lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 ianuarius 2026
S. Sebastiani, martyris, memoria ad libitum


Romæ martyr occubuit initio persecutionis Diocletiani. Eius sepulcrum, via Appia ad Catacumbas exstans, fideles iam ab ultima antiquitate veneratione prosecuti sunt.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Psalmus 36 (37)
Sors malorum et iustorum

Beati mites, quóniam ipsi possidebunt terram. (Mt 5, 5)

I

1 Noli æmulári in malignántibus, *
      neque zeláveris faciéntes iniquitátem,

2 quóniam tamquam fenum velóciter aréscent *
      et quemádmodum herba virens décident. –

3 Spera in Dómino et fac bonitátem, *
      et inhabitábis terram et pascéris in fide.

4 Delectáre in Dómino, *
      et dabit tibi petitiónes cordis tui. –

5 Commítte Dómino viam tuam et spera in eo, *
      et ipse fáciet;

6 et edúcet quasi lumen iustítiam tuam *
      et iudícium tuum tamquam merídiem. –

7 Quiésce in Dómino et exspécta eum; †
      noli æmulári in eo, qui prosperátur in via sua, *
      in hómine, qui molítur insídias.

8 Désine ab ira et derelínque furórem, *
      noli æmulári, quod vertit ad malum,

9 quóniam qui malignántur, exterminabúntur, *
      sustinéntes autem Dóminum ipsi hereditábunt terram. –

10 Et adhuc pusíllum et non erit peccátor, *
       et quæres locum eius et non invénies.

11 Mansuéti autem hereditábunt terram *
       et delectabúntur in multitúdine pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Commítte Dómino viam tuam, et ipse fáciet.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

II

12 Insidiábitur peccátor iusto *
       et stridébit super eum déntibus suis.

13 Dóminus autem irridébit eum, *
       quóniam próspicit quod véniet dies eius. –

14 Gládium evaginavérunt peccatóres, *
       intendérunt arcum suum,
    ut deíciant páuperem et ínopem, *
       ut trucídent recte ambulántes in via.

15 Gládius eórum intrábit in corda ipsórum, *
       et arcus eórum confringétur. –

16 Mélius est módicum iusto *
       super divítias peccatórum multas,

17 quóniam bráchia peccatórum conteréntur, *
       confírmat autem iustos Dóminus. –

18 Novit Dóminus dies immaculatórum, *
       et heréditas eórum in ætérnum erit.

19 Non confundéntur in témpore malo *
       et in diébus famis saturabúntur. –

20 Quia peccatóres períbunt, †
       inimíci vero Dómini ut decor campórum defícient, *
       quemádmodum fumus defícient. –

21 Mutuátur peccátor et non solvet, *
       iustus autem miserétur et tríbuet.

22 Quia benedícti eius hereditábunt terram, *
       maledícti autem eius exterminabúntur. –

23 A Dómino gressus hóminis confirmántur, *
       et viam eius volet.

24 Cum cecíderit, non collidétur, *
       quia Dóminus susténtat manum eius. –

25 Iúnior fui et sénui †
       et non vidi iustum derelíctum, *
       nec semen eius quǽrens panem.

26 Tota die miserétur et cómmodat, *
       et semen illíus in benedictióne erit. –

27 Declína a malo et fac bonum, *
       et inhabitábis in sǽculum sǽculi,

28 quia Dóminus amat iudícium *
       et non derelínquet sanctos suos.
    Iniústi in ætérnum disperíbunt, *
       et semen impiórum exterminábitur.

29 Iusti autem hereditábunt terram *
       et inhabitábunt in sǽculum sǽculi super eam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declína a malo et fac bonum; confírmat iustos Dóminus.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

III

30 Os iusti meditábitur sapiéntiam, *
       et lingua eius loquétur iudícium;

31 lex Dei eius in corde ipsíus, *
       et non vacillábunt gressus eius.

32 Consíderat peccátor iustum *
       et quærit mortificáre eum;

33 Dóminus autem non derelínquet eum in mánibus eius, *
       nec damnábit eum, cum iudicábitur illi. –

34 Exspécta Dóminum et custódi viam eius, †
       et exaltábit te, ut hereditáte cápias terram; *
       cum exterminabúntur peccatóres, vidébis.

35 Vidi ímpium superexaltátum *
       et elevátum sicut cedrum viréntem;

36 et transívit, et ecce non erat, *
       et quæsívi eum, et non est invéntus. –

37 Obsérva innocéntiam et vide æquitátem, *
       quóniam est postéritas hómini pacífico.

38 Iniústi autem disperíbunt simul, *
       postéritas impiórum exterminábitur.

39 Salus autem iustórum a Dómino, *
       et protéctor eórum in témpore tribulatiónis.

40 Et adiuvábit eos Dóminus et liberábit eos †
       et éruet eos a peccatóribus et salvábit eos, *
       quia speravérunt in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exspécta Dóminum, et custódi viam eius.

