lat

BREVIARIUM ROMANUM

3 november 2025
S. Martini de Porres, religiosi, memoria ad libitum


Ex patre Hispano et nigra muliere natus est Limæ in Peruvia anno 1579. Puerulus medicamentariam artem didicit, quam postea, inter Fratres Prædicatores adlectus, pro pauperibus large exercuit. Vitam gessit asperam atque humilem, et eucharistiam maxime coluit. Mortuus est anno 1639.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro primo Machabæórum

1, 41-64
Persecutio Antiochi

     In diébus illis: Scripsit rex Antíochus omni regno suo, ut essent univérsi pópulus unus, et relínqueret unusquísque legem suam. Et recepérunt omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi; et multi ex Israel consensérunt cúltui eius et sacrificavérunt idólis et coinquinavérunt sábbatum. Et misit rex libros per manus nuntiórum in Ierúsalem et in civitátes Iudæ, ut sequeréntur leges géntium terræ, et prohibére holocáusta et sacrifícia et placatiónes fíeri in templo Dei et contamináre sábbata et dies sollémnes et pollúere sancta et sanctos, instrúere aras et templa et idóla et immoláre porcína et pécora commúnia et relínquere fílios suos incircumcísos et pollúere ánimas eórum in omni immúndo et abominatióne, ita ut oblivisceréntur legem et immutárent omnes iustificatiónes; et quicúmque non fécerit secúndum verbum regis Antíochi, moriétur. Secúndum ómnia verba hæc scripsit omni regno suo et præpósuit consideratóres super omnem pópulum et mandávit civitátibus Iudæ immoláre per civitátem et civitátem. Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos, omnes, qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala in terra; et posuérunt Israel in ábditis et in abscónditis fugitivórum locis.
     Die quinta décima mensis Cásleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit abominatiónem desolatiónis super altáre; et per civitátes Iudæ in circúitu ædificavérunt aras et ante iánuas domórum et in platéis sacrificábant. Et libros Legis, quos invenérunt, combussérunt igne scindéntes eos; et ubicúmque inveniebátur apud áliquem liber testaménti, et si quis consentiébat legi, constitútio regis interficiébat eum. In virtúte sua faciébant hæc Israéli, ómnibus, qui inveniebántur in omni mense et mense in civitátibus. Et quinta et vicésima die mensis sacrificábant super aram, quæ erat super altáre; et mulíeres, quæ circumcíderant fílios suos, interficiébant secúndum iussum — et suspendébant infántes a cervícibus eórum — et domos eórum et eos, qui circumcíderant illos. Et multi in Israel obtinuérunt et confortáti sunt apud se, ut non manducárent immúnda, et elegérunt mori, ut non pollueréntur escis et non profanárent testaméntum sanctum, et moriebántur. Et facta est ira magna super Israel valde.

RESPONSORIUM

Cf. Dan 9, 18a; Act 4, 29

R. Aperi óculos tuos et vide afflictiónem nostram: circumdedérunt nos gentes ad puniéndum nos; *Tu, Dómine, exténde brácchium tuum et líbera ánimas nostras.
V. Et nunc réspice in minas eórum, et da servis tuis cum omni fidúcia loqui verbum tuum. * Tu, Dómine, exténde brácchium tuum et líbera ánimas nostras.

LECTIO ALTERA

Ex Homilía Ioánnis papæ Vicésimi Tértii in canonizatióne sancti Martíni de Porres hábita

(Die 6 maii 1962: AAS 54 [1962], 306-309)

«Martinus a caritate»

     Martínus suæ exémplis vitæ demónstrat ea nos via posse salútem et sanctitátem cónsequi, quam Christus Iesus osténdit: si vidélicet primo Deum dilexérimus ex toto corde nostro, in tota ánima nostra et in tota mente nostra; secúndo autem si próximos nostros dilexérimus sicut nosmetípsos.
     Cum illi esset perspéctum Christum Iesum passum esse pro nobis eúmque peccáta nostra pertulísse in córpore suo super lignum, eum præcípuo amóre prosecútus est cruci affíxum, cuius cum cruciátus acerbíssimos contemplarétur, temperáre sibi non póterat quin fleret ubérius. Diléxit item singulári caritáte augustíssimum eucharístiæ sacraméntum, quod plerúmque ábditus multas horas in templi sacrário adorábat, quoque quanta máxima crebritáte póterat, enutríri cupiébat.
     Deínde vero sanctus Martínus, divíno hortánti Magístro obsequentíssimus, summa prosequebátur fratres caritáte ex incorrúpta fide demissóque ánimo orta. Atque hómines diligébat, quia tamquam Dei fílios fratrésque suos sincére existimábat; immo eos plus quam seípsum diligébat, quandóquidem, qua erat humilitáte, omnes seípso iustióres meliorésque putábat.
     Aliórum enim excusábat menda; vel acerbíssimis iniúriis ignoscébat, cum sibi persuásum esset se ob commíssa peccáta multo gravióribus dignum esse pœnis; sontes ad bonam frugem redúcere omni stúdio contendébat; ægrótis assidébat benígnus; tenuióribus cibum, vestes, medicaménta suppeditábat; agrícolas et hómines vel nigræ cutis vel mixto génere natos, qui tunc témporis abiécta quasi servítia habebántur, omni auxílio et sollicitúdine, quantum in sua erat potestáte, fovébat, ita ut «Martínus a caritáte» vulgo mererétur appellári.
     Sanctus hic vir, qui allóquio, exémplo virtutéque sua álios ad religiónem tantópere alléxit, nunc étiam mirum in modum mentes nostras ad cæléstia erígere valet. Non omnes, proh dolor, supérna hæc bona, ut opórtet, intéllegunt, non omnes in honóre habent, quin immo multi in vitiórum oblectaménta proni, ea vel parvi pendunt vel fastídio habent, vel prorsus néglegunt. Utinam Martíni exémplum plúrimos salutáriter dóceat quam suáve et quam beátum sit Iesu Christi vestígiis insístere eiúsque divínis mandátis parére.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 31, 8. 11a. 9

R. Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.
V. Quis est hic, et laudábimus eum? Fecit enim mirabília in pópulo suo. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Martínum per humilitátis iter ad cæléstem glóriam perduxísti, tríbue nobis eius ita nunc pérsequi exémpla præclára, ut exaltári cum ipso mereámur in cælis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)