persecutiónibus approbéris. Et in íntimis persecutiónibus sunt reges et prǽsides, terríbiles iúdices potestáte. Habes exémplum in Dómini tentatióne quam pértulit.
     Et álibi légitur: Non regnet peccátum in vestro mortáli córpore. Vides ante quos reges statúeris, o homo, ante quos prǽsides peccatórum, si culpa regnat. Quot peccáta, quod vítia, tot reges; et ante hos addúcimur et ante hos stamus. Habent étiam isti reges tribúnal in méntibus plurimórum. Sed si quis Christum fateátur, statim regem illum facit esse captívum, déicit de sólio suæ mentis. Quómodo enim póterit diáboli tribúnal manére in eo, cui Christi tribúnal assúrgit?

RESPONSORIUM

_

R. Certámen magnum habuérunt sancti Dei, transiérunt per ignem et aquam et salvi facti sunt; * Et corónas accepérunt a Dómino Deo.
V. Isti sunt sancti, qui pro testaménto Dei sua córpora tradidérunt. * Et corónas accepérunt a Dómino Deo.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Dionýsium eiúsque sócios ad prædicándam géntibus glóriam tuam misísti, eósque virtúte constántiæ in passióne roborásti, tríbue nobis, quǽsumus, ex eórum imitatióne próspera mundi despícere, et nulla eius advérsa formidáre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)