lat

BREVIARIUM ROMANUM

14 november 2025
Pro O.P.: B. Ioannis Liccio, presbyteri, pro commemoratione


Caccabi in Sicilia anno circiter 1430 ortus, adulescens 15 annorum prædicatorum Ordinem in conventu a S. Zita nuncupato amplexus est, suadente beáto Petro Geremia a quo habitum suscepit. Hilaris spiritu et caritate fervidus regularis observantiæ promotioni institit et marialis Rosarii propagationi. prædicationi impensæ deditus Siciliam percurrit, pauperes, ægrotos et in carcere detentos visitans, ita ut « Siciliæ apostolus » appellaretur, continuo magis sollicitus non annis vitam ditandi sed vita annos. Virtutibus conspicuus ac meritis plenus in Domino quievit Caccabi, in patrio conventu ab ipso ædificato, die 14 novembris 1511 et a Benedicto XIV die 25 aprilis 1753 eius cultus confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Psalmus 54 (55), 2-15. 17-24
Contra perfidum amicum

Cœpit Iesus pavere et tædere. (Mc 14, 33)

I

2 Auribus pércipe, Deus, oratiónem meam †
      et ne abscondáris a deprecatióne mea; *

3     inténde mihi et exáudi me.
  Excússus sum in meditatióne mea et conturbátus sum *

4     a voce inimíci et a tribulatióne peccatóris. –

  Quóniam devolvérunt in me iniquitátem *
      et in ira molésti erant mihi.

5 Cor meum torquétur intra me, *
      et formído mortis cécidit super me.

6 Timor et tremor venérunt super me, *
      et contéxit me pavor. –

7 Et dixi: "Quis dabit mihi pennas sicut colúmbæ, *
      et volábo et requiéscam?

8 Ecce elongábo fúgiens *
      et manébo in solitúdine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus meus, ne despéxeris deprecatiónem meam, a tribulatióne peccatóris.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

13 Quóniam si inimícus meus maledixísset mihi, *
       sustinuíssem útique;
    et si is, qui óderat me, super me magnificátus fuísset, *
       abscondíssem me fórsitan ab eo.

14 Tu vero, homo coæquális meus, *
       familiáris meus et notus meus,

15 qui simul habúimus dulce consórtium: *
       in domo Dei ambulávimus in concúrsu. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Liberábit nos Dóminus de manu inimíci et insidiatóris.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

III
17 Ego autem ad Deum clamábo, *
       et Dóminus salvábit me.

18 Véspere et mane et merídie meditábor et ingemíscam, *
       et exáudiet vocem meam.

19 Rédimet in pace ánimam meam ab his, qui impúgnant me, *
       quóniam in multis sunt advérsum me.

20 Exáudiet Deus et humiliábit illos, *
       qui est ante sǽcula. –

    Non enim est illis commutátio, *
       et non timuérunt Deum.

21 Exténdit manum suam in sócios; *
       contaminávit fœdus suum.

22 Lene super butýrum est os eius, *
       pugna autem cor illíus:
    mollíti sunt sermónes eius super óleum, *
       et ipsi sunt gládii destrícti. –

23 Iacta super Dóminum curam tuam, †
       et ipse te enútriet; *
       non dabit in ætérnum fluctuatiónem iusto. –

24 Tu vero, Deus, dedúces eos *
       in púteum intéritus.
    Viri sánguinum et dolósi non dimidiábunt dies suos; *
       ego autem sperábo in te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Iacta super Dóminum curam tuam, et ipse te enútriet.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

10, 1-21
Visio hominis et apparitio angeli

     Anno tértio Cyri regis Persárum verbum revelátum est Daniéli cognoménto Baltássar, et verum verbum et ácies magna; intellexítque sermónem, intellegéntia enim fuit ei in visióne. In diébus illis ego Dániel lugébam tribus hebdómadis diérum, panem desiderábilem non comédi, et caro et vinum non introiérunt in os meum, sed neque unguénto unctus sum, donec compleréntur tres hebdómades diérum.
     Die autem vicésima et quarta mensis primi eram iuxta flúvium magnum, qui est Tigris, et levávi óculos meos et vidi, et ecce vir unus vestítus líneis et renes eius accíncti auro obrýzo; et corpus eius quasi chrysólithus, et fácies eius velut spécies fulgóris, et óculi eius ut lampas ardens, et bráchia eius et, quæ deórsum sunt usque ad pedes, quasi spécies æris candéntis, et vox sermónum eius ut vox multitúdinis. Vidi autem ego Dániel solus visiónem; porro viri, qui erant mecum, visiónem non vidérunt, sed terror nímius írruit super eos, et fugérunt in abscónditum. Ego autem relíctus solus vidi visiónem grandem hanc, et non remánsit in me fortitúdo, sed et spécies mea immutáta est in me usque ad dissipatiónem, nec hábui quidquam vírium. Et audívi vocem sermónum eius; et áudiens vocem sermónum eius iacébam consternátus super fáciem meam, et vultus meus hærébat terræ.
     Et ecce manus tétigit me et eréxit me super génua mea et super palmas mánuum meárum, et dixit ad me: «Dániel, vir desideriórum, intéllege verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te». Cumque dixísset mihi sermónem istum, steti tremens. Et ait ad me: «Noli metúere, Dániel, quia ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intellegéndum et ad humiliándum te in conspéctu Dei tui, exaudíta sunt verba tua; et ego veni propter sermónes tuos. Princeps autem regni Persárum réstitit mihi vigínti et uno diébus; et ecce Míchael, unus de princípibus primis, venit in adiutórium meum; et ego remánsi ibi iuxta regem Persárum. Veni autem, ut docérem te, quæ ventúra sunt pópulo tuo in novíssimis diébus, quóniam adhuc vísio in dies». Cumque loquerétur mihi huiuscémodi verbis, deiéci vultum meum ad terram et tácui. Et ecce quasi similitúdo filiórum hóminis tétigit lábia mea; et apériens os meum locútus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: «Dómine mi, in visióne angústiæ venérunt super me, et nihil in me remánsit vírium. Et quómodo póterit servus dómini mei loqui cum hoc dómino meo? Nihil enim in me remánsit vírium, et hálitus meus non remánsit in me». Rursum ergo tétigit me quasi vísio hóminis et confortávit me et dixit: «Noli timére, vir desideriórum; pax tibi, confortáre et esto robústus». Cumque loquerétur mecum, conválui et dixi: «Lóquere, dómine mi, quia confortásti me».
     Et ait: «Numquid scis, quare vénerim ad te? Et nunc revértar, ut prœlier advérsum príncipem Persárum. Et ego egrédiar et ecce princeps Græcórum véniens. Verúmtamen annuntiábo tibi, quod expréssum est in scriptúra veritátis; et nemo est adiútor meus advérsus hos, nisi Míchael princeps vester».