V. Bonitátem et prudéntiam et sciéntiam doce me.
R. Quia præcéptis tuis crédidi.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

6, 4-25
Lex dilectionis

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Audi, Israel: Dóminus Deus noster Dóminus unus est. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota ánima tua et ex tota fortitúdine tua. Erúntque verba hæc, quæ ego præcípio tibi hódie, in corde tuo, et inculcábis ea fíliis tuis et loquéris ea sedens in domo tua et ámbulans in itínere, decúmbens atque consúrgens; et ligábis ea quasi signum in manu tua, erúntque quasi appénsum quid inter óculos tuos, scribésque ea in póstibus domus tuæ et in portis tuis.
     Cumque introdúxerit te Dóminus Deus tuus in terram, pro qua iurávit pátribus tuis Abraham, Isaac et Iacob, ut daret tibi, civitátes magnas et óptimas, quas non ædificásti, domos plenas cunctárum opum, quas non implevísti, cistérnas, quas non fodísti, vinéta et olivéta, quæ non plantásti, et coméderis et saturátus fúeris, cave diligénter, ne obliviscáris Dómini, qui edúxit te de terra Ægýpti, de domo servitútis: Dóminum Deum tuum timébis et ipsi sérvies ac per nomen illíus iurábis.
     Non íbitis post deos aliénos, de diis géntium, quæ in circúitu vestro sunt, quóniam Deus æmulátor Dóminus Deus tuus in médio tui; nequándo irascátur furor Dómini Dei tui contra te et áuferat te de superfície terræ. Non tentábitis Dóminum Deum vestrum, sicut tentástis in Massa. Custodíte mandáta Dómini Dei vestri ac testimónia et præcépta, quæ præcépit tibi; et fac, quod rectum est et bonum in conspéctu Dómini, ut bene sit tibi, et ingréssus possídeas terram óptimam, de qua iurávit Dóminus pátribus tuis, ut deléret omnes inimícos tuos coram te, sicut locútus est Dóminus.
     Cumque interrogáverit te fílius tuus cras dicens: “Quid sibi volunt testimónia hæc et præcépta atque iudícia, quæ præcépit Dóminus Deus noster vobis?”, dices ei: “Servi erámus pharaónis in Ægýpto, et edúxit nos Dóminus de Ægýpto in manu forti fecítque signa atque prodígia magna et péssima in Ægýpto contra pharaónem et omnem domum illíus in conspéctu nostro; et edúxit nos inde, ut introdúctis daret terram, super qua iurávit pátribus nostris. Præcepítque nobis Dóminus, ut faciámus ómnia præcépta hæc et timeámus Dóminum Deum nostrum, et bene sit nobis cunctis diébus vitæ nostræ, sicut est hódie. Erítque iustítia nobis, si custodiérimus et fecérimus ómnia mandáta hæc coram Dómino Deo nostro, sicut mandávit nobis”».

RESPONSORIUM

Ps 19, 8.9b; Rom 13, 8b.10b

R. Lex Dómini immaculáta, refíciens ánimam; testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis. * Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
V. Qui díligit próximum, legem implévit; plenitúdo legis est diléctio. * Præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.

LECTIO ALTERA

Ex Expositióne sancti Ambrósii epíscopi in psalmum centésimum décimum octávum

(Cap. 20, 43-45. 48: CSEL 62, 466-468)

Testimonium Christi fidele

     Per multas tribulatiónes opórtet nos introíre in regnum Dei. Si multæ persecutiónes, multæ probatiónes; ubi multæ corónæ, multa certámina. Tibi ergo próficit quod multi persecutóres sunt, ut inter multas persecutiónes facílius invénias quemádmodum coronéris.
     Utámur exémplo Sebastiáni mártyris, cuius hódie natális est.
     Hic Mediolanénsis oriúndo est. Fortásse aut iam discésserat persecútor aut adhuc non vénerat in hæc pártium, aut mítior erat. Advértit hic aut nullum esse aut tepére certámen.
     Romam proféctus est, ubi propter fídei stúdium persecutiónes acérbæ fervébant; ibi passus est, hoc est ibi coronátus. Itaque illic, quo hospes advénit, domicílium immortalitátis perpétuæ collocávit. Si unus persecútor fuísset, coronátus hic martyr útique non fuísset.
     Sed quod peius, non hi solum persecutóres sunt qui vidéntur, sed étiam qui non vidéntur, et multo plures persecutóres.
     Sicut enim unus persecútor rex multis persecutiónis præcépta mittébat et per síngulas vel civitátes vel províncias erant divérsi persecutóres, ita étiam diábolus multos minístros suos dírigit, qui non foris tantúmmodo, sed étiam intus fáciant persecutiónes in ánimis singulórum.
     De his dictum est persecutiónibus: Omnes qui volunt pie vívere in Christo Iesu persecutiónem patiúntur. Omnes dixit, nullum excépit. Quis enim excéptus potest esse, cum ipse Dóminus persecutiónum tentaménta toleráverit?
     Quanti cotídie in occúlto mártyres Christi sunt et Iesum Dóminum confiténtur! Novit hoc martýrium Apóstolus et testimónium Christi fidéle, qui dixit: Hæc est enim gloriátio nostra et testimónium consciéntiæ nostræ. .

RESPONSORIUM

_

R. Iste sanctus pro lege Dei sui certávit usque ad mortem, et a verbis impiórum non tímuit; * Fundátus enim erat supra firmam petram.
V. Iste est qui contémpsit vitam mundi, et pervénit ad cæléstia regna. * Fundátus enim erat supra firmam petram.

ORATIO

Orémus:
Præsta nobis, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis, ut, glorióso exémplo beáti Sebastiáni mártyris tui edócti, tibi magis quam homínibus obœdíre discámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)