lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 october 2025
S. Ioannis de Capestrano, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Capestrani in Aprutio anno 1386. Perusiæ studio iuris incubuit et ad tempus munere iudicis functus est. Ordinem Fratrum Minorum ingressus et sacerdotio initiatus, vitam apostolicam indefesse egit per totam Europam, ut mores christianos firmaret vel adversus hæreticos disputaret. Mortuus est apud locum Ujlak nuncupatum, hodie vero Ilok, anno 1456.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Psalmus 17 (18), 31-51
Gratiarum actio

Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)

IV

31 Deus, impollúta via eius, †
      elóquia Dómini igne examináta; *
      protéctor est ómnium sperántium in se.

32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
      Aut quæ munítio præter Deum nostrum?

33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
      et pósuit immaculátam viam meam;

34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
      et super excélsa státuit me;

35 qui docet manus meas ad prœlium, *
      et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

V

36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
      et déxtera tua suscépit me, *
      et exaudítio tua magnificávit me.

37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
      et non sunt infirmáta vestígia mea.

38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
      et non convertébar, donec defícerent.

39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
      cadébant subtus pedes meos.

40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
      et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –

41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
      et odiéntes me disperdidísti.

42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
      ad Dóminum, nec exaudívit eos.

43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
      ut lutum plateárum contrívi eos.

44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
      constituísti me in caput géntium.
    Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *

45     in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
      fílii aliéni inveteráti sunt, *
      contremuérunt in ábditis suis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

VI

47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
      et exaltétur Deus salútis meæ.

48 Deus qui das vindíctas mihi †
      et subdis pópulos sub me, *
      liberátor meus de inimícis meis iracúndis;

49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
      a viro iníquo éripis me. –

50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
      et nómini tuo psalmum dicam,

51 magníficans salútes regis sui †
      et fáciens misericórdiam christo suo, *
      David et sémini eius usque in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.

V. Revéla, Dómine, óculos meos.
R. Et considerábo mirabília de lege tua.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

5,1-5; 7,1-10
Rex et Aman ad convivium Esther. Aman suspenditur

     Die tértio, indúta Esther regálibus vestiméntis stetit in átrio domus régiæ, quod erat intérius contra basílicam regis. At ille sedébat super sólium suum in consistório palátii contra óstium domus. Et factum est, cum vidísset Esther regínam stantem, plácuit óculis eius et exténdit contra eam virgam áuream, quam tenébat manu; quæ accédens tétigit summitátem virgæ eius.
     Dixítque ad eam rex: «Quid vis, Esther regína? Quæ est petítio tua? Etiámsi dimídiam partem regni petíeris, dábitur tibi». At illa respóndit: «Si regi placet, óbsecro, ut vénias ad me hódie et Aman tecum ad convívium, quod parávi». Statímque rex: «Vocáte, inquit, cito Aman, ut fiat verbum Esther».
     Intrávit ítaque rex et Aman, ut bíberent cum regína. Dixítque ei rex étiam in secúndo die, postquam vino incalúerat: «Quæ est petítio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fíeri? Etiámsi dimídiam regni mei partem petíeris, impetrábis». Ad quem illa respóndit: «Si invéni grátiam in óculis tuis, o rex, et si tibi placet, dona mihi ánimam meam, pro qua rogo, et pópulum meum, pro quo óbsecro. Tráditi enim sumus, ego et pópulus meus, ut conterámur, iugulémur et pereámus. Atque útinam in servos et fámulas venderémur: tacuíssem, quia tribulátio hæc non esset digna conturbáre regem». Respondénsque rex Asuérus ait: «Quis est iste et ubi est, ut hæc áudeat fácere?». Dixit Esther: «Hostis et inimícus noster, péssimus iste est Aman». Quod ille áudiens ílico obstúpuit coram rege ac regína.
     Rex autem surréxit irátus et de loco convívii intrávit in hortum palátii. Aman quoque surréxit, ut rogáret Esther regínam pro ánima sua; intelléxit enim a rege sibi decrétum esse malum. Qui cum revérsus esset de horto et intrásset convívii locum, répperit Aman super léctulum corruísse, in quo iacébat Esther, et ait: «étiam regínam vult opprímere, me præsénte, in domo mea?». Necdum verbum de ore regis exíerat, et statim operuérunt fáciem eius. Dixítque Harbóna, unus de eunúchis, qui stabant in ministério regis: «En étiam lignum, quod paráverat Mardochǽo, qui locútus est bonum pro rege, stat in domo Aman habens altitúdinis quinquagínta cúbitos». Cui dixit rex: «Appéndite eum in eo». Suspénsus est ítaque Aman in patíbulo, quod paráverat Mardochǽo; et regis ira quiévit.

