Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVII
Pro O.P.: Iacobi de Ulm, religiosi, pro commemoratione
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
3 et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari. –
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
5 Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos. –
7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis. –
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos. –
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
16 quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
20 Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
22 et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne. –
23 Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
26 Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos. –
29 Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
33 Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
34 terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum. –
36 Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre. –
40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
41 Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
V.
Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R.
Iudícia tua abýssus multa.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima ad Timótheum
Tu, o homo Dei, hæc fuge; sectáre vero iustítiam, pietátem, fidem, caritátem, patiéntiam, mansuetúdinem. Certa bonum certámen
fídei, apprehénde vitam ætérnam, ad quam vocátus es, et conféssus es bonam confessiónem coram multis téstibus.
Præcípio tibi coram Deo, qui vivíficat ómnia, et Christo Iesu, qui testimónium réddidit sub Póntio Piláto bonam confessiónem,
ut serves mandátum sine mácula irreprehensíbile usque in advéntum Dómini nostri Iesu Christi, quem suis tempóribus osténdet
beátus et solus potens, Rex regnántium et Dóminus dominántium, qui solus habet immortalitátem, lucem hábitans inaccessíbilem,
quem vidit nullus hóminum, nec vidére potest; cui honor et impérium sempitérnum. Amen.
Divítibus huius sǽculi prǽcipe non supérbe sápere, neque speráre in incérto divitiárum, sed in Deo, qui præstat nobis ómnia
abúnde ad fruéndum, bene ágere, dívites fíeri in opéribus bonis, fácile tribúere, communicáre, thesaurizáre sibi fundaméntum
bonum in futúrum, ut apprehéndant veram vitam.
O Timóthee, depósitum custódi, devítans profánas vocum novitátes et oppositiónes falsi nóminis sciéntiæ, quam quidam profiténtes
circa fidem aberravérunt. Grátia vobíscum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia
Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut
tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens
vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.
Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur
quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.
Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis,
non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ
libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.
Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis,
ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit,
et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo
tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos
rei in hoc mundo delectátio ímplicet.
Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse
cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hǽreat.
Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et
regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beáto Iacobo tuam ubíque diffúsam bonitátem mirífice contuéri et arte exprímere
tribuísti, fac nos, illíus opéribus et exémplis, ita ínstrui ut summæ tuæ pulchritúdinis contemplatióni efficiámur aptióres. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)