lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 november 2025
S. Alberti Magni, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Lauingiæ (Lauingen) ad Danubium in Germania natus est circa annum 1206; Patavii et Lutetiæ Parisiorum studiis incubuit. Inter Fratres Prædicatores adlectus, munere docendi plurimis in locis optime functus est. Ratisbonensis episcopus ordinatus, assidue nisus est pacem inter populos civitatesque firmare. Multa præclare scripsit ad doctrinæ sacræ et naturalis emolumentum. Mortuus est Coloniæ Agrippinæ (Köln) anno 1280.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

12, 1-13
Prophetia de novissimo die et de resurrectione

     Hæc dixit mihi ángelus: «In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro. Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt: álii in vitam ætérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Tu autem, Dániel, claude sermónes et signa librum usque ad tempus finis; pertransíbunt plúrimi, et múltiplex erit sciéntia».
     Et vidi ego Dániel, et ecce duo álii stabant, unus hinc super ripam flúminis et álius inde ex áltera ripa flúminis. Et dixit viro, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis: «Usquequo finis horum mirabílium?». Et audívi virum, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum levásset déxteram et sinístram suam in cælum et iurásset per Vivéntem in ætérnum: «Quia in tempus, témpora et dimídium témporis, et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc». Et ego audívi et non intelléxi et dixi: «Dómine mi, quid erit finis horum?». Et ait: «Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad tempus præfinítum. Purificabúntur et dealbabúntur et probabúntur multi, et ímpie agent ímpii, neque intéllegent omnes ímpii; porro docti intéllegent. Et a témpore, cum ablátum fúerit iuge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio vastatóris, dies mille ducénti nonagínta. Beátus, qui exspéctat et pérvenit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque. Tu autem vade ad finem et requiésce, et stabit in sorte tua in fine diérum».

RESPONSORIUM

Cf. Lc 20, 35a. 36. 38

R. Illi qui digni habebúntur resurrectióne ex mórtuis, non ultra mori póterunt: * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.
V. Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei. * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Albérti Magni epíscopi in Evangélium Lucæ

(22, 19; Opera omnia, Parisiis 1890-1899 23, 673-674)

Pastor et doctor in ædificationem corporis Christi

     Hoc fácite in meam commemoratiónem. In quo duo sunt notánda. Primum est iniúnctio usus huius sacraménti, quod notat quando dicit: Hoc fácite. Secúndum autem est quod sit memoriále abeúntis ad mortem pro nobis Dómini.
     Dicit ergo: Hoc fácite. Nihil enim utílius est iniúngi, nihil dúlcius, nihil salúbrius, nihil amabílius, nihil ætérnæ vitæ simílius iniúngi pótuit. Et hæc per síngula ostendúntur.
     Utile enim ad peccáti remissiónem, et ad grátiæ plenitúdinem est utilíssimum in vita. Hic, scílicet Pater spirítuum, érudit nos, ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem eius. Sanctificátio autem eius est in sacrificatióne eius, hoc est, cum se óbtulit in sacraménto, et Patri pro nobis, et nobis se óbtulit ad usum. Pro eis ego sanctífico meípsum. Christus, qui per Spíritum sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti.
     Nihil étiam dúlcius fácere póssumus. Quid enim dúlcius quam id in quo Deus totam suam ad nos osténdit dulcédinem? Parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem et omnis sapóris suavitátem. Substántia enim tua dulcédinem tuam, quam in fílios habes, ostendébat et desérviens uniuscuiúsque voluntáti, ad quod quisque volébat, convertebátur.
     Nihil étiam salúbrius iniúngi póterat. Est enim hoc sacraméntum Ligni vitæ fructus, quem qui cum devotióne sincéræ fídei sumit, mortem non gustábit in ætérnum. Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam: et qui tenúerit eam beátus. Qui mandúcat me et ipse vivet propter me.
     Nihil étiam amabílius iniúngi pótuit. Hoc enim sacraméntum et amóris et uniónis est effectívum. Amóris enim máximi indícium est seípsum dare in cibum. Si non dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus eius ut saturémur? quasi dicat: tantum diléxi eos et ipsi me, quod ego in viscéribus eórum esse cupiébam, et ipsi me sic súmere, ut mihi incorporáti membra mea fíerent. Non enim intímius nec naturálius mihi uníri póterant et ego eis.
     Nihil étiam ætérnæ vitæ simílius iniúngi póterat. Ætérnæ enim vitæ continuátio ex hoc est quod Deus sua dulcédine seípsum ínfluit beáte vivéntibus.

RESPONSORIUM

Lc 22, 29-30a; Io 15, 16a

R. Ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus regnum,* ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.
V. Ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis. * Ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Albértum epíscopum in humána sapiéntia cum divína fide componénda magnum effecísti, da nobis, quǽsumus, ita eius magistérii inhærére doctrínis, ut per scientiárum progréssus ad profundiórem tui cognitiónem et amórem perveniámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)