RESPONSORIUM

Cf. Est 10, 3f; Is 48, 20b

R. Israel clamávit ad Dóminum, et salvum fecit Dóminus pópulum suum; * Liberávit nos de ómnibus malis et fecit signa magna.
V. In voce exsultatiónis annuntiáte: Redémit Dóminus servum suum Iacob. * Liberávit nos de ómnibus malis et fecit signa magna.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu de Spéculo Clericórum sancti Ioánnis de Capestráno presbýteri

(Pars 1, Venetiae 1580, 2)

Proborum clericorum vita illuminat et serenat

     Qui ad mensam Dómini sunt vocáti, nitóre fúlgeant exemplári compéndio vitæ laudábilis et morális, omni depúlsa spurcítia seu immundítia vitiórum. Tamquam sal terræ pro seípsis et réliquis honorabíliter convivéntes et discretióne fúlgida tamquam lux mundi céteros illustrántes, intéllegant ab excélso doctóre Christo Iesu, quod non solum Apóstolis et discípulis, verum étiam cunctis successóribus presbýteris et cléricis intonávit dicens: Vos estis sal terræ; quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras et conculcétur ab homínibus.
     Vere conculcátur ab homínibus, tamquam fimus vilíssimus, immúndus clerus et sórdidus, madefáctus spurcítia vitiórum et caténis críminum irretítus, ut nec sibi nec áliis iam quicquam valére putétur; quia ut dicit Gregórius: «Cuius vita despícitur, restat ut eius prædicátio contemnátur».
     Qui autem bene præsunt presbýteri dúplici honóre digni habeántur, máxime qui labórant in verbo et doctrína. Dúplici síquidem honóre fungúntur digni presbýteri, reáli vidélicet et personáli, sive temporáli páriter et spiritáli, vel transitório dénique cum ætérno; nam etsi in terris hábitent natúræ necessitúdini subiugáti cum mortálibus creatúris, ánxie tamen sátagunt in cælis cum ángelis conversári, ut accépti sint regi, intellegéntes minístri. Quámobrem, sicut sol óriens mundo in altíssimis Dei, sic lúceat lux cleri coram homínibus, ut eórum bona ópera intuéntes, gloríficent Patrem qui in cælis est.
     Vos estis lux mundi. Nam, sicut lux nedum seípsam irrádiet, sed cétera circumquáque diffúndens suos rádios conspécta perlústret, ita probórum et iustórum clericórum luminósa vita se contuéntes fulgóre sanctitátis illúminat et serénat. Ad curam ígitur pósitus aliórum, in seípso debet osténdere quáliter álios in domo Dómini opórteat conversári.

RESPONSORIUM

Sir 4, 28-29; 2 Tim 4, 2

R. Ne retíneas verbum in témpore suo, non abscóndas sapiéntiam tuam in decórem. * In verbo enim agnóscitur sapiéntia, et sensus in responsióne linguæ.
V. Prǽdica verbum: insta opportúne, importúne, árgue, íncrepa, óbsecra, in omni patiéntia et doctrína. * In verbo enim agnóscitur sapiéntia, et sensus in responsióne linguæ.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad pópulum fidélem in angústiis confortándum, beátum Ioánnem suscitásti, præsta quǽsumus, ut nos in tuæ protectiónis securitáte constítuas, et Ecclésiam tuam perpétua pace custódias. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)