RESPONSORIUM

Dan 10, 12. 19a. 21a

R. Ex die primo, quo posuísti cor tuum ad intellegéndum et ad humiliándum te in conspéctu Dei tui, * Exaudíta sunt verba tua, et ego veni propter sermónes tuos.
V. Noli timére, Dániel, annuntiábo tibi quod expréssum est in scriptúra veritátis.* Exaudíta sunt verba tua, et ego veni propter sermónes tuos.

LECTIO ALTERA

E Decréto Presbyterórum órdinis Concílii Vaticáni secúndi de presbyterórum ministério et vita

(Presbyterorum ordinis, n. 12)

Presbyterorum ad perfectionem vocatio

     Sacraménto órdinis presbýteri Christo sacerdóti configurántur, ut minístri Cápitis, ad totum eius Corpus, quod est Ecclésia, exstruéndum et ædificándum, tamquam órdinis episcopális cooperatóres. Iam quidem in baptísmi consecratióne, sicut omnes christifidéles, signum et donum accepérunt tantæ vocatiónis et grátiæ, ut, vel in infirmitáte humána, perfectiónem prósequi possint et débeant, iuxta verbum Dómini: Estóte ergo vos perfécti sicut et Pater vester cæléstis perféctus est.
     Ad illam vero perfectiónem acquiréndam peculiári ratióne tenéntur sacerdótes, quippe qui, Deo in órdinis receptióne novo modo consecráti, Christi ætérni sacerdótis viva instruménta efficiántur, ut mirábile opus eius, quod supérna efficacitáte univérsum hóminum convíctum redintegrávit, per témpora pérsequi váleant.
     Cum ergo omnis sacérdos, suo modo, ipsíus Christi persónam gerat, particulári quoque grátia ditátur, ut, inserviéndo plebi commíssæ et univérso pópulo Dei, eius perfectiónem áptius prósequi possit, cuius partes sústinet, utque humánæ infirmitáti carnis medeátur sánctitas illíus, qui nobis factus est póntifex sanctus, ínnocens, impolútus, segregátus a peccatóribus.
     Christus, quem Pater sanctificávit seu consecrávit et misit in mundum, dedit semetípsum pro nobis, ut nos redímeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi populum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum, et sic per passiónem intrávit in glóriam suam; símili modo presbýteri, unctióne Spíritus Sancti consecráti et a Christo missi, in seípsis ópera carnis mortíficant et hóminum servítio totáliter se dévovent, et sic in sanctitáte, qua in Christo ditáti sunt, ad perféctum virum prógredi valent.
     Itaque, ministérium Spíritus et iustítiæ exercéntes, dúmmodo sint docíbiles Spirítui Christi, qui eos vivíficat et ducit, in vita spíritus firmántur. Per ipsas enim cotidiánas sacras actiónes, sicut et per íntegrum suum ministérium, quod cum epíscopo et presbýteris communicántes exércent, ipsi ad vitæ perfectiónem ordinántur.
     Ipsa autem sánctitas presbyterórum ad próprium ministérium fructuóse compléndum plúrimum confert: quamvis enim grátia Dei étiam per indígnos minístros opus salútis explére possit, tamen per illos ordinária lege præóptat Deus sua mirabília osténdere, qui, docilióres impúlsui et dúctui Spíritus Sancti facti, ob suam íntimam cum Christo uniónem et vitæ sanctimóniam, cum Apóstolo dícere váleant: Vivo autem, iam non ego, vivit vero in me Christus.

RESPONSORIUM

1 Th 2, 8; Gal 4, 19

R. Cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: * Quóniam caríssimi nobis facti estis.
V. Filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in vobis. * Quóniam caríssimi nobis facti estis.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Ioánnem plena sui abnegatióne atque exímiæ caritátis zelo claréscere voluísti, ut mystérium tuæ in páuperes dilectiónis reveláret, eius nobis imitatióne concéde quæ tua sunt semper nos quǽrere et in Christo lucrándis frátribus eníxe incúmbere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)