Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. I
S. Hilarii, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
De libro Sirácidæ
Est homo márcidus egens susceptióne, plus defíciens virtúte et abúndans paupertáte; et óculus Dei respéxit illum in bono, et eréxit eum ab
humilitáte ipsíus et exaltávit caput eius: et miráti sunt in illo multi.
Bona et mala, vita et mors, paupértas et honéstas a Deo sunt. Sapiéntia et disciplína et sciéntia legis apud Dóminum; diléctio et viæ bonórum
apud ipsum. Error et ténebræ peccatóribus concreáta sunt; qui autem exsúltant in malis, consenéscunt in malo. Dátio Dei pérmanet iustis,
et beneplácitum illíus succéssus habébit in ætérnum. Est qui locupletátur parce agéndo, et hæc est pars mercédis illíus in eo quod dicit:
«Invéni réquiem mihi, et nunc manducábo de bonis meis solus»; et nescit quod tempus prætériet, et mors appropínquet, et relínquet ómnia áliis et moriétur.
Sta in mandáto tuo et in illo conversáre et in ópere mandatórum tuórum veterásce. Ne miréris in opéribus peccatórum; confíde autem in Deo
et mane in labóre tuo. Fácile est enim in óculis Dei súbito honestáre páuperem. Benedíctio Dei in mercéde iusti contínuo, et in hora velóci
succéssus illíus fructíficat. Ne dicas: «Quid est mihi opus? Et quæ erunt mihi ex hoc bona?». Ne dicas: «Suffíciens mihi sum et quid ex hoc nunc pessimábor?».
In die bonórum ne ímmemor sis malórum et in die malórum ne ímmemor sis bonórum, quóniam fácile est coram Deo in die óbitus retribúere unicuíque
secúndum vias suas. Malítia horæ obliviónem facit luxúriæ magnæ, et in fine hóminis denudátio óperum illíus. Ante mortem ne laudes hóminem
quemquam, quóniam in extrémis suis agnóscitur vir.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Hilárii epíscopi De Trinitáte
Ego quidem hoc vel præcípuum vitæ meæ offícium debére me tibi, Pater omnípotens Deus, cónscius sum, ut te omnis sermo meus et sensus loquátur.
Neque enim ullum áliud maius prǽmium hic ipse usus mihi a te concéssus loquéndi potest reférre, quam ut prædicándo te tibi sérviat,
teque quod es, Patrem, Patrem scílicet unigéniti Dei, aut ignoránti sǽculo, aut negánti hærético demónstret.
Et in hoc quidem tantum voluntátis meæ proféssio est, céterum auxílii et misericórdiæ tuæ munus orándum est, ut exténsa tibi fídei nostræ
confessionísque vela flatu Spíritus tui ímpleas, nosque in cursum prædicatiónis ínitæ propéllas. Non enim nobis infidélis sponsiónis istíus
auctor est, dicens: Pétite, et dábitur vobis; quǽrite, et inveniétis; pulsáte, et aperiétur vobis.
Nos quidem ínopes ea quibus egémus precábimur, et in scrutándis prophetárum tuórum Apostolorúmque dictis stúdium pérvicax afferémus, et omnes
observátæ intellegéntiæ áditus pulsábimus; sed tuum est, et orátum tribúere, et quæsítum adésse, et patére pulsátum.
Torpémus enim quodam natúræ nostræ pigro stupóre, et ad res tuas intellegéndas intra ignorántiæ necessitátem ingénii nostri imbecillitáte cohibémur;
sed doctrínæ tuæ stúdia ad sensum nos divínæ cognitiónis instítuunt, et ultra naturálem opiniónem fídei obœdiéntia próvehit.
Exspectámus ergo ut trépidi huius cœpti exórdia íncites, et proféctu accrescénte confírmes, et ad consórtium vel prophetális vel apostólici spíritus
voces: ut dicta eórum non álio quam ipsi locúti sunt sensu apprehendámus, verborúmque proprietátes iísdem rerum significatiónibus exsequámur.
Locutúri enim sumus quæ ab iis in sacraménto prædicáta sunt: te ætérnum Deum, ætérni unigéniti Dei Patrem; et unum te sine nativitáte, et unum Dóminum
Iesum Christum ex te nativitátis ætérnæ, non in deórum númerum veritátis diversitáte referéndum, neque non ex te génitum, qui Deus unus es, prædicándum,
neque áliud quam Deum verum, qui ex te Deo vero Patre natus est, confiténdum.
Tríbue ergo nobis verbórum significatiónem, intellegéntiæ lumen, dictórum honórem, veritátis fidem; et præsta, ut quod crédimus, et loquámur, scílicet
ut contíngat nobis, unum te Deum Patrem et unum Dóminum Iesum Christum de prophétis atque Apóstolis cognoscéntibus, nunc advérsum negántes hæréticos,
ita Deum et te celebráre, ne solum, et eum prædicáre, ne falsum.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut divinitátem Fílii tui, quam beátus Hilárius epíscopus constánter asséruit, et conveniénter
intellégere valeámus, et veráciter profitéri. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)