lat

BREVIARIUM ROMANUM

24 ianuarius 2026
S. Francisci de Sales, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria


In Sabaudia anno 1567 natus est. Sacerdotio initiatus multa operatus est pro restauratione catholica in patria sua. Episcopus Genevensis electus, verum pastorem se præbuit erga clericos et fideles, ad fidem eos informans scriptis et operibus, exemplar omnibus factus. Mortuus est Lugduni, die 28 decembris anni 1622, sed hac die Annesii depositus.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Deuteronómii

16, 1-17
Festa celebranda

     In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
     «Obsérva mensem Abib, ut fácies Pascha Dómino Deo tuo; quóniam in isto mense Abib edúxit te Dóminus Deus tuus de Ægýpto nocte. Immolabísque Pascha Dómino Deo tuo de óvibus et de bobus in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi. Non cómedes cum eo panem fermentátum; septem diébus cómedes absque ferménto afflictiónis panem, quóniam festinánter egréssus es de Ægýpto, ut memíneris diéi egressiónis tuæ de Ægýpto ómnibus diébus vitæ tuæ. Non apparébit ferméntum in ómnibus términis tuis septem diébus; et non manébit de cárnibus eius, quod immolátum est véspere, in die primo usque mane. Non póteris immoláre Pascha in quálibet úrbium tuárum, quas Dóminus Deus tuus datúrus est tibi, sed in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi, immolábis Pascha véspere ad solis occásum, quando egréssus es de Ægýpto. Et coques et cómedes in loco, quem elégerit Dóminus Deus tuus, manéque consúrgens vades in tabernácula tua. Sex diébus cómedes ázyma et in die séptimo, quia collécta est Dómino Deo tuo; non fácies opus.
     Septem hebdómadas numerábis tibi ab ea die, qua falcem in ségetem míseris, et celebrábis diem festum Hebdomadárum Dómino Deo tuo, oblatiónem spontáneam manus tuæ, quam ófferes iuxta benedictiónem Dómini Dei tui. Et epuláberis coram Dómino Deo tuo tu, fílius tuus et fília tua, servus tuus et ancílla tua et Levítes, qui est intra portas tuas, ádvena ac pupíllus et vídua, qui morántur tecum, in loco quem elégerit Dóminus Deus tuus, ut hábitet nomen eius ibi; et recordáberis quóniam servus fúeris in Ægýpto custodiésque ac fácies, quæ præcépta sunt.
     Sollemnitátem quoque Tabernaculórum celebrábis per septem dies, quando collégeris de área et torculári fruges tuas; et epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, servus tuus et ancílla, Levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua, qui intra portas tuas sunt. Septem diébus Dómino Deo tuo festa celebrábis in loco, quem elégerit Dóminus; quia benedícet tibi Dóminus Deus tuus in cunctis frúgibus tuis et in omni ópere mánuum tuárum, erísque totus in lætítia.
     Tribus vícibus per annum apparébit omne masculínum tuum in conspéctu Dómini Dei tui in loco, quem elégerit: in sollemnitáte Azymórum et in sollemnitáte Hebdomadárum et in sollemnitáte Tabernaculórum. Non apparébit ante Dóminum vácuus, sed ófferet unusquísque secúndum quod habúerit, iuxta benedictiónem Dómini Dei tui, quam déderit tibi».

RESPONSORIUM

Cf. Deut 16, 14. 15; Nah 2, 1

R. Epuláberis in festivitáte tua tu, fílius tuus et fília, levítes quoque et ádvena, pupíllus ac vídua; * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia. .
V. Ecce super montes pedes evangelizántis et annuntiántis pacem: célebra, Iuda, festivitátes tuas. * Benedicétque tibi Dóminus erísque in lætítia.

LECTIO ALTERA

Ex Introductióne ad vitam devótam sancti Francísci de Sales epíscopi

(Pars 1, Cap 3)

Diversimode devotio est exercenda

     In ipsa rerum creatióne plantis mandávit Creátor Deus, ut unaquǽque fructum ferret secúndum genus suum: ita christiánis, qui vivæ Ecclésiæ suæ plantæ sunt, imperávit ut quisque devotiónis fructum pro qualitáte, statu et vocatióne sua proférret.
     Diversímode, inquam, devótio est exercénda a nóbili vidélicet et ab opífice, a fámulo et a príncipe, a vídua et a puélla innúpta, ac coniugáta. Immo ne hoc quidem satis est; sed et ipsa devotiónis praxis, víribus, negótiis et offíciis cuiúsque particulátim est accommodánda.
     Dic mihi, óbsecro, Philóthea mea, num consentáneum sit, ut epíscopi, Carthusianórum instar, solitúdinem consectári velint; coniugáti non magis de pecúlio suo adaugéndo sollíciti sint quam Capuccíni; religiósi in morem, ópifex totos dies in templo agat; et religiósus, ex contrário, ad omnes casus et evéntus, qui próximi necessitátem consequúntur, epíscopi exémplo, semper sit expósitus; an non devótio hæc ridícula, inordináta et intolerábilis esset?
     Hic tamen error et absúrditas sæpíssime occúrrit. Nequáquam, Philóthea mea: étenim devótio, dúmmodo ea vera et sincéra sit, nihil omníno déstruit, sed cuncta pérficit et consúmmat, et si quando legítime alicúius vocatióni ac státui repúgnat et adversátur, haud dúbie falsa est.
     Apis ita suum ex flóribus mel cólligit, ut eos mínime lædat aut déstruat, tam eos íntegros, intaminátos et recéntes relínquens atque eos répperit. Mélius vero id præstat vera devótio: nam ádeo nullum vocatiónis aut negotiórum genus déstruit, ut ea étiam exórnet ac condécoret.
     Nam ut quǽlibet gemmæ, melli impósitæ, pro suo quæque colóre fulgentióres et rutilantióres sunt, sic in sua quisque vocatióne accéptior fit et perféctior, si devotióni illam coniúngat. Per hanc tibi enim et famíliæ cura longe rédditur quiétior, mútuus inter marítum et uxórem amor sincérior, obséquium príncipi débitum fidélius, et omnes quotquot sunt, occupatiónes suavióres et melióres.
     Error proínde est, quin et hǽresis, devotiónis exercítium a cohórtibus militáribus, ab officína opíficum, ab aulis príncipum, a família coniugatórum velle exclúdere; fáteor quidem, caríssima Philóthea, devotiónem, quæ pure contemplatíva, monástica et religiósa est, hisce in offíciis et státibus mínime exercéri posse; at præter triplex hoc devotiónis genus, sunt et ália multa ad eos qui in státibus sæculáribus vivunt perficiéndos peraccommodáta.
     Ubicúmque locórum ergo sumus, ad vitam perféctam aspiráre et debémus et póssumus.

RESPONSORIUM

Eph 4, 32 — 5, 1; Mt 11, 29ab

R. Estóte ínvicem benígni, misericórdes, donántes ínvicem, sicut et Deus in Christo donávit vobis. * Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi.
V. Tóllite iugum meum super vos et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde. * Estóte ergo imitatóres Dei, sicut fílii caríssimi.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui ad animárum salútem beátum Francíscum epíscopum ómnibus ómnia factum esse voluísti, concéde propítius, ut, eius exémplo, tuæ mansuetúdinem caritátis in fratrum servítio semper ostendámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)